Obrazy na stronie
PDF
ePub

Boëthius: „Pulchrum pulcherrimus ipse Mundum mente gerens similique imagine formans."

Est in Deo ipso, quemadmodum probavimus, summa unitas in plenissima perfectionum varietate: unde magnum pulchri pelagus" appellatur. Quam pulchritudinem Augustinus explicat, cum scribit: „In Deo est prima et summa vita, cui non est aliud vivere et aliud esse: sed idem est esse et vivere; et primus ac summus intellectus, cui non est aliud vivere et aliud intelligere: sed id quod est intelligere, hoc vivere, hoc esse est, unum omnia : tamquam verbum perfectum, cui non desit aliquid, et ars quaedam omnipotentis atque sapientis Dei plena omnium rationum viventium, incommutabilium, et omnes unum in ea, sicut ipsa unum de uno, cum quo unum.“ 1) ́

Ex quibus patet, sensu maxime vero solum Deum esse pulchrum. Proprie et primum et solum Deum pulchrum et bonum et purum esse, nemo mente ita caecus est, quin per se intelligat." 2) "Pulchritudo vera amabilissimaque, quam is solus, qui puram mentem habet, contemplari potest, circa divinam ac beatam naturam consistit." 3)

3. Deus summe est bonus.

,,Bonum Deum utique praedicant omnes ubivis terrarum populi tam sapientes quam imperiti, idque universi mutuo consensu atque una voce profitentur.“ 4)

1. Deus sibi est bonus.

a. Deus est in se ipso ipsum bonum ontologicum. Est enim ex ipsa intima essentiae suae ratione plenitudo omnis perfectionis. „Bonum hoc et bonum illud: tolle hoc et illud, et vide ipsum bonum, si potes. Ita Deum videbis non alio bono bonum, sed bonum omnis boni . . . Non bonus animus, aut bonus angelus, aut bonum coelum, sed bonum Bonum. Cum enim audio v. g., quod dicitur bonus animus, sicut duo verba sunt, ita ex eis verbis duo quaedam intelligo; aliud quo animus est, aliud quo bonus est . . .; non quia id ipsum quo animus est, non est aliquid boni . . sed ideo nondum dicitur bonus animus, quoniam restat ei actio voluntatis, qua sit praestantior, quam si neglexerit, iure culpatur recteque dicitur non bonus animus... Cum itaque audis bonum hoc et bonum illud, quae possunt alias dici etiam non bona. . . si illis detractis potueris per se ipsum percipere bonum, perspexeris Deum... Haec est veritas et simplex bonum, non enim est aliud aliquid quam

1) Augustin. De Trin. 6, 11.
2) Gregor. Nyss. De virgin. 11.

3) Basil. In Ps. 29, 5.

4) Synesius, Or. de regno 9.

ipsum bonum, ac per hoc etiam summum bonum. Non enim minui vel augeri bonum potest, nisi quod ex alio bono bonum est. Ad hoc se igitur animus convertit, ut bonus sit, a quo habet ut animus sit.“ 1)

b. Deus est in se ipso summum bonum morale, i. e. ipsa sanctitas. Nihil aliud est sanctitas generatim spectata quam amor boni rectus. Iam vero „Deus est amor bonus boni propter bonum.") Unde in Deo non solum est perfectissima impeccabilitas, sed etiam boni amor perfectissimus. „Aliena est a divina natura in malitiam propensio, sed omne, quod bonum sit, hoc etiam velle necesse est, volentem autem omnino etiam posse, porro, cum possit, non otiosam esse, sed omnem boni electionem ad effectum perducere." 3) Sed de sanctitate divina plura dicentur, ubi de divinae voluntatis agetur attributis absolutis.

c. Deus est in se ipso summum bonum finale, i. e. sua ipsius beatitudo. „Fruitio de sui generali notione dicit amoris unionem, scilicet fruibilis cum fruente. Quoniam ergo contingit aliquid uniri sibi et alii, convenit non tantum frui alio, sed etiam se ipso. Sed ubi est unio alterum, ibi est dependentia, inhaerentia et indigentia; ubi vero ad se ipsum, si ipsum est summum bonum, non est inhaerentia nec dependentia vel indigentia, sed omnimoda sufficientia. Si vero ipsum bonum deficiens est, indiget; et inde est, quod solus Deus se ipso perfecte fruitur.“ 4) Hinc, nec ut sit beatus, ulla re alia indiget Deus, nec inde beatior esse potest. „Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges" (Ps. 15, 2). „Nec manibus humanis colitur, indigens aliquo; cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia“ (Act. 17, 25).

2. Deus aliis est bonus.

[ocr errors]

a. Deus est principium omnis boni. „Sic essentia sua bonus est Deus, ut tamquam substantiale bonum bonitatem in omnia. porrigat Divinitatis enim bonitas omnia, quae illuminari possunt, illuminat et creat et vivificat et continet et perficit et mensura est eorum quae sunt et aevum et numerus et ordo et continens servatio et causa et finis." 5)

Opus non est ut moneamus, haec non esse intelligenda sensu pantheistico, ac si divina bonitas a creaturis ita participari censenda sit, ut bona particularia non sint infiniti boni nisi quaedam modificationes sive determinationes, vel ac si bonitas increata

1) Augustin. De Trin. 8, 3.
2) Dionys. De div. nom. 4.
3) Gregor. Nyss. Catech. 1.
4) S. Bonav. 1 dist. 1 dub. 12.

5) Dionys. 1. c.

creaturis tamquam forma inhaereat proprie dicta. ,,Sic, inquit S. Thomas, unumquodque dicitur bonum bonitate divina, sicut primo principio exemplari effectivo et finali totius bonitatis. Nihilominus tamen unumquodque dicitur similitudine divinae bonitatis sibi inhaerente, quae est formaliter sua bonitas denominans ipsum. Et sic est bonitas una omnium et etiam multae bonitates.")

[ocr errors]

b. Deus omnibus est summum bonum ut ultimus finis. Bonitatem (divinam) ut finem omnia appetunt . . . intellectualia quidem et ratione praedita scienter, sensibilia vero sensibiliter, quae autem sensus sunt expertia innato motu vitalis appetitionis, et quae vita carent ac tantummodo existunt aptitudine ad solam essentiae suae participationem." 2) Scilicet: creaturae irrationales ad Deum ordinantur tum usu sui hominem iuvantes in prosecutione finis tum ipsis suis essentiis Deum rationalibus creaturis manifestantes; creaturae rationales vero praeterea in Deum ordinantur, ut finem ultimum, quo per visionem et amorem summo suo bono fruantur.

c. Deus ipsius suae naturae consortes nos homines efficit. „Natura rationalis per potentiam intellectivam est capax divinitatis, et lumine gloriae illustrata et adiuta factaque Deo similis eminentissimo modo per eandem formaliter transit et penetrat in Deum, et Deus in ipsa novo modo existit, et se ipsi cum omnibus suis bonis communicat, ut omnium dulcedine et pulchritudine perfruatur . . . Potentiae intellectivae velut socia et suppar accedit voluntas, qua anima toto impetu fertur in bonum intellectu conceptum, ut illi novo modo se uniat, nempe per amorem, et in illud veluti transformetur. Per has duas potentias. anima nostra duplici modo eoque eminentissimo intrat in divinitatem et divinitas in illam, fitque mutua veluti penetratio et intima unio vitalis inter animam et Deum. Unde nascitur ineffabilis delectatio, qua infinitum bonum vitaliter coniunctum velut degustat . . . Per hos igitur suos actus anima ita tendit in Deum, ut ipsum immediate attingat eique vitaliter uniatur et particeps divinitatis evadat." 3)

COROLLARIUM. Cum bonum sit, quod appetitui complacet, pulchrum, cuius ipsa apprehensio placet, Deum, quoniam summe est bonus ac summe pulcher, summa par est complacentia atque amore ut complectamur. Qui quidem amor, cum nostrae respondeat divinae bonitatis et pulchritudinis cognitioni, necessario habebitur, quando Dei essentiam videbimus in se ipsa; sed siquidem iam nunc, cum in speculo eum vide

1) S. Th. 1. q. 6 a. 4.

2) Dionys. 1. c.

3) Lessius, De perfect. div. 14, 5.

mus, Deus apparet esse illud quo melius ac pulchrius nihil est, ut eum diligamus prae quibuslibet bonis aliis, ratio ipsa postulat. 1)

Amor vero cum ex natura sua sit δύναμις ἑνωτική και συγκρατική), ut Deum vere dicamur diligere, unionem cum ipso quaeramus oportebit, unionem videlicet per crebram de eo cogitationem, per obsequium ac cultum, per vitae similitudinem ac morum imitationem, per contemplationem, per desiderium. Quam unionem si ineamus et initam sancte servemus, ad illam tandem summam, quae inter amantem et amatum esse queat, unionem perveniemus amoris beatifici. 3)

Articulus II.

De Dei attributis actuosis.

Dei attributa actuosa ea sunt, quibus Deus vivere dicitur. Vivere dicuntur, quae secundum aliquam speciem motus seipsa movent. Seipsa movent, quae non moventur ab alio, sed ex immanente sua natura. Motus accipitur vel proprie, qui est existentis in potentia, vel communiter, i. e. pro operatione quacunque. Vitae nomen sumitur ex quodam exterius circa rem apparenti, quod est movere seipsum; non tamen est impositum ad hoc exterius significandum, sed ad significandam substantiam, cuius proprium est secundum suam naturam seipsam movere. Quandoque tamen vita sumitur minus proprie pro vitae operationibus. Recte igitur vita definitur: principium internum substantiale, vi cuius ens seipsum movet. 4)

Quemadmodum virtus quaecunque, sic etiam vita eo perfectius cognoscitur, quo perfectius eius cognoscuntur operationes. Est autem duplex operatio: altera quae in ipso operante manet, ut sentire, intelligere, velle; altera quae in rem exteriorem transit, e. g. calefacere, creare. Utraque operatio Deo competit. De vita igitur divina disserentes, de utraque, sc. de operationibus immanentibus et transeuntibus, dicere necesse est. At, cum quae de transeuntibus operationibus dicenda sunt, commodius tractentur, ubi de Dei operibus agetur, in hoc,de Deo ipso' tractatu de solis immanentibus Dei operationibus dicemus. 5)

Cum porro spiritui puro quae vitae sunt vegetativae et animalis operationes repugnent, omnes vitae divinae operationes,

1) Summam Dei amabilitatem quomodo theologi nostri mystici extulerint, cf. Denifle, Das geistl. Leben, p. 475 sq.

2) Dionys. De div. nom. 4, 15.

3) Cf. librum 2 opusculi Lessii, De summo bono et aeterna beatitudine hominis.

4) Cf. S. Th. 1. q. 18 a. 1 et 2.

5) Cf. S. Th. C. gent. 2, 1.

de quibus disserendum erit, ad intellectum et voluntatem revocantur.

Secti I.

De intellectu divino.

Deum intelligentem esse seu scientem, opus non est ut probetur. Sponte enim sua id ex omnibus consequitur, quae ad probandum Deum esse afferuntur argumenta. Qui plantavit aurem, non audiet? Aut qui finxit oculum, non considerat? Qui corripit gentes, non arguet: qui docet hominem scientiam ?" (Ps. 93, 9.) Solum de perfectione divinae scientiae sermo nobis erit. Considerabitur vero: tum scientia Dei universe spectata [th. 14], tum secundum peculiare aliquod eius obiectum, sc. creaturarum actiones futuras liberas [th. 15].

Thesis 14.

Deus 1. summe intelligens est; eius scientia tum 2. ex parte obiecti tum 3. ex parte modi cognitionis est perfectissima.

Divinam scientiam imprimis generatim probabimus esse omnino summam; deinde speciatim eius perfectionem inquiremus, eamque tum ex parte obiecti, quod Deus cognoscit, tum ex parte modi, quo intelligit.

DEMONSTRATUR: 1. Deus summe intelligens est.

1. Ex Dei natura spirituali id consequitur.

,,Immaterialitas alicuius rei est ratio, quod sit cognoscitiva, et secundum modum immaterialitatis est modus cognitionis. Unde plantae non cognoscunt, propter suam materialitatem; sensus autem cognoscitivus est, quia receptivus est specierum sine materia; et intellectus adhuc magis cognoscitivus, quia magis separatus est a materia et immixtus (i. e. intrinsecus independens a materia). Unde cum Deus sit in summo immaterialitatis, sequitur quod ipse sit in summo cognitionis." 1) — Atque hoc quidem iam via inductionis patet. Ratio vero rei interna est, quia cognoscentia possunt in se habere praeter formam propriam etiam formam aliarum rerum atque adeo amplitudinem maiorem habent, unde ab Aristotele (De anim. 3) anima humana dicitur esse quadantenus omnia; id vero quod coarctat amplitudinem formae est materia: ergo quo magis res a materia est aliena, eo magis cognoscitiva est.

2. In Scriptura scientia Dei extollitur.

1) S. Th. 1 q. 14 a. 1.

« PoprzedniaDalej »