Obrazy na stronie
PDF
ePub

nensi IV (cap. 1) contra abbatem Ioachim, qui a Petro Lombardo quaternitatem in Deo induci falso inde arguit, quoniam iuxta eum quaedam summa res est Pater et Filius et Spiritus Sanctus."

[ocr errors]

3. In Deo non est compositio ex genere et differentia specifica. Species est perfectio illa, quae eiusdem naturae individuis est communis; genus plurium specierum communis est perfectio; id quo conceptus genericus ad conceptum speciei contrahitur, differentia specifica dicitur. In rebus creatis alterutrum sine altero concipi potest, atque alterutrum concipitur ut ab altero complendum: compositio igitur metaphysica est inter utrumque. Nullatenus autem in Deo. Gradus enim omnes perfectionum divinae naturae infiniti sunt, nec possunt existere divisi. Ergo in Deo nequit concipi genus et differentia.

4. In Deo. non est compositio ex potentia et actu, seu potius, nulla est in Deo mera potentia. Actus sc. et potentia sibi opponuntur. Potentia capacitatem vel facultatem significat quamcunque ad aliquid; actus huius capacitatis et facultatis expletionem et exercitium. Ex omnibus in thesi dictis consequitur, in Deo non esse nisi actum perfectissimum, imo ipsum esse, ut vocant, actum purissimum.

5. In Deo non est compositio inter substantiam et accidentia, seu potius, in Deo nulla sunt accidentia. Divina enim essentia, cum plenitudo sit entis, est necessario omnis perfectio simplex quae excogitari potest. Ergo nulla est perfectio, quae non spectet ad divinam essentiam seu quae non sit ipsa haec essentia. Quamobrem nequit esse vel concipi in essentia divina compositio ex ipsa essentia seu substantia et accidentibus. 1)

2. Atque hinc est, cur de Deo nomina abstracta simul et concreta praedicari possint. Nomen concretum realitatem significat formae per ipsum expressae; nomen abstractum significat plenitudinem formae atque talem eius possessionem, ut metaphysica quoque compositio excludatur. Quamobrem loquentes de Deo substantiva abstracta aptissime adhibebimus, v. g. Deus est sapientia; corrigenda tamen per nomina concreta, ne perfectiones illis expressas Deus existimetur non habere nisi in hominum mente. „De Deo loquentes utimur nominibus concretis, ut significemus eius subsistentiam, quia apud nos non subsistunt nisi composita; et utimur nominibus abstractis, ut significemus eius simplicitatem.“ 2) SCHOLION. Quamvis Deus in se ens simplicissimum sit, tamen et in modo nostro divina concipiendi et in modo praedicandi distinctio aliqua facienda est. Atque hoc et contra Eunomianos et contra Nominales tenendum est. Quodsi, ita Nyssenus, haec Eunomius dicit (sc. omnia Dei nomina idem significare), cur Scripturae frustra divinam naturam variis nominibus appellant, ac Deum iudicem iustum, fortem, patientem, verum, misericordem et id genus alia nominant? Nam si nullum nomen in aliqua propria notione intelligitur, sed omnia invicem significatione miscentur, inanis est labor, multas de eodem appellationes usurpare, cum nulla significationis differentia a se invicem nomina distinguat." 3) Merito

[ocr errors]

1) De fructu ex consideratione divinae infinitatis ac simplicitatis colligendo cf. Lessius, De perfect. div. 1, 6.

2) S. Th. 1 q. 3 a. 3 ad 1.
3) Gregor. Nyss. C. Eunom. 12.

proinde damnatae sunt a Ioanne XXII propositiones Eckhardi, quae ita habent: „Deus unus est omnibus modis et secundum omnem rationem, ita ut in ipso non sit invenire aliquam multitudinem in intellectu vel extra intellectum. Qui enim duo videt vel distinctionem videt, Deum non videt . . . Nulla igitur in Deo distinctio esse aut intelligi potest." (Prop. 23). „Omnis distinctio est a Deo aliena, neque in natura neque in personis probatur, quia natura ipsa est una et hoc unum, et quaelibet persona est una et idipsum unum quod natura.“ (Prop. 24).

Cuiusmodi igitur distinctio in iis admittenda erit, quae in Deo absoluta sunt? Cum obiecta diversorum conceptuum ac nominum, uti in thesi probatum est, re non distinguantur, distinctionem illam patet non esse realem, et cum, quidquid in Deo concipitur perfectionum, de essentia sit reliquarum perfectionum, nec quae in ipso distinguuntur ullo modo possint reperiri seorsim: manifestum est, praecisionem distinctorum nostrorum de Deo conceptuum non esse, utaiunt, obiectivam, sed formalem sc. secundum rationes formales. 1) Est igitur distinctio rationis. Distinctio porro rationis duplex recensetur: rationis ratiocinantis et rationis ratiocinatae. Prior habetur, cum res concipitur conceptibus pluribus formaliter non diversis (quemadmodum distinguimus inter definitum et eius definitionem); altera, cum eadem res pluribus conceptibus exprimitur, qui formaliter sunt diversi, i. e. qui tales obiecti rationes exhibent, quarum definitio diversa est. Iam vero haec altera distinctio rationis ratiocinatae in divinis locum habet. Ipsum enim obiectum fundamentum praebet distinctionis prae intellectu nostro. Idque dupliciter: fundamentum enim huiusmodi et ex parte Dei est et ex parte intellectus nostri. Ex parte Dei fundamentum est ipsa infinitas perfectionum divinarum, quae aequivalet innumeris perfectionibus distinctis, quocirca etiam virtualis haec distinctio vocatur; ex parte vero intellectus nostri fundamentum est eiusdem imperfectio in modo cognoscendi.")

Thesis 8.

Deus est ens a se, non tamen causa sui.

Thesis haec ex iis, quae hucusque de Dei essentia probata sunt, sponte consequitur. Nihilominus, ut quae recens quidam theologus in conceptu divinae asëitatis ab omnibus hactenus

1) Celebris est Scholasticorum controversia, utrum in qualibet perfectione divina omnis alia includatur non solum identice, de quo inter omnes constat, sed etiam formaliter, ut a nobis Deus concipitur. Affirmant Molina, Suarez, Aguirre ; negant Gillius, Fr. de Lugo, Petavius. Ast, nisi forte de modo potius loquendi quam de re ipsa dissensum hunc esse dicamus, subtiliora sunt ista, quam quae a nobis hic fusius tractentur.

2) Inter distinctionem realem et rationis Scotistae aliam mediam cxcogitaverunt, quam formalem appellant, quamque inter Dei perfectiones absolutas intercedere arbitrantur. Verum haec praeter illam Eunomianorum et Nominalium distinctionem rationis ratiocinantis, nostram rationis ratiocinatae seu virtualem, Porretani distinctionem realem posita distinctio formalis cuiusmodi sit, difficulter explicabitur.

admisso carpit quaeque ipse nova statuit, quid valeant, plenius dignoscatur, aliqua pauca addere iuvabit.

H. Schell, Güntheri et Kuhnii hac in re vestigiis inhaerens, conceptum divinae asëitatis, qui a theologis vulgo praedicatur, nimis negativum esse putat eumque ipse sic interpretatur, ut Deus non solum sit ens a se, sed etiam per se, inquantum sc. Deus sit causa sui, seipsum aeterna sua actione efficiens seu producens. 1) Quem quidem suum conceptum summi existimat auctor esse momenti ac quasi quandam panaceam venditat, qua et plurimi reliquorum theologorum errores corrigantur et aliae fidei veritates gravissimae, v. g. Trinitatis dogma, Incarnationis possibilitas, Verbi incarnandi immutabilitas, praedestinatio, apte explicentur. Iam vero de huiusmodi harum veritatum explicatione suis locis dicetur. Nunc, et immerito conceptum asëitatis vulgo traditum uti mere negativum traduci et novum Schellianum conceptum falsum esse, breviter probabimus.

DEMONSTRATUR: 1. Deus est ens a se.
Esse ens a se tria in se complectitur:

1. Deus est ens a se, inquantum non est ab alio. Quodsi enim quaecunque extra Deum sunt considerafftur, patet ea causam sui esse, motus, perfectionum minime in seipsis habere, ideoque in alio, ita ut tandem perveniatur ad aliquod primum, quod non in alio, sed in seipso sui causam habet; atqui hoc primum Deus est: ergo Deus non est ab alio, sed a seipso. Cf. argumenta thesi 1 pro Dei existentia allata.

2. Deus ita est a se, ut in se omne esse omnesque perfectiones contineat. Eo enim ipso, quod Deus cognoscitur non esse ab alio, sed a seipso, cognoscitur omnium aliarum causarum causa prima, quae necessario aliquo modo in se continet. quidquid in effectibus est entis et perfectionis, imo quidquid esse et concipi potest: ergo Deus ita est a se, ut simul sit toû esse plenitudo in se. Cf. argumenta thesi 6 pro Dei infinitate

allata.

3. Deus ita est a se, ut sit actus purissimus. Fieri enim non potest, ut causa, quae non habet aliam priorem, sed est prima, ac omnes in se continet perfectiones et reales et possibiles, has perfectiones non contineat modo simplicissimo, atque ideo oportet ut quidquid est merae potentialitatis ab eo excludatur: Deus igitur est summa activitas, i. e. summa intellectio

1) „Gottes ewiges Dasein und Wesen ist der ewige Selbstvollzug der unendlichen Tatkraft um der logischen Wahrheit und der ethischen Güte seines ewigen Daseins willen, die freie Selbstbegründung um der h. Notwendigkeit willen, der Selbstvollzug der selbstbewussten Wahrheit und Heiligkeit." Schell, Dogm. 1. vol. p. 241.

ac volitio, primo utique suiipsius, deinde aliorum entium: verbo, Deus est actus purissimus. Cf. quae dicta sunt in thesi 7.

2. Deus non est causa sui.

Qua in re imprimis non placet modus loquendi. Nam „hoc nomen,causa' videtur importare diversitatem substantiae et dependentiam alicuius ab altero"; quocirca de productionibus internis, quae in Deo sunt quasque ipsas Schell ex conceptu asëitatis a se conficto explicandas putat, loquentes latini doctores. non utuntur nomine causae, sed solum nomine principii". 1)

99

Ad rem quod spectat, Deus quamvis aliquo modo ratio sui sit, quatenus esse suum habet non aliunde, sed plenissime ac necessario ex seipso, simili modo, quo „lux lucet per seipsam et ex seipsa"); quamvis porro Deus aliquo sensu principium sui dici possit, inquantum sc. in Deo est alius qui ab alio ut a principio est, nimirum „Deus de Deo“, ubi nomen Dei non quidem pro natura, sed pro persona divina supponit: nullo tamen modo est vel dici potest Deus i. e. natura divina causa sui efficiens, uti vult Schell. Et sane:

1. Ens, quod seipsum producat, supponit, essentiam suam, quamvis non necessario tempore, at certe natura in mera potentia esse, prius quam sit in actu: atqui divina simplicitate, imo ipsa illa, quam tantopere urget Schellius, divina asëitate positiva fit, ut in Deo nulla sit mera potentia et existere eius sit ipsum suum esse.

2. Ens, quod seipsum producat, supponitur iam vere esse, priusquam se producat ac sit: atqui idem seipso prius et posterius esse vi principii contradictionis repugnat. Nec invenitur nec. est possibile, quod aliquis sit causa efficiens sui ipsius, quia sic esset prius seipso, quod est impossibile." 3)

[ocr errors]

3. Quocirca iam Nazianzenus de Deo Patre haec habet: Principii expers est Pater, nec enim aliunde nec a seipso esse habet" 4); et Augustinus de idea Dei, qualem Platonici statuerunt, sin minus eandem ac Schellianam, saltem simillimam 5), hoc iudicium fert: „Qui putat eius esse potentiae Deum, ut seipsum genuerit, eo plus errat, quod non solum Deus ita non est, sed nec spiritualis nec corporalis creatura; nulla enim omnino res est, quae seipsam gignat, ut sit."")

SCHOLION. Patres aliqui et antiqui scriptores de Deo dicentes aliquando ita loquuntur, ut Deum seipsum gignere vel a seipso nasci

1) S. Th. 1 q. 33 a. 1 ad 1.

2) Anselm. Monol. 6.

3) S. Th. 1 q. 2 a. 3.

4) Gregor. Naz. Orat. 20 (29), 6.

5) Cf. Pesch, Theol. Zeitfragen 1 p. 64 sq.

6) Augustin. De Trin. 1, 1.

sentire videantur. Sic v. g. Hieronymus: „Deus ipse sui origo est suaeque causa substantiae." Sic porro Anselmus: „Quomodo (divina substantia) esse intelligenda est per se et ex se, si nec ipsa se fecit nec ipsa sibi materia extitit, nec ipsa se quolibet modo, ut quod non erat esset, adiuvit, nisi forte eo modo intelligendum videtur, quo dicitur, quia lux lucet per seipsam et ex seipsa." Quibus verbis ipsis iam clare significatur, quo sensu illa difficilius dicta explicanda sit. Videlicet tum ex rei evidentia tum ex reliqua eorundem doctorum certa doctrina illa sic oportet benignius interpretari, ut nihil aliud quam illam in superioribus declaratam summam essendi et plenitudinem et necessitatem affirmavisse dicantur. 1)

Thesis 9.

Deus unus est.

Duplex est unitas: unitas simplicitatis, quam in thesi praecedente Deo vindicavimus, et unitas singularitatis seu unicitas, posita in eo, quod praeter rem, quae dicitur una, non est alia, cui idem nomen competat. Atque de hac unitate in praesenti agendum erit.

Unicitatem Dei negaverunt Polytheistae, plures deos docentes esse singulos finitos, et haeretici Tritheitae, qui naturae divinae infinitatem verbis admittentes eius unitatem non numericam, sed solum specificam statuerunt. Singularitatis divinae unitas princeps dogma est religionis christianae.

DEMONSTRATUR: Deus unus est.

1. Ex ratione Dei unitas prabatur.

„Deum esse unum, ex tribus demonstratur.

Primo quidem ex eius simplicitate. Manifestum est enim quod illud, unde aliquid singulare est hoc aliquid, nullo modo est multis communicabile. Illud enim, unde Socrates est homo, multis communicari potest; sed id, unde est hic homo, non potest communicari nisi uni tantum. Si ergo Socrates per id esset homo per quod est hic homo, sicut non possunt esse plures Socrates, ita non possent esse plures homines. Hoc autem convenit Deo. Nam ipse Deus est sua natura. Secundum igitur idem est Deus, et hic Deus. Impossibile est igitur, esse plures deos.

Secundo ex infinitate eius perfectionis. Ostensum est enim, quod Deus comprehendit in se totam perfectionem essendi. Si ergo essent plures dii, oporteret eos differre. Aliquid ergo conveniret uni, quod non alteri. Et si hoc esset privatio, non esset simpliciter perfectio; si autem hoc esset perfectio, alteri eorum

1) Cf. Thomassin. Dogmat. theol. 5, 9.

« PoprzedniaDalej »