Obrazy na stronie
PDF
ePub

Caput IV.

De nostra SS. Trinitatis cognitione.

„Hoc perpetuus Ecclesiae catholicae consensus tenuit et tenet, duplicem esse ordinem cognitionis, non solum principio, sed obiecto etiam distinctum: principio quidem, quia in altero naturali ratione, in altero fide divina cognoscimus; obiecto autem, quia praeter ea, ad quae naturalis ratio pertingere potest (quorum tamen multa, utpote etiam revelata, fide quoque tenenda sunt), credenda nobis proponuntur mysteria in Deo abscondita, quae, nisi revelata divinitus, innotescere non possunt.") Veritates porro istae, quae sensu theologico mysteria dicuntur, rursus in duplici differentia versantur: aliae ita sunt comparatae, ut earum existentia nisi revelatione Dei non cognoscatur, essentia vero, posita revelatione, rationis lumine perspici queat; alia sunt mysteria, quae etiam revelatione tradita ipsius fidei velamine contecta manent, ita ut ratio nunquam idonea reddatur ad ea perspicienda ad instar veritatum naturalium" 2): atque haec mysteria sunt proprie dicta seu mysteria primi ordinis.

"

Quaeritur, cuiusmodi sit veritas, quam hucusque de Deo uno et trino ex verbo Dei revelato credendam cognovimus. Cui quaestioni ita satisfiet, ut prius semoveantur quae ab impiis hominibus, ut dogma SS. Trinitatis rationi repugnare probent, futiliter obiiciuntur; deinde ostendatur dogma hoc esse mysterium proprie dictum; demum de analogico eius quaeratur aliquo conceptu [th. 33].

Thesis 33.

SS. Trinitatis dogma 1. non est contra rationem, est tamen 2. supra rationem, 3. fide vero supposita analogico conceptu cognoscibile.

Thesis Seraphici doctoris verbis sic enuntiari poterit: „In divinis trinitas et summa unitas non habent repugnantiam, sed miram concordiam et harmoniam secundum quod dicit fides saluberrima; et hoc etiam potest capere anima aliquatenus per fidem purgata et elevata; alioquin difficile et impossibile est quod intelligat, nisi prius assentiat." 3)

Prima pars theseos contra eos statuitur, qui SS. Trinitatis dogma sanae rationis principiis adversari contendunt. Nullam vero 1) Conc. Vatic. Sess. 3 c. 4.

2) Conc. Vatic. 1. c.

3) S. Bonav. QQ. disput. de myst. Trinit. q. 2 a. 2.

esse repugnantiam inter dogma illud et rationem, negative solum ostendi potest, id quod et sufficit, quatenus sc. probatur, demonstrari non posse eiusmodi repugnantiam; ut enim positive probaretur, ipsam veritatem, de qua agitur, oporteret intrinsecus nobis perspectam esse, id quod, ut in parte altera audiemus, minime obtinet.

Pars altera statuitur contra nonnullos, qui hoc dogma rationi hominum naturali ita pervium esse praesumunt, ut vel sola ratione, an sit, demonstrari possit, vel post revelationem factam, quod sit, possit cognosci; qua in sententia erant Raymundus Lullus, Mastrofini, Günther, alii. Ostendemus ergo, dogma SS. Trinitatis esse mysterium primi ordinis, cuius sc. veritas nec citra revelationem cognosci, nec supposita revelatione ex solis principiis rationis demonstrari possit.

Tertia pars statuitur, ut pateat etiam in hoc SS. Trinitatis dogmate, quamvis sit primi ordinis mysterium, verissima tamen esse quae Concilium Vaticanum de mysteriis universis docet his verbis: „Ratio fide illustrata, cum sedulo, pie et sobrie quaerit, aliquam Deo dante mysteriorum intelligentiam eamque fructuosissimam assequitur, tum ex eorum, quae cognoscit naturaliter, analogia, tum mysteriorum nexu inter se et cum fine hominis ultimo." 1)

DEMONSTRATUR: 1. SS. Trinitatis dogma rationi non

adversatur.

[ocr errors]

1. Argumentum generale: Dogma hoc SS. Trinitatis est veritas revelata. Atqui idem Deus, qui mysteria revelat, etiam animo humano rationis lumen indidit. Deus autem negare seipsum non potest, nec verum vero unquam contradicere." 2) Unde merito concludit S. Thomas: Cum fides infallibili veritati innitatur, impossibile autem sit de vero demonstrari contrarium, manifestum est probationes, quae contra inducantur, non esse demonstrationes, sed solubilia argumenta" 3); et idem: „Si quid autem in dictis philosophorum inveniatur contrarium fidei, hoc non est philosophiae, sed magis philosophiae abusus ex defectu rationis; et ideo possibile est ex principiis philosophiae huiusmodi errorem refellere vel ostendendo omnino esse impossibile vel non esse necessarium." 4)

2. Argumentum speciale: Nulla est huius dogmatis cum ratione repugnantia, quod ostenditur tum indirecte tum directe:

1) Conc. Vatic. 1. c.

2) Conc. Vatic. 1. c.

3) S. Th. 1 q. 1 a. 8.

+ S. Th. In Boëth. q. 2 a. 3.

a. Argumentum indirectum: Deus est ens infinitum. Atqui in ente infinito multa esse possunt ac sunt, quae finitae rationis lumine intelligi non possunt. Atqui si ita, inde quod aliqua in finitis repugnant, minime colligi potest ea repugnare etiam in Deo. „Si, quoniam hoc in aliis rebus non videt, nec in Deo intelligere valeat, sufferat paulisper aliquid, quod intellectus eius penetrare non possit, esse in Deo. 1)

b. Argumentum directum: Nulla veritas rationalis adducitur nec adduci potest, cui SS. Trinitatis dogma probetur adversari. Et re quidem vera:

Non est repugnantia ex indole intellectionis (et dilectionis) universe spectatae; imo haec absque verbo immanente non intelligitur.

Non est repugnantia ex intellectione quatenus est infinita; unum illud inde consequitur necessario, Verbum, si quod est, in Deo non posse esse accidens.

Non est repugnantia ex parte divinae unitatis et simplicitatis; ea enim tota est in divina essentia, atque hoc unum ipsa non permittit, ut haec divina essentia quomodocunque vel scindatur vel multiplicetur.

Atque hinc omnia, quae ab incredulis obiici solent, facile solvuntur. Omnis autem apparens repugnantia „vel ex eo oritur, quod vel fidei dogmata ad mentem Ecclesiae intellecta et exposita non fuerint, vel opinionum commenta pro rationis effatis habeantur" 2) Iuverit ad obiectiones praecipuas breviter respondere:

Obiicitur: 1. Unum excludit pluralitatem. D: quacum non identificetur C, quacum illud quod unum est identificatur N.

2. Pluralitas distinctorum inducit compositionem. D: plurium qui secundum rem non sint unum C, plurium qui secundum rem unum sunt N. 3)

3. Idem est natura concreta et persona. D: nihil additur realitatis naturae concretae ut sit persona Tr, non est utriusque alius modus existendi N.

4. Quae eadem uni tertio, eadem sunt inter se. D: quae adaequate ac sub omni respectu sunt eadem tertio, eadem sunt inter se C; quae inadaequate . . . N. 4)

5. Personarum distinctarum in Deo una oportet ut habeat quod alia non habet. D: aliquid absoluti N, relativi Sbd: formaliter C, ita ut alia non habeat idem per immanentiam N. 5)

1) Anselm. De fide Trin. 7.

2) Conc. Vatic. 1. c.

3) Cf. supra th. 30, 3.

4) Cf. supra th. 30, 2.
5) Cf. supra th. 32, 2.

6. Deus est ens a se atque independens. D: quod naturam non accepit ab alio ente extraneo C; quod unam numero naturam non accepit ab alia persona divina Sbd: Pater C, reliquae duae personae N.

7. Deberent relationes esse infinitae. D: ipsi relativi C, numerus relationum N. supp. 1)

2. Dogma SS. Trinitatis est omnino supra rationem.

1. Ex deposito fidei: Sunt in religione christiana mysteria quae rationis captum prorsus superant. Si quis dixerit, in revelatione divina nulla vera et proprie dicta mysteria contineri, sed universa fidei dogmata posse per rationem rite excultam e naturalibus principiis intelligi et demonstrari: a. s." 2) Quod probatur ex 1 Cor. 2, ubi sermo est de sapientia in mysterio abscondita nemini cognita, quaeque ideo solum cognoscitur, quia revelatur a Deo per Spiritum Sanctum profunda Dei scrutantem. Atqui si quod est huiusmodi mysterium, est certe SS. Trinitatis dogma. Quod quidem probatur:

a. Ipsi illi, qui hoc dogma rationis captui pervium esse putant, hoc ideo volunt, quia existimant, sublato hoc mysteriorum omnium maximo, reliqua omnia ad ordinem naturalium veritatum facile posse redigi.

b. Paulus, ubi (1. c.) de mysteriis agit, inter ea primo loco recenset Christum Dei virtutem et Dei sapientiam" (1, 24). Christus ipse idem docet dicens (Matth. 11, 27): „Nemo novit Filium, nisi Pater, neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare." Ad quae verba Concilium Vaticanum (1. c.), ut probet mysteria esse, provocat.

c. Patres contra haereticos, qui omnes non aliam ob causam in doctrina Trinitatis erraverunt, quam quia sola ratione eam volebant intelligere, a. nunquam, ut Trinitatem probarent, humanam rationem, sed solam divinam revelationem appellabant; B. saepe, praesertim vero contra Eunomianos comprehensionem divinae essentiae sese habere iactantes, diserte docent dogma hoc esse mysterium presse dictum. Praetervolant et cedunt omnia et pro ratiociniis totam causam relinquunt verbo doctrinali in divina Scriptura, quo dicitur: nemo novit Filium etc. Revelat autem per Spiritum Sanctum, non iis qui syllogismis ipsum in

[ocr errors]

1) Hinc patet, quam inepte Strauss (Die christl. Glaubenslehre 1, 460) haec pronuntiaverit: „Wer das Symbolum Quicumque beschworen, der hat die Denkgesetze abgeschworen." Cui quidem iam in antecessum sic responderat Leibnitius (De conform. fidei et rationis § 27): „Ein Mensch von mittelmässigem Verstande, der sich der gemeinen Logik zu bedienen weiss, ist imstande, auf die verwirrendsten Einwürfe wider die Wahrheit zu antworten, wofern solche einzig aus der Vernunft genommen sind.“

2) Conc. Vatic. Sess. 3 can. 1.

telligere volunt, sed sincere et perfecte in ipsum credentibus.“ 1) „Trinitas sic excedit omne quod cogitare vel sapere possumus, sicut superat omne quod sumus." 2) "De mysterio Trinitatis recta confessio est ignoratio scientiae." 3) Impossibile est scire generationis (divinae) secretum; mens deficit, vox silet, non mea tantum, sed etiam angelorum." 4)

[ocr errors]

2. Ex ratione, scilicet ex ipsa indole nostrae cognitionis. „Homo per rationem naturalem in cognitionem Dei pervenire non potest nisi ex creaturis. Creaturae autem ducunt in Dei cognitionem sicut effectus in causam. Hoc igitur solum ratione naturali de Deo cognosci potest, quod competere ei necesse est secundum quod est omnium entium principium. Virtus autem creativa Dei est communis toti Trinitati; unde pertinet ad unitatem essentiae, non ad distinctionem personarum. Per rationem igitur naturalem cognosci possunt de Deo ea quae pertinent ad unitatem essentiae, non autem ea quae pertinent ad distinctionem personarum. — Qui autem probare nititur Trinitatem personarum naturali ratione, fidei dupliciter derogat. Primo quidem quantum ad dignitatem ipsius fidei, quae est ut sit de rebus invisibilibus, quae rationem humanam excedunt. Secundo quantum ad utilitatem trahendi alios ad fidem: cum enim aliquis ad probandam fidem inducit rationes quae non sunt cogentes, cedit in irrisionem infidelium; credunt enim, quod huiusmodi rationibus innitamur et propter eas credamus. Quae igitur fidei sunt, non sunt tentanda probari nisi per auctoritates his qui auctoritates suscipiunt; apud alios vero sufficit defendere non esse impossibile quod praedicat fides." 5)

[ocr errors]

Neque dicatur, revelatione supposita perfectiorem nostrum esse modum cognoscendi. Nam quoniam divinae revelationis radius ad nos pervenit secundum modum nostrum, hinc quamvis per revelationem elevemur ad aliquid cognoscendum, quod alias nobis esset ignotum, non tamen ad hoc ut alio modo cognoscamus nisi per sensibilia." 6)

3. Ex insufficientia argumentorum ab adversariis allatorum. a. Generatim quae rationis hac in re insufficientia sit, ostenditur. Ad aliquam rem dupliciter inducitur ratio. Uno modo ad probandum sufficienter aliquam radicem. Alio modo inducitur ratio, non quae sufficienter probet radicem, sed quae radici iam

[ocr errors]

1) Epiphan. Haer. 76.

) Fulgent. Ad Trasim. 2, 1.

3) Hieronym. Prooem. ad 18 in Is.

+) Ambros. De fide 2, 5.

5) S. Th. 1 q. 32 a. 1.

6) S. Th. In Boëth. lect. 2 q. 2 a. 3.

« PoprzedniaDalej »