Obrazy na stronie
PDF
ePub

DE DEO.

,,Omnis fidei nostrae sermo huc tendit, ut unam quidem videamus deitatis naturam, quae sit in tribus subsistentiis propriis." Cyrillus Alex. De Trin dial. 3.

Cum omnia, quae in theologia tractantur, sicut ipsum nomen indicat, sub ratione tractentur Dei, haec de Deo ipso tractatio quanti sit momenti, facile liquet. Quodsi porro nunquam theclogis imo et philosophis officium de Deo accurate agendi non habebatur gravissimum, nostris hisce temporibus, cum non haec vel alia ex iis, quas Deus revelavit, reiicitur veritas, sed ipse Deus atque adeo universa sacra doctrina negatur, manifestum est oportere, ut quae Deum spectant summa qua possunt diligentia pertractentur. Ubi Deus nobis periclitatur, id Basilius iam monuit, alia omnia pro nihilo considerantes, ipsum solum intuemur.“ 1)

Deus vero fidei cognitioni se exhibet sub duplici ratione, absoluti et relativorum. Ut est aliquid absolutum, unus est, ut vero habet rationem relativorum, est trinus; unus autem est secundum naturam vel essentiam, trinus in personis. Quocirca bipartita erit de Deo tractatio: de Deo Uno et de Deo Trino, seu, ut habet Pseudo-Dionysius 2), „de unita et distincta theologia“.

1) Cf. Gregor. Naz. Or. fun. 50.

2) Dionys. De div. nom. 2.

Einig, Institutiones dogmaticae II: De Deo uno et trino. 2. edit.

PARS I.

DE DEO UNO.

De Deo, prout est absolutum aliquid, inquirendum erit: quomodo a nobis cognoscatur, quid sit in seipso. Quare et de cognitione, qua Deum cognoscimus, agendum erit, et de ipsis divinis perfectionibus seu attributis.

Caput I.

De Dei cognitione.

Cum fides in ea, quae Deus revelavit, revelantem Deum supponat cognitum, Deum esse, rationis atque adeo philosophiae erit probare. Nihilominus, siquidem in ipsa etiam revelatione plura continentur de Dei existentia deque modo eam cognoscendi, a theologis quoque ut de hac re agatur necesse est.

Duplex distinguitur rerum cognitio: naturalis et supernaturalis; supernaturalis rursus duplex: quae habetur per revelationem et quae per lumen gloriae obtinetur. In praesenti de cognitione maxime naturali examinanda, qualis secundum fidei doctrinam sit, sollicitos nos esse oportebit. Quae enim per revelationem de Deo novimus, totius huius tractationis constituunt materiam; de lumine vero gloriae in alio tractatu dicetur.

Agendum vero erit tum de cognitione existentiae Dei tum de cognitione divinae essentiae.

Articulus I.

De cognitione existentiae Dei.

Qua de re proponentur breviter ipsa rationis praecipua argumenta [th. 1], expendetur vis naturalis quae teste revelatione nobis inest ad Deum cognoscendum [th. 2], ostendetur naturaliter nobis non competere Dei notitiam immediatam [th. 3].

Thesis 1.

Deum esse, ex ratione probatur.

[ocr errors]

Athei Dei existentiam negant, ideoque omnem etiam Dei. cognoscibilitatem. Pantheistae, cum non admittant nisi Deum, qui a rerum hac universitate non sit distinctus, quantum ad rem ipsam ab atheis non differunt. Contra impietatem utramque, cum nostris hisce temporibus in dies visa fuerit magis diffundi, haec definivit Concilium Vaticanum (De fide cath.): 1. Si quis unum verum Deum visibilium et invisibilium Creatorem et Dominum negaverit: a. s. 2. Si quis praeter materiam nihil esse affirmare non erubuerit: a. s. 3. Si quis dixerit, unam eandemque esse Dei et rerum omnium substantiam vel essentiam: a. s. 4. Si quis dixerit, res finitas, tum corporeas tum spirituales, aut saltem spirituales, e divina substantia emanasse; aut divinam essentiam sui manifestatione vel evolutione fieri omnia; aut denique Deum esse ens universale seu indefinitum, quod sese determinando constituat rerum universitatem in genera, species et individua distinctam: a.. s."

Deus intelligitur ens supremum a mundo hoc distinctum. Deum esse, rationis atque adeo philosophiae est probare. Nihilọminus hic quoque argumenta, quae a philosophis et theologis scholasticis ex penu rationis proferri solent, cum S. Thoma exponere iuvabit 1); eo vel magis quod sunt inter ipsos etiam theologos, qui argumenta illa minus efficacia esse temere existiment.

DEMONSTRATUR: Deum esse, rationis argumentis probatur. Quinque a S. Thoma Aristotelem secuto afferuntur argumenta ac sunt praecipua secundum quinque Dei notiones: sc. Dei primi moventis, primae causae efficientis to esse, entis necessarii per se, entis perfectissimi, entis summe intelligentis.

1. Ex motu seu rerum mutatione seu potentia passiva. „Certum est et sensu constat, aliqua moveri in hoc mundo (motus intelligitur non solum localis, sed quivis transitus ab actu ad potentiam vel potentia in actum). Omne autem quod movetur, ab alio movetur. Nihil enim movetur nisi secundum quod est in potentia ad illud ad quod movetur. Movet autem aliquid secundum quod est actu .; non autem est possibile, ut idem sit simul in actu et potentia secundum idem . . . Impossibile est ergo quod se

1) S. Th. 1 q. 2 a. 3 cf. c. gent. 1, 13. De argumentis Dei existentiam ex ratione probantibus cf. plura apud Hontheim, Institut. Theodic. Cap. 3–7; Gutberlet, Die Theodicee Cap. 1; von Hammerstein, Gottesbeweise; Granderath, ,Stimmen aus Maria-Laach', 1893 I p. 1 sq.; Rolfes, Die Gottesbeweise bei Thomas v. Aquin und Aristoteles.

کا

cundum idem et eodem modo aliquid sit movens et motum vel quod moveat seipsum. Omne ergo quod movetur oportet ab alio moveri. . . Hic autem non est procedere in infinitum“; quia sc. poneretur aliquid necessario postulans aliud ut sit, quin sit hoc aliud sine quo esse nequit. Ergo necesse est ponere movens primum, quod non movetur. „Et hoc omnes intelligunt Deum."

2. Ex rerum efficientia seu potentia activa. „Invenimus in istis sensibilibus esse ordinem causarum efficientium, nec tamen. invenitur nec est possibile, quod aliquis sit causa efficiens sui ipsius, quia sic esset prius seipso, quod est impossibile (vi principii causalitatis): non autem est possibile, quod in causis efficientibus procedatur in infinitum, quia in omnibus causis efficientibus ordinatis primum est causa medii, et medium est causa ultimi, sive media sint plura, sive unum tantum: remota autem causa removetur effectus; ergo, si non fuerit primum in causis efficientibus, non erit ultimum nec medium. Sed, si procedatur in infinitum in causis efficientibus, non erit prima causa efficiens, et sic non erit nec effectus ultimus, nec causae efficientes mediae, quod patet esse falsum; ergo est necesse ponere aliquam causam efficientem primam: quam omnes Deum nominant.“

3. Ex rerum essentia contingenti. „Invenimus in rebus quaedam, quae sunt possibilia esse et non esse, cum quaedam inveniantur generari et corrumpi, et per consequens possibilia esse et non esse. Impossibile est autem omnia, quae sunt talia, semper esse, quia quod possibile est non esse, quandoque non est. Si igitur omnia sunt possibilia non esse, aliquando nihil fuit in rebus. Sed, si hoc est verum, etiam nunc nihil esset, quia quod non est, non incipit esse, nisi per aliquid, quod est. Si igitur nihil fuit ens, impossibile fuit, quod aliquid inciperet esse, et sic modo nihil esset: quod patet esse falsum. Non ergo omnia entia sunt possibilia, sed oportet aliquid esse necessarium in rebus. Omne autem necessarium vel habet causam suae necessitatis aliunde, vel non habet. Non est autem possibile, quod procedatur in infinitum in necessariis, quae habent causam suae necessitatis, sicut nec in causis efficientibus, ut probatum est. Ergo necesse est ponere aliquid, quod sit per se necessarium, non habens causam necessitatis aliunde, sed quod est causa necessitatis aliis: quod omnes dicunt Deum.“

4. Ex rerum seu perfectionum gradibus. „Invenitur in rebus aliquid magis et minus bonum et verum et nobile et sic de aliis huiusmodi. Sed magis et minus dicuntur de diversis, secundum quod appropinquant diversimode ad aliquid, quod maxime est:

sicut magis calidum est, quod magis appropinquat maxime calido. Est igitur aliquid, quod est verissimum et optimum et nobilissimum, et per consequens maxime ens. Nam quae sunt maxime vera, sunt maxime entia. Quod autem dicitur maxime tale in aliquo genere, est causa omnium, quae sunt illius generis. Ergo est aliquid, quod omnibus entibus est causa esse et bonitatis et cuiuslibet perfectionis: et hoc dicimus Deum." 1)

5. Ex rerum gubernatione ad finem. „Videmus quod aliqua. quae cognitione carent, scilicet corpora naturalia, operantur propter finem; quod apparet ex hoc, quod semper aut frequentius eodem modo operantur, ut consequantur id quod est optimum. Unde patet, quod non a casu, sed ex intentione perveniunt ad finem. Ea autem, quae non habent cognitionem, non tendunt in finem, nisi directa ab aliquo cognoscente et intelligente, sicut sagitta a sagittante. Ergo est aliquid intelligens, a quo omnes res naturales` ordinantur ad finem: et hoc dicimus Deum." 2)

6. Ex generis humani consensu. Veteres scriptores diserte testantur 3), monumenta atque instituta tum vitae privatae tum publicae, sc. dies festi, sacrificia, arae, oracula, luculenter ostendunt, recenti denique observatione in dies magis confirmatur, nullam unquam fuisse vel esse gentem numinis alicuius nesciam, atque in ipsa numinum pluralitate, quae fuit credita, aliquod ab omnibus semper fuisse admissum supremum, a quo cetera pendeant. Consensus autem hic gentium esse non posset, nisi res, de qua consentiunt, ipsi hominum naturae prorsus esset perspicua: ergo etiam apud alias gentes fortasse ignotas consensus ille obtinere dicendus erit. Atqui consensus huiusmodi errorem fontem habere non potest, siquidem nec ab educationis praeiudiciis, nec a legislatorum fraudibus, nec a metu inani, nec a naturalium causarum ignorantia ortum ducebat; imo cum sit molestus cupiditatibus, necessarius ut consistat societas humana, eo denique firmior quo melius naturales causae noscuntur, certissimam rei veritatem evincit.

1) Hoc argumento ex rerum diversis perfectionibus delectatus est maxime Augustinus (De doctr. chr. 1, 7; De civ. Dei 8, 6.) Cf. praeterea Anselm. Monolog. 1 sq.

2) Mundum effici ornatissimum et pulcherrimum ex corporum concursione fortuita ... qui existimat fieri potuisse, non intelligo cur non idem putet, si innumerabiles unius et viginti formae litterarum vel aureae vel qualeslibet aliquo coniiciantur, posse ex his in terram excussis annales Ennii, ut deinceps legi possint, effici; quod nescio an ne in uno quidem versu possit tantum valere fortuna." Cic. de nat. deor. 2, 37.

3) Cicero, De nat. deor. 2, 2 sq.; De leg. 1, 8; Seneca, Ep. 117; Plutarch. Adv. Colot. Cf. Brenna, De consensu hum. gen. in agnosc. divin.

« PoprzedniaDalej »