Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quo igitur nomine haec Spiritus Sancti a Patre Filioque processio designabitur? „Deum nominare non possumus nisi ex creaturis. Et quia in creaturis communicatio naturae non est nisi per generationem, processio in divinis non habet proprium vel speciale nomen nisi generationis. Unde processio, quae non est generatio, remansit sine speciali nomine, sed potest nominari spiratio, quia est processio spiritus." 1)

Articulus II.

De divinis relationibus et proprietatibus personalibus.

[ocr errors]

Sunt

1. Relativum dicitur in oppositione ad absolutum. relata, ita Philosophus, quorum essentia nihil aliud est, quam ad aliquid (após tt) modo quopiam esse affectum." 2) Relatio ergo in abstracto considerata consistit in ordine unius ad aliud. Tria vero distinguere oportet in relatione qualibet: subiectum, seu id quod refertur, terminus, seu quod ab alio respicitur, fundamentum, seu id quod in causa est, cur aliud ad aliud referatur.

Duplex distinguitur relatio: realis et logica. „Respectus aliquando est in ipsa natura rerum, utpote quando aliquae res secundum suam naturam ad invicem ordinatae sunt et invicem inclinationem habent, et huiusmodi relationes oportet esse reales, sicut in corpore gravi est inclinatio et ordo ad locum medium, unde respectus quidam est in ipso gravi respectu loci medii; aliquando vero respectus significatus per ea, quae dicuntur ad aliquid, est tantum in ipsa apprehensione rationis, conferentis unum alteri, et tunc est relatio rationis tantum, sicut cum comparat ratio hominem animali ut speciem ad genus." 3) Relatio rationis iterum duplex est: rationis theoreticae, quam sola mens ponit in suis conceptibus, v. g. relatio inter spiritualitatem et simplicitatem; rationis practicae, quam mens ponit adiuncta voluntate, v. g. relatio signi inter certas voces et certas ideas, inter vexillum et nationem, inter superiorem et subditum (quod non est nisi ius ac debitum utriusque simul sumptum ad ordinem moralem seu rationis spectans).

Ad realem igitur relationem requiritur, ut sint duo relativa realiter inter se discreta et ordo realis cum quadam extremorum oppositione; quae quidem oppositio non est in eo, ut unum removeat aliud, sed in habitudine ad ipsum.

Relatio sive realis sive rationis est vel mutua vel mixta. Mutua est relatio, quando utrumque extremum eodem modo.

1) S. Th. 1. c. ad 3.
2) Aristot. Categor. 5.
3) S. Th. 1 q. 28 a. 1.

modo (i. e. vel realiter vel logice) refertur ad alterum. Relatio est mixta, cum ex una parte est logica, ex parte altera realis, qualis est relatio inter Deum et creaturam, rem cognitam et intellectum cognoscentem.

2. Proprietas in divinis sumitur vel sensu latissimo pro perfectionibus quibuscunque atque adeo etiam pro attributis absolutis, vel sensu lato pro iis, quae conveniunt personis ita ut non conveniant personis omnibus, vel sensu stricto pro iis, quae uni tantum personae conveniunt, vel sensu strictissimo pro ratione formali, qua persona constituitur. Notio porro est illud, quod est propria ratio cognoscendi divinam personam. Proprietatem sensu strictissimo dictam, cum ea constituantur personae, uniuscuiusque personae patet non esse nisi unam; notiones, quibus personas cognoscamus et distinguamus, plures esse possunt. De conceptu personae dictum est in superioribus.

His praestitutis, ut Trinitatis conceptus habeatur distinctior, ex iis, quae in antecedentibus demonstrata sunt, progredientes in relationes ac proprietates divinarum personarum inquiremus. Atque investigabimus: quales in Deo sint relationes et quomodo tum ad invicem se habeant tum ad divinam essentiam [th. 30]; unde personae divinae et constituantur et distinguantur [th. 31]; quae ex hucusque declaratis consequantur praecipua [th. 32].

Thesis 30.

In Deo 1. sunt reales relationes, quae 2. inter se realiter distinguuntur, 3. idem tamen sunt cum divina essentia.

Circa relationes, quae in divinis sunt, plures erraverunt. Sabellius docuit, relationes in Deo non esse nisi rationis nec proinde realiter ab invicem distingui relationes divinas. Gilbertus Porretanus relationes divinas admittens esse reales non idem esse asseruit quod divina essentia, sed veluti extrinsecus essentiae affixas. Roscellini dilemma fuit, in Deo vel cum tribus personis tres res admittendas esse, vel esse credendum Patrem et Spiritum Sanctum non minus incarnatos esse quam Filium.

Contra quos tria statuuntur, quae in thesi sunt posita. Quae breviter ita exhibet synodus Toletana XI (a. 675): „In relativis personarum nominibus Pater ad Filium, Filius ad Patrem, Spiritus Sanctus ad utrosque refertur; quae cum relative tres personae dicantur, una tamen natura per substantiam creditur." 1) Et synodus Rhemensis (a. 1148) contra Gilbertum haec statuit: „Credimus et confitemur, solum Deum Patrem, Filium et Spiritum Sanctum aeternum esse, nec aliquas omnino res sive relationes 1) Cf. Denzinger, Enchir. n. 222 sq.

sive proprietates sive singularitates sive unitates dicantur vel alia huiusmodi adesse Deo, quae sint ab aeterno et non sint Deus." Quodsi de certitudine theseos quaeratur, quamvis non ipsa verba, quibus enuntiatur, sint definita, veritas tamen iis expressa concordi theologorum sententia ut fidei dogma est habenda atque iis ipsis continetur quae hucusque de Trinitatis mysterio probata sunt.

DEMONSTRATUR: 1. In Deo relationes quaedam sunt reales. 1. An sit. „Pater non dicitur nisi a paternitate, et Filius a filiatione; si igitur paternitas et filiatio non sunt in Deo realiter, sequitur, quod Deus non sit realiter Pater aut Filius, sed secundum rationem intelligentiae tantum.") Atqui probatum est contra Sabellium, Deum esse realiter Patrem et Filium et Spiritum Sanctum. Ergo illae relationes reales sunt. Et sane: Novimus in Deo aliquam esse realem distinctionem. Atqui distinctio haec nequit esse secundum aliquid absolutum. Ergo realis distinctio in Deo est in relativis.

2. Quomodo sit. Relationes, quae sunt inter ea quae ad invicem secundum suam naturam ordinantur, sunt reales. Atqui relationes divinae sunt huiusmodi. Et re quidem vera: „Cum aliquid procedit a principio eiusdem naturae, necesse est quod ambo, sc. procedens et id a quo procedit, in eodem ordine conveniant, et sic oportet quod habeant reales respectus ad invicem. Cum igitur processiones in divinis sint in identitate naturae, necesse est, quod relationes, quae secundum processiones divinas accipiuntur, sint relationes reales." ")

Res magis declaratur, si relatio consideretur quae est inter creaturas et Deum earum principium. De qua relatione ital S. Thomas): „Cum creatura procedat a Deo in diversitate naturae, Deus est extra ordinem totius creaturae, nec ex eius natura est eius habitudo ad creaturas; non enim producit creaturas ex necessitate suae naturae, sed per intellectum et per voluntatem. Et ideo in Deo non est realis relatio ad creaturas, sed in creaturis est realis relatio ad Deum: quia creaturae continentur sub ordine divino, et in earum natura est quod dependeant a Deo. Sed processiones divinae sunt in eadem natura.“

2. Relationes divinae ab invicem realiter distinguuntur.

[ocr errors]

1. An sit. „Substantia in divinis continet unitatem, relatio multiplicat trinitatem. 4) Si ergo relationes non distinguuntur ab invicem realiter, non erit in divinis trinitas realis, sed rationis. tantum, quod est Sabelliani erroris." 5)

1) S. Th. 1 q, 28 a. 1.

2) S. Th. 1. c.

3) S. Th. 1 q. 28. a. 1 ad 3

4) Boëthius, De Trinit.

5) S. Th. 1. c. a. 3.

2. Quomodo sit. „Ex eo quod aliquid alicui attribuitur, oportet quod attribuantur ei omnia quae sunt de ratione illius; sicut cuicunque attribuitur homo, oportet quod attribuatur ei esse rationale. De ratione autem relationis est respectus unius ad alterum, secundum quem aliquid alteri opponitur relative. Cum igitur in Deo realiter sit relatio, oportet quod realiter sit ibi oppositio. Relativa autem oppositio in sui ratione includit distinctionem. Unde oportet quod in Deo sit realis distinctio, non quidem secundum rem absolutam, quae est essentia, in qua est summa unitas et simplicitas, sed secundum rem relativam." 1)

Quodsi quaeratur, quo pacto fiat, ut realiter ab invicem distinguantur divinae relationes, cum tamen omnis in Deo relatio sit secundum rem idem cum divina essentia, respondet S. Thomas: ,,Secundum Philosophum quaecunque uni et eidem sunt eadem, sibi invicem sunt eadem in his quae sunt idem re et ratione, sicut tunica et indumentum; non autem in his quae differunt ratione. Unde ibidem dicit, quod licet actio sit idem motui, similiter et passio, non tamen sequitur quod actio et passio sint idem: quia' in actione importatur respectus ut a quo est motus in mobili, in passione vero ut qui est ab alio. Et similiter, licet paternitas sit idem secundum rem cum essentia divina, et similiter filiatio, tamen haec duo in suis propriis rationibus important oppositos respectus. Unde distinguuntur ab invicem." 2) Fusius eandem rem explicat idem Angelicus his verbis: „Si aliqua duo sint idem, secundum id quod idem sunt, in quocunque est unum, est alterum. Paternitas autem et essentia divina sunt idem secundum esse; et ideo sicut in Filio est esse essentiae, ita et in Filio est esse paternitatis, quia in divinis non est nisi unum esse. Sed paternitas habet aliquid in quo non unitur cum essentia, scilicet rationem paternitatis, quae est alia a ratione essentiae: unde secundum illam rationem respectus potest esse in Patre et non in Filio, scilicet distinguere Patrem a Filio. Neque oportet in his aliquid simile inquiri: quia in nulla re creata invenitur aliquid simile divinae simplicitati, ut habens sit id quod habetur. Omnia enim similia, quae possent induci vel de punctis vel de differentiis existentibus in genere, plus habent de dissimilitudine, quam de similitudine, et ideo magis abducunt a veritate, quam in verum intellectum inducant. Sicut enim dicit Boëthius, in his quae sine materia sunt, oportet non ad imaginationem deduci, quia hoc plurimum officit in divinis.“ 3)

1) S. Th. 1. c.

2) S. Th. 1. c. ad 1.

3) S. Th. 1 dist. 33 q. 1 a. 1 ad 2.

3. Relatio in Deo est idem quod sua essentia.

1. An sit. „Omnis res, quae non est divina essentia, est creatura. Sed relatio realiter competit Deo. Si ergo non est divina essentia, erit creatura, et ita ei non erit adoratio latriae exhibenda; contra quod in Praefatione cantatur: Et in personis proprietas et in essentia unitas et in maiestate adoretur aequalitas." 1)

"

2. Quomodo sit. Quidquid in rebus creatis habet esse accidentale, secundum quod transfertur in Deum habet esse substantiale; nihil enim est in Deo ut accidens in subiecto, sed quidquid est in Deo, est eius essentia. Sic igitur ex ea parte, qua relatio in rebus creatis habet esse accidentale in subiecto, relatio realiter existens in Deo habet esse essentiae divinae idem omnino ei existens. In hoc vero, quod ad aliquid dicitur, non significatur aliqua habitudo ad essentiam, sed magis ad suum relationis oppositum. Et sic manifestum est, quod relatio realiter existens in Deo est idem essentiae secundum rem, et non differt nisi secundum intelligentiae rationem, prout relatione importatur respectus ad suum oppositum, qui non importatur in nomine essentiae. Patet ergo, quod in Deo non est aliud esse relationis et essentiae, sed unum et idem." 2)

Hinc est quod relationes in Deo dicuntur substantiales. Hinc porro inter essentiam et relationes distinctio est virtualis. Differunt tamen valde a relationibus externis, quia ita sunt ipsa essentia divina, ut non possint non esse, dum contra externae relationes Deo competunt propter ea quae virtute eius extra ipsum sunt atque ita ut, etiamsi non essent, Deus in se idem prorsus esset.

Hinc demum intelligitur, quomodo relationem et personarum pluralitas cum simplicitate divina concilianda sit. Rem explicans S. Thomas haec ostendit:

a. Non est in Deo compositio ex essentia et personis. „Divina simplicitas hoc requirit, quod in Deo sit idem essentia et suppositum, quod in substantiis intellectualibus nihil est aliud quam persona. Sed difficultatem videtur ingerere, quod multiplicatis personis divinis essentia retinet unitatem . . . Sicut relationes in rebus creatis accidentaliter insunt, ita in Deo sunt ipsa essentia divina. Ex quo sequitur, quod in Deo non sit aliud essentia quam persona secundum rem, et tamen quod personae realiter ab invicem distinguantur. Persona enim significat relationem prout est subsistens in natura divina. Relatio autem ad essentiam comparata non differt re, sed ratione tantum; comparata autem ad oppositam relationem habet virtute oppositionis realem 1) S. Th. 1. c. a. 2.

2) S. Th. 1. c.

« PoprzedniaDalej »