Obrazy na stronie
PDF
ePub

novimus, posse esse substantiam singularem et integram, quin tamen sit prorsus indistincta in se et distincta ab omnibus aliis seu plene individua; nimirum ex ipso hoc, de quo agitur in praesenti, mysterio Trinitatis et mysterio Incarnationis. Ut igitur definitio suppositi sit perfecta, illud oportet ut non solum non sit communicatum tamquam accidens vel universale vel pars, sed neque ad modum partis, cuiusmodi est quod a principaliore habetur (uti natura humana in Christo), neque ut realiter commune pluribus (natura divina ut talis); breviter, ut sit totum in se. Est ergo suppositum seu hypostasis substantia singularis, integra, tota in

Quemadmodum autem natura exprimit rei quidditatem, sic hypostasis respondet quaestioni,quis' sit. Modus vero huiuscemodi existentiae subsistentia dicitur. 1)

Persona (pówлov)) est „naturae rationalis individua substantia" 3); seu breviter: hypostasis rationalis. „Nihil igitur addit persona super hypostasim nisi determinatam naturam, sc. rationalem." 4) Hinc si persona cum supposito comparatur, differentia specifica est tò esse rationale; si vero persona seu suppositum comparatur, uti in hoc tractatu communiter solet, cum natura, differentia specifica est tò esse individuum eo sensu, quo explicatum est Insignitur vero suppositum rationale nomine speciali personae tum propter dignitatem tum quia totietatis ratio, quae essentiam constituit hypostaseos, substantiis rationalibus modo perfectiore competit, quippe quae „dominium habent sui actus, et non solum aguntur sicut alia, sed per se agunt“. 5)

"

Summa igitur de SS. Trinitate dogmatis in eo est, ut, quemadmodum ait symbolum, quod Athanasii nomine inscribitur, unum Deum in trinitate et trinitatem in unitate veneremur, neque confundentes personas neque substantiam separantes". Quamobrem tota de SS. Trinitate tractatio absoluta censeri oportebit, si et trinitatem personarum in unitate naturae et unitatem naturae in tribus distinctis personis consideraverimus et quomodo tres personae singulae ad invicem se habeant. Ad tria igitur capita universa placet reducere: ad trinitatem in unitate, ad unitatem in trinitate, ad personarum ad invicem habitudinem. Quibus addetur caput quartum: de nostra SS. Trinitatis cognitione.

1) A vetustioribus vox subsistentiae in significatione concreta sumebatur, ita ut idem esset ac nomen graecum hypostasis.

2) Persona sicut et apósonov imprimis significat vultum fictitium, quo in ludis scenicis facies obtegebatur (Maske), deinde ipsos illos, qui ab histrionibus repraesentabantur, demum quodcunque individuum ut tale. Cf. Boëth. De duab. naturis 3. 3) Boëth, De duab. naturis 2.

+) S. Th. 3 q. 2 a. 3.

5) S. Th. 1 q. 29 a. 3.

Caput I.

De trinitate in unitate.

Personarum distinctionem ac pluralitatem probabimus, personarum utique divinarum atque adeo talem, quae cum naturae unitate conveniat. Testimonia vero hic afferenda distribuentur bifariam: primo illa proponentur, quibus divinarum personarum enuntiatur pluralitas aliqua, imo trinitas [th. 25]; deinde tradentur testimonia ea, quibus una ex singulis divinis personis exhibetur prae aliis [th. 26]. Est autem duplex haec consideratio eo sensu distincta, ut altera cum altera intime nectetur, ac quae in altera desiderari posse videntur, in altera suppleantur.

Thesis 25.

Trinitas divinarum personarum 1. in V. T. pluribus innuitur, 2. in N. T. clare credenda proponitur, 3. inde ab Apostolis in Ecclesia praedicatur.

Quid in V. T. de SS. Trinitate fides habuerit, ita explicat Gregorius M.: „Quamvis hanc Trinitatem spiritales patres perfecte cognovissent, multitudo tamen magna Synagoge nec invenire mysterium Trinitatis potuit, nec quaerere scivit." 1) — Consentaneum quippe erat sapientiae divinae, ut cum oculis hominum hebetibus non illico, sed pedetentim et quasi per illuminationes paulatim affulgentes veritatis revelandae ostenderet splendorem in ceteris, neque in re tam sublimi ludaeis, in deorum praeterea multitudinem propensis, proponeret credenda quibus perperam intellectis in idololatriam lapsuros eos praesciret. Quae quamvis ita sint, certum tamen est, etiam in V. T. doctrinam de personarum pluralitate pluribus locis modo obscurius modo clarius fuisse expressam, ita, ut saltem post revelationem N. T. manifestam, Patribus, Apostolis, Christo ipso testibus alio sensu loca illa explicari iam non liceat. Itaque in V. T. unitas maxime inculcatur divinae naturae, personarum distinctio commendatur parcius; inter personas vero divinas, cuius frequentius clariusque fit mentio, eminet Filius, utpote cuius maxime Incarnatio per universum Vetus Testamentum praeformari ac praesignari debuerit. Animadvertendum vero est, minime opus esse, ut hoc iam ab hominibus aevi Mosaici intellectum dicatur; sed admitti potest, initiis temporum pluralitatem personarum fuisse distinctius revelatam, postea autem ex hominum memoriis evanuisse, manentibus dumtaxat pristinae illius fidei aliquibus vestigiis; vel, ut aliis

1) Gregor. In Ezech. hom. 16.

placet, non quidem ab initio, sed paulatim, maxime post exilium Babylonicum, mysterii huius summa velut lineamenta a Deo fuisse descripta.

DEMONSRATUR: 1. In Vetere Testamento divinarum personarum Trinitas innuitur.

1. Generatim pluralitas, imo trinitas significatur.

a. Gen. 1, 26: „Ait (Deus): faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et creavit Deus hominem ad similitudinem suam." Gen. 3, 22: „Adam quasi unus ex nobis factus est."

Hic plures connumerantur participes eiusdem dignitatis causae creatricis et exemplaris, qui plures nec alii esse possunt praeter solum Deum et diserte Deus creans vocantur. Neque dicatur hic non exhiberi nisi soliloquium Dei ad seipsum, et pluralem numerum non esse nisi pluralem maiestatis. Nam quominus pluralis maiestatis adstruatur, prohibent a. tum verba Gen. 3, 22: „Adam quasi unus ex nobis factus est", ubi pluralis maiestatis admitti nequit; b. tum interpretatio Patrum satis communis: sic enim sentiunt, Patrem loquentem ad Filium statuentes, Barnabas, Theophilus Antiochenus, Epiphanius, Cyrillus, Hierosolymitanus, Chrysostomus, Ambrosius; tres omnino personas significari dicentes Ephrem, Irenaeus, Basilius, Gregorius Nyssenus, Cyrillus Alexandrinus, Theodoretus, Augustinus 1). Unde Concilium Antiochenum I (a. 264) merito edicit: „Si quis hoc dictum «faciamus hominem » non Patrem ad Filium, sed Deum secum loqui affirmet: a. S."

[ocr errors]

b. Is. 6, 3: „Seraphim . . clamabant alter ad alterum et dicebant: sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus exercituum; plena est omnis terra gloria eius."

[ocr errors]

Quo trisagio, quamvis opus non sit dicere Isaiam ipsum de Trinitatis mysterio fuisse edoctum, istud tamen a Deo innui recte creditur. Teste enim Ioanne Isaias haec videns gloriam vidit Filii Dei deque eo est locutus (loan. 12, 41); teste Paulo verba loquentis ac prophetam mittentis sunt Spiritus Sancti (Act. 28, 25). Atque ipsa praeterea voce ter repetita Trinitatem significari, communis est Patrum et interpretum sententia. Hic hymnus non modo laus est, sed etiam prophetia de bonis quae totum orbem occupatura sunt, atque etiam dogmatum accurata disciplina. Cur autem non semel dixerunt et tacuerunt, neque secundo et postea desierunt, sed tertium etiam addiderunt? Annon palam est, id ideo illos fecisse, ut hymnum offerrent Trinitati?“ 2) „Quid sibi vult sub uno nomine sanctitatis trina repetitio? Si trina repetitio, cur una laudatio? Si una laudatio, cur trina repetitio? Trina 1) Cf. De Hummelauer in h. 1.

2) Chrysost. In h. 1.

repetitio, cur, nisi quia Pater et Filius et Spiritus Sanctus sanctitate unum sunt? Non dixit semel, ne Filium sequestraret; non bis, ne Spiritum praeteriret; non quater, ne creaturas coniungeret. Et ut ostenderet Trinitatis unam esse deitatem, cum tertio dixisset: sanctus, sanctus, sanctus, addit singulariter: Dominus Deus Sabaoth.")

2. Theophaniis alia divina persona exhibetur procedens ab alia. Proponitur enim aliquis tamquam missus a Deo

e qui ipse est Deus ; sive species sensibiles, sub quibus apparebat, immediate a Deo ipso efformabantur, sive, quod verosimilius est, ministerio angeli alicuius creati. 2) Loca huc spectantia praecipua sunt:

Gen. 16, 9 sq.: „Dixitque ei (Agar) angelus Domini: revertere ad dominam tuam . . . Et rursum: multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum... Vocavit autem (Agar) nomen Domini

qui loquebatur ad eam: Tu Deus, qui vidisti me." - lam vero qui hic missus dicitur Dei, is idem exhibetur ipse Deus. Gen. 18, 1 sq. 19, 24: „Apparuit ei (Abraham) Dominus

[ocr errors]

in Mambre Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum . . . et adoravit in terram et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis. Dixit itaque Dominus: clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est; descendam et videbo . . . Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham. Veneruntque duo angeli Sodomam vespere. Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de coelo.“ In quem locum ita Augustinus): „Cum tres viri visi sunt, nec quisquam in eis vel forma vel aetate vel potestate maior ceteris dictus est, cur non hic accipiamus visibiliter insinuatam per creaturam visibilem Trinitatis aequalitatem atque in tribus personis unam eandemque substantiam?... Sed quas duas personas hic intelligimus ? Patris et Filii, an Patris et Spiritus Sancti, an Filii et Spiritus Sancti? Hoc forte congruentius quod ultimum dixi: missos enim se dixerunt, quod de Filio et Spiritu Sancto dicimus; nam Patrem missum nusquam Scripturarum nobis occurrit." Et Concilium Sirmiense: Si quis hoc dictum «pluit Dominus ignem a Domino non de Patre et Filio accipiat: a. s." Cf. praeterea Gen. 31, 11 sq. (coll. 28, 13) et Exod. 3, 2.

3. Modus processionis unius personae divinae ab alia significatur esse generatio.

1) Ambros. De fide 2 n. 107.

2) Cf. Suarez, De angel. 6, 20; Katholik 1882 II 149 sq. Beiträge zur Lösung der Maleach-lahve-Frage.

3) Augustin. De Trinit. 2, 20 sq.

Diserte enim aliqua ex personis divinis Filius Dei praedicatur, praefiguratus maxime filio Davidis. Huc spectant praeter ea, quibus Messias venturus probatur esse Deus missus (Is. 7, 14; 8, 8; 35, 4), testimonia haec:

[ocr errors]

a. Ps. 2, 7: „Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te." 2 Reg. 7, 14: „Ego ero ei in Patrem, et ipse erit mihi in Filium.“ Quae verba, quamvis, uti ex 3 Reg. 8, 15 sq. et reliquis in hoc ipso versiculo dictis patet, etiam ad Salomonem, imo ad universas generationes Davidicas pertineant, nihilominus hanc tam grandem promissionem qui putat in Salomone fuisse completam, multum errat" 1), et certissime etiam de Christo dicta sunt; id quod sequitur tum ex immediate antecedentibus, ubi thronus nascituri dicitur stabiliendus „usque in sempiternum", tum maxime ex Hebr. 1, 5, ubi Apostolus diserte testatur, verba illa nulli unquam creaturae, sed Christo dicta esse. Referuntur vero haec verba ad Christum vel typice, vel potius sensu litterali, ita sc. ut sensu litterali sint vera de Salomone singulisque eiusdem seminis futuris membris et plenam suam consequantur veritatem in Christo.

Sensum autem verborum illorum maxime Psalmi sic interpretatur S. Thomas: Deus spiritus est, et ideo non generat carnaliter, sed spiritualiter et intellectualiter; intellectus autem dicendo generat verbum quod est conceptus eius; et ideo signanter dixit, quod «Dominus dixit ad me», id est, pater dixit filio . . . Generatio ista est singularis, quia dicit: «Filius meus es tu»; quasi diceret: etsi multi alii filii dicuntur, tamen esse. filium naturalem est sibi proprium . . . Ista generatio non est temporalis, sed aeterna, quia: «hodie genui te» . . . Aeternitas semper est praesens; et ideo notatur per adverbium praesentis temporis, sc. «hodie» i. e. in aeternitate. Verum quia illud quod fit, quia nondum est, incompletum per consequens est; quod autem factum est, completum est et ita perfectum: ideo non dicit genero te», sed genui», quia perfectus est. Sed tamen ne putetur esse generatio eius tota in praeteritione et per consequens in defectione, addit hodie» et coniungit praesenti praeteritum, sc. «hodie» et «genui», ut scias ipsam generationem semper esse et perfectam esse; et sic in «hodie» permanentia, in «genui» vero perfectio designatur; ut sit sensus: perfectus es, fili, et tamen generatio tua aeterna est et semper a me generaris, sicut lumen in aëre perfectum est, et tamen semper procedit a sole.")

1) Augustin. In h. 1.

2) S. Th. In Hebr. 1, 5.

« PoprzedniaDalej »