Obrazy na stronie
PDF
ePub

ut et post tot mala sincera in ipsum benevolentia ostendatur (,,Numquid lob frustra timet Deum? . . . Mitte manum tuam et tange ipsum" „Iob 1, 9 sq.; 2, 3). Quinta, ut de resurrectione cogitemus: cum enim virum iustum et multa plenum virtute innumera passum mala et sic hinc digressum videris, vel invitus de futuro ibi iudicio cogites oportet. Si enim pro se homo laborantes sine praemiis et retributione abire non permittit: multo magis eos qui tantum laboraverunt nunquam incoronatos remanere Deus decernet. Si autem ipsos laborum suorum retributione privare nolit, omnino necesse est, quoddam aliud tempus esse post praesentium finem, quo praesentis vitae laborum retributiones recipiant. („Si in hac vita tantum in Christo sperantes. sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus" 1 Cor. 15, 19; „Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt?" 1. c. 32)... Sexta, ut omnes in res adversas incidentes sufficientem consolationem et mitigationem habeant in eos respicientes et malorum, quae ipsis accidere, memores. („Vos imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu: quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis" 1 Thess. 2, 14). Septima, ne quando exhortamur vos ad illorum virtutem et cuique dicimus: imitare Paulum, imitare Petrum, propter gestorum sublimitatem alterius ipsos naturae participes fuisse cogitantes ad imitationem torpeatis. („Elias homo erat similis nobis passibilis“ Iac. 5, 17). Octava, ut quando beatos vel miseros censere oportet, discamus, quos beatos, quos miseros et aerumnosos putare debeamus. („Quem diligit Dominus castigat, flagellat autem omnem filium quem recipit" Hebr. 12, 6). . . . „Si vero oportet et nonam dicere causam, illud addere possemus, quod probatiores tribulatio faciat tribulatos (Rom. 5, 3; Eccli. 2, 5) Possumus et decimam dicere causam, quod si aliquas habeamus maculas, et hic eas deponemus (Luc. 16, 25). ... Et praeter hanc aliam rursus inveniemus: ut coronae et praemia nobis augeantur (Rom. 8, 18)."

COROLLARIUM. Nihil ergo prae Deo fit casu vel fortuito. „Aliter est de causa universali et de causa particulari. Ordinem enim causae particularis aliquid potest exire, non autem ordinem causae universalis. Non enim subducitur aliquid ab ordine causae particularis, nisi per aliquam aliam causam particularem impedientem, sicut lignum impeditur a combustione per actionem aquae. Unde, cum omnes causae particulares concludantur sub universali causa, impossibile est aliquem effectum ordinem causae universalis effugere. Inquantum igitur aliquis effectus ordinem alicuius causae particularis effugit, dicitur esse casuale vel fortuitum respectu causae particularis; sed respectu causae universalis, a cuius ordine subtrahi non potest, dicitur esse provisum: sicut et con

cursus duorum servorum, licet sit casualis inquantum ad eos, est tamen provisus a domino, qui eos scienter sic ad unum locum mittit, ut unus de alio nesciat." 1)

Thesis 22.

Admittenda est aliqua et 1. praedestinatio et 2. reprobatio; idque talis, ut 3. praedestinationis nulla sit ratio in bonis operibus naturalibus, 4. praedestinatio, manente salva libertate, infallibilis sit et 5. numerus praedestinatorum certus.

Vox praedestinationis (ópisμós, пρоopioμós) generatim significat quodcumque consilium, quo ab aeterno Deus disposuit quidquid in tempore fiet. Speciatim significat eorum operum divina consilia, quae creaturarum rationalium aeternam spectant salutem, cumque damnationis constitutio proprium habeat nomen reprobationis, sensu maxime restricto et apud Patres frequentiore decretum ipsius vitae aeternae operumque ad eam, conducentium. Definitur autem huiusmodi praedestinatio „ratio transmissionis creaturae rationalis in finem vitae aeternae❝ 2), seu, ut ait Augustinus, „praescientia et praeparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur, quicumque liberantur." 3) Eodem fere sensu ac praedestinatio in Scriptura et a Patribus adhibentur voces electio et propositum. De quibus ita S. Bonaventura: „In Deo idem sunt propositum, praedestinatio et electio secundum rem; tamen differunt secundum rationem intelligendi. Nam propositum simpliciter dicit voluntatem faciendi aliquid; electio vero et praedestinatio addunt supra conceptionem voluntatis, sed differenter, quia praedestinatio addit ordinem et directionem in finem, sed electio discretionem sive separationem a suo opposito." 4) Secundum S. Thomam praedestinatio secundum rationem praesupponit electionem, et electio dilectionem." 5)

"

[ocr errors]

In praedestinatione et actus divini intellectus et actus voluntatis includitur: auctore S. Thoma principalius actus intellectus imperantis, qui supponit finem volitum et media electa; iuxta S. Bonaventuram principalius actus voluntatis, quo Deus ordinem ab intellectu propositum exequi statuit. Porro „praedestinatio tria connotat: sc. praeordinatum, et hoc est homo, et rationem praeordinandi, et haec est gratia, et rationem finis, et haec est gloria; et sic sunt tria: sc. quod et per quod et ad quod." ")

1) S. Th. 1 q. 22 a. 2 ad 1.

2) S. Th. 1 q. 23 a. 10.

3) Augustin. De dono persev. 14, 35.

+) S. Bonav. 1 dist. 40 a. 3 q. 2.

5) S. Th. 1 q. 23 a. 4.

6) S. Bonav. 1 dist. 11 a. 3 q. 2.

[ocr errors]

Quodsi praedestinatio consideratur et ad gratiam et ad gloriam simul, completa dicitur; incompleta vero, si consideratur inquantum est ad alterutrum solum.

Duplex est de praedestinatione ac reprobatione quaestio : altera cum haereticis, inter catholicos altera. Atque in hac thesi de praedestinatione ac reprobatione generatim dicetur. In thesi proxime sequenti cum haereticis praedestinationem plus aequo exaggerantibus res nobis erit; in thesi tertia de quaestione quae apud catholicos domestica est dicetur.

DEMONSRATUR: 1. Admittenda est aliqua praedestinatio. „Ad illud, ad quod non potest aliquid virtute suae naturae pervenire, oportet quod ab alio transmittatur, sicut sagitta a sagittante mittitur ad signum. Unde, proprie loquendo, rationalis creatura, quae est capax vitae aeternae, perducitur in ipsam quasi a Deo transmissa. Cuius quidem transmissionis ratio in Deo praeexistit, sicut et in eo est ratio ordinis omnium in finem, quam diximus esse providentiam. Ratio autem alicuius fiendi in mente actoris existens est quaedam praeexistentia rei fiendae in eo. Unde ratio praedictae transmissionis creaturae rationalis in finem vitae aeternae praedestinatio nominatur; nam destinare est mittere. Et sic patet quod praedestinatio, quantum ad obiecta, est quaedam pars providentiae." 1)

2. Admittenda est aliqua reprobatio.

„Ad providentiam pertinet permittere aliquem defectum in rebus, quae providentiae subduntur. Unde cum per divinam providentiam homines in vitam aeternam ordinentur, pertinet etiam ad divinam providentiam ut permittat aliquos ab isto fine deficere: et hoc dicitur reprobare. Sic igitur sicut praedestinatio est pars providentiae respectu eorum qui divinitus ordinantur in aeternam salutem, ita reprobatio est pars providentiae respectu illorum qui ab hoc fine decidunt. Unde reprobatio non nominat praescientiam tantum, sed aliquid addit secundum rationem sicut et providentia. Sicut enim praedestinatio includit voluntatem conferendi gratiam et gloriam, ita reprobatio includit voluntatem permittendi aliquem cadere in culpam et inferendi damnationis poenam pro culpa." 2)

"

Aliter tamen in causando se habet reprobatio quam praedestinatio. Nam praedestinatio est causa et eius quod exspectatur in futura vita a praedestinatis, sc. gloriae, et eius quod percipitur in praesenti, sc. gratiae. Reprobatio vero non est causa eius quod est in praesenti, sc. culpae, sed est causa derelictionis a Deo; est tamen causa eius quod redditur in futuro, sc. poenae

1) S. Th. 1 q. 23 a. 1.

2 S. Th. 1 q. 23 a. 3.

aeternae: sed culpa provenit ex libero arbitrio eius qui reprobatur et a gratia deseritur." 1)

3. Praedestinationis nulla est causa in bonis operibus nostris prout sunt nostra: - Advertendum est, nomine praedestinationis hic intelligi non quidem praedestinationem ad gloriam solam, sed tum universam tum maxime ad gratiam.

Iam vero quidquid naturae est nostrae, nullam habet bonitatem in ordine salutis; quidquid deinde est gratiae et nostrum simul, nequit dividi atque est praedestinationis effectus: „Et hoc non potest poni ut ratio praedestinationis, cum hoc sub praedestinatione concludatur. Si igitur aliquid aliud ex parte nostra sit ratio praedestinationis, hoc erit praeter effectum praedestinationis. Non est autem distinctum, quod est ex libero arbitrio et praedestinatione, sicut nec est distinctum, quod est ex causa secunda et causa prima. Divina enim providentia producit effectus per operationes causarum secundarum. Unde et id, quod est per liberum arbitrium, est ex praedestinatione." 2)

4. Praedestinatio et reprobatio, salva libertate, infallibilis est. „Praedestinatio certissime et infallibiliter consequitur suum effectum, nec tamen imponit necessitatem, ut sc. effectus eius ex necessitate proveniat. Praedestinatio enim est pars providentiae. Sed non omnia, quae providentiae subduntur, necessaria sunt, sed quaedam contingenter eveniunt secundum conditionem causarum proximarum, quas ad tales effectus divina providentia ordinavit. Et tamen providentiae ordo est infallibilis. Sic igitur et ordo praedestinationis est certus, et tamen libertas arbitrii non tollitur, ex qua contingenter provenit praedestinationis effectus. Ad hoc etiam consideranda sunt, quae supra dicta sunt de divina scientia et divina voluntate, quae contingentiam a rebus non tollunt, licet certissima et infallibilia sint." 3)

5. Numerus praedestinatorum et formaliter et materialiter Deo est certus.

,,Quidam dixerunt, eum esse certum formaliter, sed non materialiter: ut puta, si diceremus certum esse, quod centum vel mille salventur; non autem, quod hi vel illi. Sed hoc tollit certitudinem praedestinationis. Et ideo oportet dicere, quod numerus praedestinatorum sit certus Deo non solum formaliter, sed etiam materialiter. Sed advertendum est, quod numerus praedestinatorum certus Deo dicitur non solum ratione cognitionis, quia sc. scit quot sunt salvandi, sic enim Deo certus est etiam numerus

1) S. Th. 1 q. 23 a. 3 ad 2.

2) S. Th. 1 q. 23 a. 5.

3) S. Th. 1. c. a. 6

guttarum pluviae et arenae maris, sed ratione electionis et definitionis cuiusdam . . . Non sic autem omnino est de numero reproborum, qui videntur esse praeordinati a Deo in bonum electorum, quibus omnia cooperantur in bonum." 1)

[ocr errors]

SCHOLION. Quantus sit praedestinatorum numerus, nobis incertum est. De numero, quis sit, dicunt quidam quod tot ex hominibus salvabu quot angeli ceciderunt. Quidam vero, quod tot salvabuntur, quot angeli remanserunt. Quidam vero, quod tot salvabuntur, quot angeli ceciderunt, et insuper tot quot fuerunt angeli creati. Sed melius dicitur, quod soli Deo est cognitus numerus electorum in superna felicitate locandus 2); ut habet Collecta pro vivis et defunctis.

Cavendum autem est concionatoribus et asceticis, ne pro arbitrio suo praedestinatorum numerum minuant. Placent quae hac de re statuit Gener ita scribens 3): „Numerus non reproborum est saltem compar reprobis, ne dici possit cum dedecore et iniuria divinae maiestatis et clementiae, maius esse imperium daemonum quam Christi, qui plane suum non fuderit sanguinem quoad efficaciam, ut in tanta hominum paucitate, quam praefert communis opinio, sua copiosa redemptio adimpleretur."

Thesis 23.

Praedestinatio ea admitti debet, secundum quam Deus voluntate antecedente omnium hominum velit salutem.

Circa praedestinationem erraverunt haeretici omnes, qui de fine hominis mediisque eum assequendi falsa statuerunt. Pelagiani, et necessitatem et gratuitatem gratiae negantes, causam praedestinationis posuerunt esse praevisionem operum naturalium, Semipelagiani, initium fidei et in bono perseverantiam ex nobis esse asserentes, saltem huiusmodi naturalium conatuum intuitu a Deo beneficia nobis praedestinari docuerunt. Sed de his alibi. Praedestinatiani saec. 5 nonnullis a S. Augustino adversus Pelagium dictis perperam intellectis, plus aequo gratiae partes extollentes ac liberum arbitrium penitus suffocantes, omnis praedestinationis rationem ex sola Dei repetunt absoluta voluntate, docentes, Deum voluntate antecedente absoluta alios ad vitam praedestinasse, alios ad mortem. Damnata est haec doctrina a Concilio Arelatensi a. 475. Eam saec. 9 instauravit Goteschalcus, qui docuit: „Deum non velle omnes homines salvos fieri, sed eos tantum qui salvantur; Christum non venisse, ut omnes salvos faceret, nec passum esse pro omnibus, sed solum pro iis, qui

1) S. Th. 1. c. a. 7.

2) S. Th. 1. c.

3) Gener, Theol. dogm. 2, 342. kath. Theol.' 1889, 1 sq.

Cf. de hac quaestione,Zeitschr. für

« PoprzedniaDalej »