Obrazy na stronie
PDF
ePub

ex abundantia suae bonitatis largius dispensat, quam exigat proportio rei. Minus enim est, quod sufficeret ad conservandum ordinem iustitiae, quam quod divina bonitas confert, quae omnem proportionem creaturae excedit." 1)

4. Ipsam omnipotentiam suam Deus dicitur manifestare „parcendo maxime et miserando“. „Quia per hoc ostenditur, Deum habere summam. potestatem, quod libere peccata dimittit; eius enim qui superioris legi astringitur, non est libere peccata condonare. Vel quia parcendo hominibus et miserando perducit eos ad participationem infiniti boni, qui est ultimus effectus divinae virtutis. Vel quia effectus divinae misericordiae est fundamentum omnium divinorum operum: nihil enim debetur alicui nisi propter id, quod est datum ei a Deo non debitum; in hoc autem maxime divina omnipotentia manifestatur, quod ad ipsum pertinet prima institutio omnium bonorum." 2)

[ocr errors]

SCHOLION. De virtutibus divinis quaeritur. Virtus est, quae bonum facit habentem et opus eius bonum reddit." 3) Iam vero sicut esse divinum omnes in se suo modo comprehendit perfectiones, sic divina bonitas omnem boni rationem complectatur necesse est. Oportet igitur bonitatem divinam omnes virtutes continere. Continet autem suo modo. Virtutes ergo in Deo non sunt, sicut in nobis, per aliquid divinae voluntati superadditum, seu ad modum accidentium substantiae inhaerentium, sed per essentiam ac summa, quae esse potest, simplicitate; nominatae utique secundum analogiam virtutum, quas in nobis distinguimus.

"

Quodsi quaeratur, quae speciatim virtutes in Deo ponendae sint, patet alias ei competere virtutes formaliter, alias eminenter. Virtutum moralium quaedam sunt circa passiones, sicut temperantia circa concupiscentias, fortitudo circa timores et audacias, mansuetudo circa iram: et huiusmodi virtutes Deo attribui non possunt, quia in Deo neque passiones sunt neque appetitus sensitivus, in quo sunt huiusmodi virtutes sicut in subiecto. Quaedam vero virtutes morales sunt circa operationes, ut puta circa dationes et sumptus, ut iustitia et liberalitas et magnificentia, quae sunt in voluntate. Unde nihil prohibet huiusmodi virtutes in Deo ponere, non tamen circa actiones civiles, sed circa actiones Deo convenientes" 4); sc. dummodo obiectum formale, ex quo speciem accipiunt, perfectioni divinae ne repugnet. Sic in Deo esse non possunt fides, spes, obedientia; possunt vero esse in Deo ac sunt veritas, fidelitas, iustitia, liberalitas, magnificentia, prudentia, sapientia, ars, caritas. Caritas imo tam est Dei propria, ut ipse ab ea nominetur: „Deus caritas est" (1 Ioan. 4. 8).

„Hae etiam virtutes in Deo sunt exemplares nostrarum, sicut perfectum imperfecti." ")

1) S. Th. 1. c. a. 4.

2) S. Th. 1 q. 25 a. 3 ad 3.

3) Aristot. Eth. 2. 6.

+) S. Th. 1 q. 21 a. 1 ad 1.

5) S. Th. C. gent. 7, 94.

Disputatio II.

De voluntate divina circa creaturas.

Postquam de divina voluntate dictum est, qualis est in se ipsa, dicendum relinquitur de eadem voluntate, prout operationibus extrinsecus exercetur et manifestatur. Ac primo quidem de voluntate rerum creatrice, conservatrice, motrice disserendum foret. At cum his de quaestionibus peculiaris sit tractatio, id solum superest, ut hic de providentia divina circa res omnes dicatur [th. 21]; deinde speciatim de divina voluntate circa creaturas rationales in ordine ad earum salutem, seu de praedestinatione, de qua et generatim quaeretur [th. 22] et contra haereticos disputabitur [th. 23] et inter catholicos controvertetur [th. 24].

Thesis 21.

Dei providentia 1. est admittenda; cui 2. nec mala nec bonorum inaequalis distributio adversantur.

Providentia est ratio ordinandorum in finem, seu, ut ait Boethius, „ipsa divina ratio in summo omnium principe constituta, quae cuncta disponit." 1) Executio huius ordinis gubernatio dicitur. Quamquam providentia proprie sit in intellectu, praesupponit tamen etiam voluntatem; nullus enim praecipit de agendis propter finem nisi velit finem." 2)

[ocr errors]

Providentiam Dei negant tum priorum saeculorum sophistae, Democritus et Epicurus, tum saeculi 18 deistae, tum increduli nostri temporis omnes. Ratio vero praecipua, cur Dei circa res providentia illis videatur in dubium vocanda, mala sunt multiplicia tum physica tum maxime moralia, quae in rerum hac universitate cernuntur, tum denique inaequalis inter iustos et iniustos bonorum distributio. Mentem autem eorum, qui Dei providentiam infitiantur, sic ipsa aperit Scriptura: „Quid novit Deus? Et quasi per caliginem iudicat. Nubes latibulum eius, nec nostra considerat, et circa cardines coeli perambulat." (Iob 22, 13 sq.)

De providentia divina haec definivit Concilium Vaticanum (Sess. 3 cap. 1): „Universa quae condidit Deus providentia sua tuetur atque gubernat attingens a fine usque ad finem fortiter et disponens omnia suaviter (Sap. 8, 1).“

DEMONSTRATUR: 1. Deus universorum providentiam habet. 1. Ex ratione divina providentia probatur, sc. ex efficacia causae primae.

1) Boëth. De consol. phil. 4.
2) S. Th. 1 q. 22 a. 1 ad 3.

,,Cum omne agens agat propter finem, tantum se extendit ordinatio effectuum in finem, quantum se extendit causalitas primi agentis. Ex hoc enim contingit in operibus alicuius agentis aliquid provenire non ordinatum ad finem, quia effectus ille consequitur ex aliqua alia causa praeter intentionem agentis. Causalitas autem Dei, qui est primum agens, se extendit usque ad omnia entia, non solum quantum ad principia speciei, sed etiam quantum ad individualia principia, non solum incorruptibilium, sed etiam corruptibilium. Unde necesse est omnia, quae habent quocunque modo esse, ordinata esse a Deo in finem, secundum illud Rom. 13, 1: »Quae a Deo sunt, ordinata sunt.«< Cum ergo nihil aliud sit Dei providentia quam ratio ordinis rerum in finem, necesse est omnia, in quantum participant esse, in tantum subdi divinae providentiae.“ 1)

2. Ex deposito fidei rerum universarum in Deo providentiam esse probatur.

Res ipsa affirmatur: „Tua, Pater, providentia gubernat" (Sap. 14, 3). Modus significatur: „Tu Deus noster suavis et verus es, patiens et in misericordia disponens omnia“ (Sap. 15, 1). Attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter“ (Sap. 8, 1). Dicitur providentia Dei omnia etiam minima, maxime vero homines, amplecti: „Qui operit coelum nubibus et parat terrae pluviam, qui producit in montibus foenum et herbam servituti hominum, qui dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum" (Ps. 146, 8 sq.; cf. Ps.. 103 et Iob 37: qui toti sunt in extollenda divina providentia). Colligitur, providentiae divinae semper fidendum esse: „Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater vester coelestis pascit illa: nonne vos magis pluris estis illis?.. Considerate lilia agri quomodo crescunt, non laborant neque nent, dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis; si autem foenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos modicae fidei?" (Matth. 6, 25 sq.; cf. Matth. 10, 29 sq.; Luc. 12, 4 sq.).

„Si est Deus, utique providens est ut Deus; nec aliter ei potest divinitas attribui, nisi et praeterita teneat et praesentia sciat et futura prospiciat. Cum igitur providentiam sustulit (Epicurus), etiam Deum negavit esse. Cum autem Deum professus est, et providentiam simul concessit. Alterum enim sine altero

1) S. Th. 1 q. 22 a. 2.

nec esse prorsus nec intelligi potest.“ 1) „Natura bonus et sapiens. est Deus. Igitur quatenus est bonus, providet: qui enim non providet, non est bonus; nam et homines et bestiae propriorum foetuum providentiam habent naturali quodam instinctu; et qui non providet, vituperari solet. Quatenus autem sapiens est, optime prospicit.“ 2)

2. Divinae providentiae non obstant vel mala vel inaequalis distributio bonorum.

1. Providentiae divinae non obstant mala vel physica vel moralia.

Mala huiusmodi generatim a Deo permitti posse, probatum est, ubi de voluntate divina circa malum versante dicebatur. Esse vero cur mala a Deo sapientissime permittantur, patet: „Aliter de eo est, qui habet curam alicuius particularis, et de provisore universali. Quia provisor particularis excludit defectum ab eo quod eius curae subditur, quantum potest; sed provisor universalis permittit aliquem defectum in aliquo particulari accidere, ne impediatur bonum totius. Unde corruptiones et defectus in rebus naturalibus dicuntur esse contra naturam particularem; sed tamen sunt de intentione naturae universalis, inquantum defectus unius cedit in bonum alterius vel etiam totius universi; nam corruptio unius est generatio alterius, per quam species conservatur. Cum igitur Deus sit universalis provisor totius entis, ad ipsius providentiam pertinet, ut permittat quosdam defectus esse in aliquibus particularibus rebus, ne impediatur bonum universi perfectum. Si enim omnia mala impedirentur, multa bona deessent universo: non enim esset vita leonis, si non esset occisio animalium; nec esset patientia martyrum, si non esset persecutio tyrannorum." 3)

Rem eleganter illustrat Augustinus: „Si in alicuius opificis officinam imperitus intraverit, videt ibi multa instrumenta, quorum causas ignorat, et si multum est insipiens, superflua putat. lamvero si in fornacem incautus ceciderit aut ferramento aliquo acuto, cum id male tractat, seipsum vulneraverit: etiam perniciosa et noxia ibi existimat esse multa. Quorum tamen usum quoniam novit artifex, insipientiam eius irridet, et verba inepta non curans officinam suam instanter exercet. Et tamen tam stulti sunt homines, ut apud artificem hominem non audeant vituperare quae ignorant, sed cum ea viderint, credant esse necessaria et propter usus aliquos instituta: in hoc autem mundo, cuius con

1) Lact. De ira Dei 9.

2) Damasc. De fide orthod. 2, 29.

3) S. Th. 1 q. 22 a. 2 ad 2; cf. q. 49 a. 3.

ditor et administrator praedicatur Deus, audent multa reprehendere, quorum causas non vident; et in operibus atque instrumentis omnipotentis artificis volunt se videri scire quod nesciunt.“ 1) „Neque Deus ullum non dico angelorum, sed vel hominum crearet, quem malum futurum esse praescisset, nisi pariter nosset quibus eos bonorum usibus commodaret, atque ita ordinem saeculorum tamquam pulcherrimum carmen etiam ex quibusdam quasi antithetis honestaret." 2)

2. Non obstat inaequalis bonorum distributio.

Nunquam vel inter ipsos iustos non erant, qui de impari iustorum iniustorumque conquererentur sorte, quique quod impiis haud raro omnia prospere cederent mirarentur. Sic Iob inquirit: „Quare impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis?“ (lob 21, 7 sq.) Sic Propheta: „Quare via impiorum prosperatur, bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt?“ (Ier. 12, 1) Sic Psaltes contra ipsam Dei providentiam inde movens difficultatem: „Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei: quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns . . . Et dixerunt: quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?" (Ps. 72, 2 sq.)

At vero inaequalis haec bonorum inter iustos et impios distributio tantum abest, ut divinae providentiae adversetur, ut eiusdem potius providentiae sit argumentum praeprimis insigne. Plures enim huius inaequalitatis ac malorum, quae Deus etiam sanctos perpeti sinit, sunt rationes sapientissimae. Quarum praecipuas aliquas sic enumerat Chrysostomus): „Prima quidem est, quod, ne facile in arrogantiam propter meritorum et miraculorum magnitudinem tollantur, ipsos Deus sinat affligii („Bonum mihi, quia humiliasti me, ut discam iustificationes tuas" Ps. 118, 71; „Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet" 2 Cor. 12, 7). Secunda, ne ceteri maiorem habeant de ipsis opinionem, quam humana patitur natura, et ipsos deos, non autem homines esse arbitrentur („Ne quis me existimet supra id, quod videt in me aut aliquid audit ex me" 2 Cor. 12, 6). Tertia, ut et Dei virtus appareat per aegrotantes et compeditos exsuperans et vincens ac praedicationem augens („Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur, libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi" 2 Cor 12, 9). Quarta, ut ipsorum patientia manifestior fiat, non propter mercedem hominum Deo servientium, sed et tantam exhibentium gratitudinem,

1) Augustin. De Gen. c. Manich. 1 n. 25.

2) Augustin. De civ. Dei 11, 18.

3) Chrysost. Hom. ad pop. Antioch. 1, 6 sq.

« PoprzedniaDalej »