Obrazy na stronie
PDF
ePub

thonis, Herilli, iam pridem explofa fententia eft: qui tamen haberent ius fuum difputandi de officio, fi rerum aliquem delectum reliquiffent, ut ad officii inventionem aditus effet. Sequemur igitur hoc quidem tempore, et hac in quaeftione potiffimum Stoicos, non ut interpretes; fed, ut folemus, e fontibus eorum, iudicio arbitrioque noftro, quantum, quoque modo videbitur, hauriemus.

Placet igitur, quoniam omnis difputatio de officio 7 futura eft, ante definire, quid fit officium; quod a Panaetio praetermiffum effe miror. omnis enim, quae a ratione fufcipitur de aliqua re, inftitutio, debet a definitione proficifci; ut intelligatur, quid fit id, de quo difputetur. Omnis de officio duplex eft quaeftio: 3 unum genus eft, quod pertinet ad finem bonorum; alterum, quod pofitum eft in praeceptis, quibus in omnes partes ufus vitae conformari poffit. Superioris generis huiusmodi exempla funt: Omniane officia perfecta fint : num quod officium aliud alio maius fit: et quae funt generis eiusdem. Quorum autem officiorum praecepta traduntur, ea, quamquam pertinent ad finem bonorum, tamen id minus apparet, quia magis ad institutionem vitae communis fpectare videntur: de quibus eft nobis his libris explicandum. Atque etiam alia divifio eft officii. nam et medium s quoddam officium dicitur, et perfectum. Perfectum officium, rectum, opinor, vocemus, quod Graeci

opaμ, hoc autem commune nxor vocant. Atque ea fic definiunt, ut, rectum quod fit, id perfectum officium effe definiant; medium autem officium id effe dicant, quod, cur factum fit, ratio pro

30

4

babilis reddi poffit. Triplex igitur eft, ut Panaetio videtur, confilii capiendi deliberatio. nam, honeftumne factu fit, an turpe, dubitant, id, quod in deliberationem cadit. in quo confiderando faepe animi in contrarias fententias diftrahuntur. Tum autem aut anquirunt, aut consultant, ad vitae commoditatem iucunditatemque, ad facultates rerum atque copias, ad opes, ad potentiam, quibus et se poffint iuvare, et fuos, conducat id, necne, de quo deliberant. quae deliberatio omnis in rationem utilitatis cadit. Tertium dubitandi genus eft, cum pugnare videtur cum honefto id, quod videtur effe utile. cum enim utilitas ad fe rapere, honeftas contra revocare ad fe videtur, fit, ut diftrahatur deliberando animus, afferatque ancipitem curam cogitandi. Hac divifione, (cum praeterire aliquid maximum vitium in dividendo fit) duo praetermiffa funt. Nec enim folum vtrum honestum, an turpe fit, deliberari folet, fed etiam, duobus propofitis honeftis, utrum honeftius: itemque, duobus propofitis utilibus, utrum utilius. Ita, quam ille triplicem putavit effe rationem, in quinque partes diftribui debere reperitur. Primum igitur eft de honefto, fed dupliciter: tum pari ratione de utili: poft de comparatione eorum differendum.

Principio generi animantium omni est a natura 1 tributum, ut fe, vitam, corpusque tueatur, declinetque ea, quae nocitura videantur, quaeque ad vivendum fint neceffaria, anquirat, et paret, ut paftum, ut latibula, ut alia eiusdem generis. Commune -item animantium omnium eft coniun&tionis appeti

tus, procreandi caufa, et cura quaedam eorum, quae procreata funt. Sed inter hominem et beluam hoc maxime intereft, quod haec tantum, quantum fenfu movetur, ad id folum, quod adeft, quodque praefens est, se accommodat, paululum admodum fentiens praeteritum, aut futurum. Homo autem, (quod rationis eft particeps, per quam confequentia cernit, caufas rerum videt, earumque progreffus, et quafi anteceffiones non ignorat, fimilitudines comparat, et rebus praefentibus adiungit atque annectit futuras,) facile totius vitae curfum videt, ad eamque degendam praeparat res neceffarias. Eademque natura 12 vi rationis hominem conciliat homini et ad orationis, et ad vitae focietatem ; ingeneratque in primis praecipuum quendam amorem in eos, qui procreati. funt; impellitque, ut hominum coetus et celebrationes effe, et a se obiri velit; ob easque caufas ftudeat parare ea, quae fuppeditent et ad cultum, et ad victum; nec fibi foli, fed coniugi, liberis, ceterisque, quos caros habeat, tuerique debeat, quae cura exfufcitat etiam animos, et maiores ad rem gerendam facit. Inprimisque hominis eft propria veri 13 inquifitio atque inveftigatio. Itaque cum fumus neceffariis negotiis curisque vacui, tum avemus aliquid videre, audire, addifcere; cognitionemque rerum aut occultarum, aut admirabilium ad beate vivendum neceffariam ducimus. ex quo intelligitur, quod ve

fimplex, fincerumque fit, id effe naturae hominis aptiffimum. Huic veri videndi cupiditati adiuncta eft appetitio quaedam principatus, ut nemini parere animus bene a natura informatus velit, nifi

praecipienti, aut docenti, aut utilitatis caufa, iufte et legitime imperanti: ex quo animi magnitudo ex14 fiftit, humanarumque rerum contemtio. Nec vero illa parva vis naturae eft rationisque, quod unum hoc animal fentit, quid fit ordo; quid fit, quod deceat; infactis dictisque qui modus. itaque eorum ipforum, quae adfpectu fentiuntur, nullum aliud animal pulchritudinem, venuftatem, convenientiam partium sentit. quam fimilitudinem natura ratioque ab oculis ad animum transferens, multo etiam magis pulchritudinem, conftantiam, ordinem in confiliis factisque confervandum putat; cavetque, ne quid indecore effeminateve faciat ; tum in omnibus et opinionibus, et factis, ne quid libidinofe aut faciat aut cogitet. quibus ex rebus conflatur et efficitur id, quod quaerimus, honeftum; quod etiam fi nobilitatum non fit, tamen honeftum fit; quodque vere dicimus, etiam fi a nullo laudetur, natura effe laudabile.

5

Formam quidem ipfam, Marce fili, et tanquam faciem honefti vides; quae fi oculis cerneretur, mirabiles amores (ut ait Plato) excitaret fui. Sed omne', quod honeftum eft, id quatuor partium oritur ex aliqua. aut enim in perfpicientia veri follertiaque verfatur; aut in hominum focietate tuenda, tribuendoque fuum cuique, et rerum contractarum fide; aut in animi excelfi atque invicti magnitudine ac robore; aut in omnium, quae fiunt, quaeque dicuntur, ordine et modo, in quo ineft modeftia et tempe15 rantia. Quae quatuor quamquam inter fe colligata atque implicata funt, tamen ex fingulis certa officiorum genera nafcuntur: velut ex ea parte, quae pri

!

ma descripta est, in qua fapientiam et prudențiam
ponimus, ineft indagatio atque inventio veri; eius-
que virtutis hoc munus eft proprium. Ut enim quis- 16
que maxime perfpicit, quid in re quaque veriffi-
mum fit, quique acutiffime et celerrime potest et
videre, et explicare rationem, is prudentiffimus et -
fapientiffimus rite haberi folet. quocirca huic, qua-
si materia, quam tractet, et in qua versetur, subiecta
eft veritas. Reliquis autem tribus virtutibus necef- 17
fitates propofitae funt ad eas res parandas tuendas-
que, quibus actio vitae continetur: ut et focietas
hominum coniunctioque fervetur, et animi excel-
lentia magnitudoque cum in augendis opibus utili-
tatibusque et fibi et fuis comparandis, tum multo
magis in his ipfis defpiciendis eluceat. Ordo autem,
et conftantia, et moderatio, et ea quae funt his fi-
milia, verfantur in eo genere, ad quod adhibenda
eft actio quaedam, non folum mentis agitatio. His 18
enim rebus, quae tractantur in vita, modum quen-
dam et ordinem adhibentes, honeftatem et decus
confervabimus.

Ex quatuor autem locis, in quos honefti naturam 6
vimque divifimus, primus ille, qui in veri cogni-
tione confiftit, maxime naturam attingit humanam.
Omnes enim trahimur et ducimur ad cognitionis et
fcientiae cupiditatem: in qua excellere pulchrum pu-
tamus; labi autem, errare, nefcire, decipi, et ma-
lum, et turpe ducimus. In hoc genere et naturali,
et honefto, duo vitia vitanda funt: unum, ne in-
cognita pro cognitis habeamus, hisque temere af-
fentiamur. quod vitium effugere qui volet, ( om-

« PoprzedniaDalej »