Obrazy na stronie
PDF
ePub

ei, cui promiffum fit, vel ei, qui promiferit. Nam fi, ut in fabulis eft, Neptunus, quod Thefeo promiferat, non feciffet, Thefeus filio Hippolyto non effet orbatus. Ex tribus enim optatis, ut fcribitur, hoc erat tertium, quod de Hippolyti interitu iratus optavit; quo impetrato, in maximos luctus incidit. Nec promiffa igitur fervanda funt ea, quae fint iis, quibus promiferis, inutilia: nec, fi plus tibi noceant, quam illi profint, cui promiferis, contra of ficium eft, maius anteponi minori : ut, fi conftitueris te cuipiam advocatum in rem praefentem effe venturum, atque interim graviter aegrotare filius coeperit, non fit contra officium, non facere quod dixeris; magisque ille, cui promiffum fit, ab officio difcedat, fi fe deftitutum queratur. Iam illis promiffis standum non effe, quis non videt, quae coactus quis metu, quae deceptus dolo promiferit? quae quidem pleraque iure praetorio liberantur, nonnulla legibus. Exfiftunt etiam faepe iniuriae calumnia 33 quadam, et nimis callida, fed malitiofa iuris interpretatione. Ex quo illud, Summum ius, fumma iniuria, factum eft iam tritum fermone proverbium. Quo in genere etiam in republica multa peccantur; ut ille, qui, cum triginta dierum effent cum hofte pactae induciae, noctu populabatur agros, quod dierum effent pactae, non noctium induciae. Ne nofter quidem probandus, fi verum eft, Q. Fabium Labeonem, feu quem alium, ( nihil enim praeter auditum habeo,) arbitrum Nolanis et Neapolitanis de finibus a fenatu datum, cum ad locum veniffet, cum utrisque feparatim locutum, ut ne cupide quid ageCicer. Oper. Vol. XII.

B

[ocr errors]

rent, ne appetenter; atque ut regredi, quam progredi mallent. Id cum utrique feciffent, aliquantum agri in medio relictum eft. Itaque illorum fines, ficut ipfi dixerant, terminavit; in medio relictum quod erat, populo Romano adiudicavit. Decipere hoc quidem eft, non iudicare. quocirca in omni re fugienda eft talis folertia.

Sunt autem quaedam officia etiam adverfus eos fervanda, a quibus iniuriam acceperis. Eft enim ulcifcendi et puniendi modus. atque haud fcio, an fatis fit, eum, qui laceffierit, iniuriae fuae poenitere; ut et ipfe ne quid tale pofthac, et ceteri fint 34 ad iniuriam tardiores. Atque in republica maxime confervanda funt iura belli. Nam cum fint duo genera decertandi; unum per difceptationem, alterum per vim; cumque illud proprium fit hominis, hoc beluarum confugiendum eft ad pofterius, fi uti non 35 licet fuperiore. Quare fufcipienda quidem bella funt ob eam caufam, ut fine iniuria in pace vivatur : parta autem victoria, confervandi ii, qui non crudeles in bello, non immanes fuerunt; ut maiores noftri Tufculanos, Aequos, Volfcos, Sabinos, Hernicos in civitatem etiam acceperunt : at Carthaginem et Numantiam funditus fuftulerunt. nollem Corinthum: fed credo aliquid fecutos, opportunitatem loci maxime, ne poffet aliquando ad bellum faciendum locus ipfe adhortari. Mea quidem fententia paci, quae nihil habitura fit infidiarum, femper eft confulendum. in quo fi mihi effet obtemperatum; fi non optimam, at aliquam rempublicam, quae nunc nulla eft, haberemus. Et cum iis, quos vi de

vitates,

viceris, confulendum eft; tum ii, qui, armis pofitis, ad imperatorum fidem confugient, quamvis murum aries percufferit, recipiendi funt. in quo tantopere apud noftros iuftitia culta eft, ut ii, qui ciaut nationes devictas bello in fidem recepiffent, earum patroni effent more maiorum. Ac 36 belli quidem aequitas fanctiffime fetiali populi Romani iure perfcripta eft. ex quo intelligi poteft, nullum bellum effe iuftum, nifi quod aut rebus repetitis geratur, aut denuntiatum ante fit et indictum, Pompilius imperator tenebat provinciam; in cuius exercitu Catonis filius tiro militabat. Cum autem Pompilio videretur, unam dimittere legionem; Catonis quoque filium, qui in eadem legione militabat, dimifit. Sed cum amore pugnandi in exercitu remanfiffet, Cato ad Pompilium fcripfit, ut, fi eum pateretur in exercitu remanere, fecundo eum obligaret militiae facramento; quia, priore amiffo, iure cum hoftibus pugnare non poterat. adeo fumma 37 erat obfervatio in bello movendo. M. quidem Catonis fenis epiftola eft ad M. filium, in qua fcripfit, fe audiffe, eum miffum factum effe a confule, cum in Macedonia Perfico bello miles effet. Monet igitur, ut caveat, ne proelium ineat. negat enim ius effe, qui miles non fit, pugnare cum hofte. Equi- 12 dem illud etiam animadverto, quod qui proprio nomine perduellis effet, is hoftis vocaretur, lenitate verbi tristitiam rei mitigatam. Hoftis enim apud maiores noftros is dicebatur, quem nunc peregrinum dicimus. Indicant duodecim tabulae : AUT STATUS DIES CUM HOSTE. Itemque, ADVERSUS HOSTEM

AETERNA AUCTORITAS. Quid ad hanc manfue tudinem addi poteft? eum, quicum bellum geras, tam molli nomine appellari? Quamquam id nomen durius iam effecit vetuftas. a peregrino enim receffit, et proprie in eo, qui arma contra ferret, re38 manfit. Cum vero de imperio decertatur, belloque quaeritur gloria, caufas omnino fubeffe tamen oportet easdem, quas dixi paulo ante iuftas caufas effe bellorum. fed ea bella, quibus imperii gloria propofita eft, minus acerbe gerenda funt. Ut enim cum civiliter contendimus, aliter, fi eft inimicus; aliter, fi competitor: cum altero certamen honoris et dignitatis eft; cum altero capitis et famae : fic cum Celtiberis, cum Cimbris bellum, ut cum inimicis gerebatur, uter effet, non uter imperaret; cum Latinis, Sabinis, Samnitibus, Poenis, Pyrrho de imperio dimicabatur. Poeni foedifragi, crudelis Hannibal, reliqui iuftiores. Pyrrhi quidem de captivis reddendis, illa praeclara :

Nec mi aurum pofco, nec mi pretium dederitis:
Nec cauponantes bellum, fed belligerantes,

Ferro, non auro vitam cernamus utrique.

Vosne velit, an me regnare hera, quidve ferat, fors,
Virtute experiamur. Et hoc fimul accipite dictum :
Quorum virtuti belli fortuna pepercit,

» Eorumdem me libertati parcere certum eft:

Dono, ducite, doque, volentibu' cum magnis diis. 13 Regalis fane et digna Aeacidarum genere fententia. 39 Atque etiam fi quid finguli, temporibus adducti hosti promiserint, eft in eo ipfo fides confervan

da: ut primo Punico bello Regulus captus a Poenis, cum de captivis commutandis Romam miffus effet, iuraffetque fe rediturum; primum, ut venit, captivos reddendos in fenatu non cenfuit; deinde, cum retineretur a propinquis, et ab amicis, ad fupplicium redire maluit, quam fidem hofti datam fallere. Secundo autem Punico bello, poft Cannenfem pug. 40 nam, quos decem Hannibal Romam adftrictos mifit iureiurando fe redituros esse, nifi de redimendis iis, qui capti erant, impetraffent: eos omnes cenfores, quoad quisque eorum vixit, qui peieraffent, in aerariis reliquerunt; nec minus illum, qui iurisiurandi fraude culpam invenerat. Cum enim Hannibalis permiffu exiffet de caftris, rediit paulo poft, quod fe oblitum nefcio quid diceret, deinde egreffus e caftris, iureiurando fe folutum putabat : et erat verbis, re non erat. Semper autem in fide, quid fenferis, non quid dixeris, cogitandum. Maximum autem exemplum eft iuftitiae in hoftem a maioribus noftris conftitutum. Cum a Pyrrho perfuga fenatui eft pollicitus, fe venenum regi datu-rum, et eum necaturum ; fenatus, et C. Fabricius perfugam Pyrrho dedidit. Ita ne hoftis quidem, et potentis, et bellum ultro inferentis, interitum cum fcelere approbavit. Ac de bellicis quidem officiis fatis dic- 42 tum eft.

Meminerimus autem, etiam adverfus infimos iuftitiam effe fervandam. Eft autem infima conditio et fortuna fervorum; quibus, non male praecipiunt, qui ita iubent uti, ut mercenariis: operam exigendam; iufta praebenda. Cum autem duobus modis id eft, aut vi, aut fraude fiat iniuria: fraus, quafi

« PoprzedniaDalej »