Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ipse subit curru, diraque adspergine latos

Mutat agros: spolia a tergo, flentesque catervæ.
Dant silvæ, nixque alta locum : regit atra jugales
Sanguinea Bellona manu, longaque fatigat
Cuspide: diriguit visu Cyllenia proles,
Submisitque genas: ipsi reverentia patri,

Si prope sit, dematque minas, nec talia mandet.

[ocr errors]

70

75

Quod Jovis imperium? magno quid ab æthere portas?

Occupat Armipotens : neque enim hunc, germane, sub axen
Sponte venis, hiemesque meas, cui roscida juxta
Mænala, et æstivi clementior aura Lycæi. "

vicisset Hyrcanos. De Hyrcania vide lib. VI sup. 598.

70. Ipse subit curru, diraque adspergine latos. Ipse subit currum Aldd. Colin. et Basil. Optimus codex Barthii: aspergine lætos, quod illi placet. Dira adspergine. Humano sanguine.

71. Spolia a tergo, flentesque catervæ. Describit Martem intrantem more triumphantium, post quos curru vectos spolia hostibus erepta ferebantur, incedebantque captivi. 72. Nix alta locum. Adveniente Deo, omnia quæ in medio sunt, locum dare necesse est. LACTANT.

73. Bellona. Bellona soror et auriga Martis. Sanguinea manu. Atrox illud numen sanguine ubique gaudebat; ut in sacris mos servabatur elicito sanguine eam colendi. Lactant. I. I, c. 20. Eamdem Bellonam vocant, in quibus sacris ipsi Sacerdotes non alieno, sed suo cruore sacrificant. Sectis namque humeris, et utraque manu districtos gladios exserentes currunt, efferuntur, insaniunt. De Bellona et Marte, lege Speculationem Cor

80

nuti cap. 21. Barth. Conf. Sil. Ital. Punic. V, 220 et vid. ad hunc locum not. nost. edit. tom. I, pag. 310; adi etiam Theb. IV, 6; tom. præced. pag. 371. Ed.

74. Cyllenia proles. Mercurius, in Cyllene monte Arcadia natus. 75. Ipsi reverentia patri, Si pro

pe sit. Id est, ipse Juppiter revereretur ac formidaret Martem, si illum in tali habitu cerneret.

76. Nec talia mandet. Si adventum Martis talem juxta Jovem casus afferret, multa de ira sua, et mandatorum acerbitate minuisset. LACTANT.

77. Quod Jovis imperium. Allocutio Martis interrogantis Mercurium, qualia ad se Jovis mandata portaret. LACTANT.

78. Occup. Arm. neque enim hunc, germane, sub axem. Unus Behot. neque

enim hunc modo in aera velox. Occupat armipotens. Interrogando Mars prævenit. LA

CTANT.

8o. Manala.... Lycæi. Mænala et Lycæus montes Arcadia amœnissimi.

Ille refert consulta patris : nec longa moratus,
Sicut anhelabant juncto sudore volantes
Mars impellit equos, residesque in prælia Graios
Ipse etiam indignans: vidit pater altus, et ira
Jam levior, tardo flectebat pondere vultum.

Ut si quando ruit, debellatasque reliquit
Eurus aquas, pax ipsa tumet, pontumque jacentem
Exanimis jam volvit hiems: nondum arma carinis
Omnia, nec toto respirant pectore nautæ.

Finierat pugnas honor exsequialis inermes, Nec dum aberant cœtus, cunctisque silentibus heros Vina solo fundens cinerem placabat Adrastus

81. Moratus. Nulla mora discit patris præcepta. LACTANT.

82. Juncto sudore. Priore et sequente.

83. Residesque in prælia Graios. Reg. B, residens in prælia habet; Reg. C, nost. lect. ED.

84. Ira. Rectius iræ. Peyraredus. 85. Tardo flectebat. In eodem Behot. codice: tarde flectebat. — Tardo flectebat pondere vultum. Id est, tarde submittebat vultum : irati enim et iracundi sunt ὑψαύχενες.

86. Ut si quando ruit, debellatasque reliquit. Ut, si quando redit Barthius ex optimis membranis. Relinquit Dan. Petav. Behott. 1, 2, Lindenbrog. et Cruc. Sic fere apud nostratem VOLTAIRE, Henriade, chant VI, 336: « Semblable

[ocr errors]

à l'Océan qui s'appaise et qui "gronde. Conf. Claud. nost. ed. tom. I, pag. 144, vid. etiam not. ad Theb. I, 479, tom. præced. pag. 87. ED.

87. Pax ipsa tumet. Ipsa tranquillitas inquieta. LACTANT. Videsis not. ad Sil. Italic. Punic. VI,

85

90

[blocks in formation]

Archemori : « Da, parve, tuum trieteride multa Instaurare diem; nec saucius Arcadas aras Malit adire Pelops, Elæaque pulset eburna Templa manu; nec Castaliis altaribus anguis, Nec sua pinigero magis adnatet umbra Lechæo. Nos te lugenti, puer, inficiamur Averno, Moestaque perpetuis sollemnia jungimus astris;

« Hic duo rite mero libans carchesia Baccho Fundit humi. » Fundit autem Archemoro vinum ut Deo, non ut mortuo. Mortuis enim non licebat vinum libare, teste Servio ad Virgilium.

93. Trieteride multa. Ludi enim Nemeæi tertio quoque anno redibant.

94. Instaurare diem. Dicit Noster exemplo Virgilii, Æneid. IV, 63: « instauratque diem donis. » Ad quem vid. not. nost. edit. tom. II, pag. 484. ED. Nec saucius Arcadas aras Malit adire Pelops. Innuit Olympicos ludos ob vicinitatem Arcadiæ, qui ludi primum in honorem Pelopis instituti ab Hercule, ut diximus initio lib. præced.

Saucius. Pelops scilicet, qui a patre Tantalo numinibus epulandus est appositus.

95. Malit. ad. Pel. Mallet adire unus Behot. Elæaque pulset. Id est, Græciæ; ubi ludi funebres et Olympicus institutus est agon, in quo certamine oleastro victores co

ronari consueverunt.

96. Nec Castaliis altarib. anguis. Anguis Python: quo occiso ab Apolline instituti ludi Pythii. Fingit Poeta ipsum Pythonem interesse ludis suis, quoties celebrarentur, quia in Pythiis, ut ait Clemens Alexandrinus, Pythius draco colebatur, et

95

[blocks in formation]

dorum Isthmiorum sibi dicatorum.

Pinigero. Quia multæ pinus in Isthmo; unde pinea corona apud Isthmum victores coronati, ob copiam ejusce arboris.

98. Nos te lugenti, puer, inficiamur Averno. Id est, quum te Deum agnoscamus ac colamus, nos te mortuum inficiamur, negamusque subiisse Inferos.

99. Moestaque perpetuis sollemnia jungimus astris. Festaque perpetuis solennia jungimus aris Dan. aris etiam uterque Behot. Moestaque perpetuis sollemnia jungimus astris. Id est, te Deum prædicamus, dum ludos sollemnes, qui tantum numinibus debentur, in tuum honorem celebramus. Perpetuis. Id est, perpetuo ævo. GUYETUS.

100

Nunc festina cohors: at si Boeotia ferro
Vertere tecta dabis, magnis tunc dignior aris,
Tunc Deus; Inachias nec tantum culta per urbes
Numina, captivis etiam jurabere Thebis. »
Dux ea pro cunctis: eadem sibi quisque vovebat.
Jam pronis Gradivus equis Ephyræa premebat 105
Litora, qua summas caput Acrocorinthus in auras
Tollit, et alterna geminum mare protegit umbra.
Inde unum dira comitum de plebe Pavorem
Quadrupedes anteire jubet : non alter anhelos
Insinuare metus, animumque avertere veris

100. At si Baotia ferro. Boëtia uterque Behot. - Reg. B, ac si Boeotia, cum litera t supra c alia manu scripta; Reg. C, Boetia habet. ED. - Baotia. Thebana. Theba enim caput Bootiæ.

102. Per urbes. Promittit Adrastus se numen Archemori omnibus Græciæ civitatibus indicaturum : non solum liberis, verum etiam bello victis. LACTANT.

103. Captivis jurabere Thebis. Per Deos enim juratur. - Luc. Phars. IX, 601 et seq. «Ecce parens verus patriæ, dignissimus aris Roma tuis; per quem nunquam jurare pudebit. » Conf. etiam Claud. VIII, de IV Cons. hon. v. 448. ED.

104. Eadem sibi quisque vovebat. Behott. 1, 2, Lang. Buslid. Lipsian. Aldd. Colin. Basil. et Plant. quisque volebat. Sibi quisque volebat. Quum sententiam considero, melius judico, certe, clarius: eadem sibi quisque vovebat. BERNART.

105. Jam pronis Gradivus. Jam pronus Put. Ephyræa. Corinthiaca : Corinthus enim Ephyre prius vocata.

106. Acrocorinthus in auras. Unus

110

Behot. achorintus in auras.— Acrocorinthus. Mons Peloponnesi altissimus in Isthmo, ad cujus radicem in plano, instar mensæ, sita est Corinthus, habens in vertice ædem Veneri sacram; infra verticem, Pyrenen fontem Musis sacrum: prospectat duo maria, Ionium scilicet et Egæum..

107. Alterna umbra. Alternis enim projicit umbram, in Ionium quidem matutino tempore, in Egæum vero vespertino.

108. Inde unum dira, etc. Clau dian. XX, in Eutrop. lib. II, v. 470: «geminantur vera pavoris ingenio. » Ad quem vid. not. nost. edit. tom.

I, pag. 606 Pavorem. Pavor

-

Nostro Theb. III, 425, Martis armiger: « Frena ministrat equis Pavor armiger.» Ubi notata videnda sunt, tom. præced. pag. 317 et seq. ED.

110. Animumque avertere veris. Put. animoque avertere vires; quod pro vero amplectendum putat Lindenbrogius. Hanc lectionem Reg. B habet, Reg. C nostram. Ed. Insinuare metus. Belli exordia et præcursiones sunt horrenda pro

Aptior innumeræ monstro vocesque, manusque,
Et facies quæcunque libet : bonus omnia credi
Auctor, et horrificis lymphare incursibus urbes.
Si geminos soles, ruituraque suadeat astra,
Aut nutare solum, aut veteres descendere silvas,
Ah! miseri vidisse putent: tunc acre novabat
Ingenium : falso Nemeæum pulvere campum
Erigit: attoniti tenebrosam a vertice nubem
Respexere duces: falso clamore tumultum

115

Auget, et arma virum, pulsusque imitatur equorum, 120

digia, omnium animos occulto metu torquentia.

111. Vocesque, manusque. Quibus impellat homines in metum et furorem.

quas

112. Et facies quæcunque libet. Optima Barthii membranæ : cumque libet ; Put. quamcumque li. bet.-Reg. B, Et facies quamcumque velit; Reg. C nost. lect. habet. ED. Bonus omnia credi Auctor. Pavor est idoneus auctor ad omnia credenda : : quo faciente impossibilia interdum etiam credimus : nihil enim est quod non credat homo in pavore. Lucanus Phars. I, 484 et seq. « sic quisque pavendo Dat vires famæ nulloque auctore malorum Quæ finxere timent. » Descriptioni huic Pavoris junge quæ dicit Virgilius, Æn. IV, de Fama, et de eadem Valerius Flaccus, Argon. lib. II.

113. Lymphare. Id est, in furorem vertere, verbo deducto a Nymphis seu Lymphis; unde Lymphatici, et Lymphati Latinis, Græcis νυμφόληπτοι. Festus : « Vulgo autem memoriæ proditum est, quicunque speciem quamdam e fonte, id est, effigiem Nymphæ viderint, furendi

non fecisse finem: quos Græci vuμφολήπτους vocant, Latini lymphatos appellant. »

115. Aut nutare solum. Aut mutare solum Lang. Buslid. Lipsian. Aldd. nonnulli et Plant.

116. Ah! miseri vidisse putent : tunc acre novabat. Ha miseri Lindenbr. et Cruc. tunc arte novabat Buslid. tunc ære novabat uterque Behot. Reg. B, A miseri vidise putant cum litera s supra scripta; Reg. C nostram lectionem exhibet. ED.-Ah! miseri vidisse putent. Ad augendam credulitatem novarum rerum, ita dicta confirmant, ut quæ pavore mentiuntur, se vidisse affirment. Noster Theb. IV, 376 et seq. « cui non est scire licentia passim, Et vidisse fuit. » Tunc acre novabat ingenium. Tanquam gladium ad cotem, ut excogitaret aptiores modos ad terrorem Argivis injiciendum.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »