Obrazy na stronie
PDF
ePub

privilegium scultecie predicte, ad quod se dnus Episcopus retulit. Item contra Adam germanum suum similiter proposuit, quod violentus est kmethonibus suis, minas incuttit et eosdem dispergit, contra quem similiter petivit pronunciari, referens se ad tenorem privilegii predicti. Item tercio contra omnes tres fratres proposuit, [quod] per dnum Episcopum ad residenciam in dicta scoltecia dudum. vocati hactenus in eadem non resident, petivit eos pronunciari luisse penam in privilegio descriptam, et quamvis duo primi nullam excusacionem allegaverunt, tercius tamen videlicet Iohannes per absenciam a terra, a qua per VII annos absentabatur, se excusavit. Prefati vero iudex et subiudex, cum predictorum iudicium tangit produccionem privilegii et eius examen, partibus assignaverunt terminum pro festo Nativitatis b. Marie prox. affuturo in Ploczsko coram capitulo Plocensi comparere super premissis propositis iusticiam recepturi..

A. 1466, Augusti 9, in Poltowsk in curia episcopali.

69. (Acta episc. I).. Nobilis Iohannes de Gosczimyno apud acta obligavit se soluturum I sexagenam mediorum gr. honor. dno Iohanni de Cuchari, canonico. Plocensi, pro dampnis sibi per eum in villa Scolatowo et eius bonis dudum illatis in transitu ad bellicam expedicionem versus Sadlow pro feria IVta infra octavas s. Laurentii prox. affutura sub penis excommunicacionis. Et dnus canonicus recepta huiusmodi obligacione consensit in prefati nobilis absolucionem..

A. 1466, Augusti 23, in Poltowsk in curia episcopali.

70. (Acta episc. I).. Nobilis Cristinus de Bilycze fideiussit satisfacere pro dampnis et raptu bonorum ecclesie per nobilem Michaelem de Wirzyky dno lohanni de Cuchari, canonico Plocensi illatis, pro quibus idem Michael excommunicabatur, ad festum s. Martini prox. affuturum sub penis excommunicacionis. Et dnus canonicus recepta satisfaccione obligacionis in absolucionem dicti Michaelis consensit..

A. 1466, Augusti 29, in consistorio Polthoviensi.

71. (Acta offic. II). In causa honor. Petri, plebani in Sgyerz, contra Nicolaum Marzusch, procuratorem dni Stromylo, plebanus.. proposuit, quomodo die.. XXV Augusti predictus Marzusch in campo Nyechronka predictum Petrum verbis furiosis invasit armis atrocibus sibique in mortem diffidavit hiis verbis famam suam denigrando: tu dignus es occisione opuchly opyly popye, occisi sunt apud nos in Sonsk octo, qui in pensariis missas celebrabant et te fuerunt crispiniores, et pelles me in panem in Lythfaniam vel in Podole, ad quas partes me transferam te occidens; extimat iniuriam ad M flor. Hungar., petens eum in predictis florenis condempnari..

A. 1466, Septembris 3, in consistorio Polthoviensi.

72. (Acta offic. II). Christi nomine invocato.. pronunciamus et declaramus providum Iohannem oppidanum Zacroczimiensem a communione seu a percepcione venerabilis sacramenti ad festum Pasce preteritum ex causis confessorem moventibus pro hac vice dumtaxat suspensum fuisse ipsamque suspensionem honor. Iohanni, plebano in Zacroczim, per confessorem eiusdem Iohannis insinuatam et declaratam fuisse, ipseque plebanus predictis non obstantibus ipsum Iohannem

[ocr errors]

publice in ecclesia coram Christifidelibus excommunicare mandasse et excommunicatum pronunciasse sibique talia facere non licuisse et ob hoc ipsum racione huiusmodi iniuriarum in III flor. condemnandum esse et ad solucionem eorundem condemnamus. Pari modo sentencia pronunciamus sodam de serico textam per dictum Iohannem dicto Iohanni plebano pro explenda reverencia circa sacramentum Corporis Christi accommodasse ipsamque licet requisitus restituere contradixisse et contradicere et ob hoc ipsum ad restituendum eandem ipsi Iohanni alias ipsius valorem iuratum videlicet III florenos.. compellimus per presentes. Item pronunciamus.. impeticiones seu vexaciones per dictum Iohannem super quodam servicio seu equitatura ad Cracoviam fuisse et esse illicitas et de facto presumptas et ob hoc ipsum plebanum ab huiusmodi impeticionibus super servicio absolvendum fore et absolvimus per presentes, sibi Iohanni super eisdem silencium.. imponimus..

A. 1466, Septembris 10, in consistorio Polthoviensi.

73. (Acta offic. II). In causa vener. Pauli de Golynyno etc. plebani in Noszylsko, dnus Nicolaus canonicus, procurator dni doctoris, accusavit contumaciam nobilis Nicolai de Pnyewo non reconvenientis. Ex adverso Gamleth, procurator nobilis Nicolai proposuit, quod quamvis vener. dnus Paulus de Golynyno, decretorum doctor, ex causa permutacionis cum nobili Nicolao de Pnyewo pro decima manipulari ex hereditate et agris ipsius Nicolai cuiuslibet grani et seminis facte pratum, quod iacet circa fluvium Noszylna, pro eadem ad tempora vite sue recipere debebat, prout et post contractum recipiebat et falcastrabat, nichilominus tamen dum ipse Nicolaus in partes Litfanie ad servicia recesserat, ipse dnus doctor pactum ex causa permutacionis factum et litteris ducalibus aprobatum fregit et violavit et in dictis decimis ipsum Nicolaum spoliavit ipsos per XVIII annos recipiendo, extimans iniuriam ad C flor., petens ipsum in eisdem condempnari ac ad tenendum forum compelli..

A. 1466, Septembris 11, in Płock in curia episcopali.

74. (Acta episc. I).. Discretus Iohannes, altarista in Iezewo, apud acta fecit relacionem, quod ex mandato.. dni Stiborii D. g. episcopi Plocensis Nicolaum de Gambyno personaliter apprehensum et primo confessum, quod ipse sit Nicolaus de Gambyno, citavit eique terminum hodie ipso coram Rmo patre.. in curia episcopali assignavit; qui postquam citatus est, abnegavit se fore Nicolaum de Gambyno. Hora igitur vesperorum adveniente, circumspecto Iohanne magistro civium Plocensium accusante contumaciam prefati Nicolai non comparentis, dnus Episcopus per eundem presbiterum mandata fieri hic inter astantes proclamacione et facta atque executa, citato non comparente.. ad instanciam partis prefatum Nicolaum pronunciavit contumacem ..

A. 1466, Octobris 29, in consistorio Polthoviensi.

75. (Acta offic. II).. Discretus Bartholomeus, vicarius de Wangra, faciendo satis termino sibi per.. dnum Stiborium, episcopum Plocensem, assignato ad diem hodiernam, purgando se de crimine sibi fama deferente videlicet homicidii, induxit sex compurgatores eiusdem ordinis presbiteros, petens sibi secundum iuris formam

iuramentum deferri et suis compurgatoribus. Et dnus Officialis recepto de hoc mandato Rmi dni Episcopi Plocensis speciali ab ipso recepit iuramentum sub forma tali: Ego Bartholomeus iuro. quod non feci crimen homicidii nec per me nec per suggestam personam nec consilio nec auxilio nec ratum habui homicidium factum in Zagroba per alios laicos, sic me Deus adiuvet et s. Dei Ewangelia. Item a conpurgatoribus recepit solitum iuramentum, quod credunt ipsum verum iurasse. Et ibidem purgatus petivit instrumentum publicum super hoc et litteras dni Officialis. oportunas ad omnes in ecclesia Plocensi habitantes. Et dominus restituit fame. prime et admisit in officio agentem. Presentibus..

A. 1466, Novembris II, in Iunyecz in curia episcopali.

76. (Acta episc. I).. Dnus Stiborius D. g. episcopus Plocensis.. per expressum protestatus est, quod honor. dnus Petrus de lanczewo, canonicus Plocensis. et rector ecclesie parochialis in Plonsko protocolla seu notas suas et sui germani Preczslai olim canonici Plocensis iam defuncti, que dum in cancellaria pie memorie dni Pauli, episcopi Plocensis et predecessoris immediati dni Stiborii, episcopi Plocensis moderni, fuerant, habebat recollecta, que eciam tangebant factum ecclesie Plocensis, coram ipso.. dno Stiborio reproduxit unacum litteris institucionis et provisionis de ecclesia parochiali de Plonsko eidem per dnum Paulum episcopum facte et graciose concesse, vigore quarum litterarum ipse dnus Petrus Plonsky possessionem dicte ecclesie parochialis in Plonsko iuriumque et pertinenciarum ipsius nactus est et pacifice adeptus, in qua pacifica possessione dicte ecclesie hactenus continuat, prefatusque Rmus pater ibidem dictum dnum Petrum Plonsky sue ecclesie Plocensis ac suo nominibus quittavit ac quittatum reddit de ipsis protocollis..

A. 1466, Novembris 21, in Poltowsk in curia episcopali.

77. (Acta episc. I).. Dno Stiborio, episcopo Plocensi, pro tribunali.. sedente et coram sua Pte discreto Andrea vicario in Wrona, satisfaciendo termino sibi ex officio assignato, personaliter comparente, lectis et publicatis attestacionibus testium de vita ipsius Andree receptorum compertaque carnalitate ipsius et concubinatu ac frequentacione tabernarum, et propter hoc prefatus Rmus pater dictum presbiterum inherendo statutis suorum predecessorum pro prima delacione et inquisicione pro reatu concubinatus in I sexagena et pro frequentacione tabernarum in una media marca infra mensem solvendis sibi Rmo patri sentenciavit et condempnavit..

A. 1466, Decembris 16, in consistorio Polthoviensi.

78. (Acta offic. II). Iohannes de Ribno cum Lena de Lelewo personaliter convenientes. Iohannes predictus proposuit contra mulierem, quomodo vi compulsus metu pene XXX sexagenarum, pro quibus pater suus fideiussit dno Lelewsky, ut se copularet dicte femine, et eciam metu cruciatus, quia fuit ligatus fune in collo et manibus et si durasset sic vinctus, fuisset extinctus, et postquam evigilavit quasi de sompno audiens, quod idem nobilis Lelewsky comminatus [est] maiores penas sibi infligere, ivit ad ecclesiam et recepit mulierem ea intencione, ut evaderet cruciatum corporis et penam XXX sexagenarum, et postquam copu

latus est, fugit et aliam currente tempore sibi duxit in uxorem, cum qua et prolificavit, super quibus omnibus recepit dominus ab ipsis iuramentum, quod ita est verum, sicut exposuerunt, et super hac veritate induxit testem Derslaum de Poltowsk, qui iurando dixit hoc totum esse verum, quia fuit presens et sic vidit hec fieri. Et dominus approbavit secundum matrimonium esse verum et ratum et primum tanquam metu extortum nullum et ibi dedit licenciam mulieri alium virum ducendi..

A. 1466, Decembris 19, in Poltowsk in curia episcopali.

79. (Acta episc. I).. Coram.. dno Stiborio, episcopo Plocensi, discretus Stanislaus, vicarius in Colno, ex officio citatus.. personaliter conparuit et in presencia eius attestacionibus de vita eius per visitatores deputatos receptis.. ipse Rmus pater ex consilio fratrum ipsum presbiterum pro eo, quod concubinam servavit. et ex ea prolem suscepit, ad penitenciam II mensium in carcere hic in castro Poltoviensi faciendam condempnavit et terminum et tempus iniciande penitencie decrete feriam VItam prox. post festum Epiphanie affuturum sub pena excommu. nicacionis assignavit..

A. 1466, Ianuarii 28, in Wischkow in curia episcopali.

80. (Acta episc. I).. Dnus Stiborius D. g. episcopus Plocensis discretum Iohannem Martini de Makowo, presbiterum in curia Romana ad sacros ordines ad provisionem honor. Mathie, plebani in Makowo ordinatum, examinatum prius et eius librata sciencia, ad duarum missarum officia, videlicet de b. Virgine et pro defunctis duntaxat, admisit celebranda, ita tamen, quod ante celebracionem primam missarum predictarum primo se representet dno Episcopo et examen subeat, utrum in ipsis missis et lectura earum sit perfectus, an non; nam si valuerit, liberum habebit aditum ad officia ipsa celebranda; de sacramentis autem ecclesiasticis et de ipsorum administracione se nullatenus ingerat, nec eorum aliqua administrare presumat, ne sua ignorancia in deterius prolabatur. Quod si studuerit et iudicatus fuerit valens ad integram missarum lecturam et celebracionem ac administracionem ecclesiasticorum sacramentorum per dnum Episcopum et subierit examen in re ipsa, secum per eundem dnum Episcopum dispensabitur..

A. 1467, Ianuarii 31, in consistorio Polthoviensi.

81. (Acta offic. II).. Vener. mgr. Thomas, officialis Poltoviensis, recepto speciali mandato.. dni Stiborii D. g. episcopi Plocensis.. vocato ad se discreto Stanislao commendario de Colno, qui penitenciam in castro Poltoviensi per ipsum Rmum patrem ipsi assignatam perficeret, interrogavit eum, an penitenciam sibi iniunctam propter acre tempus velit commutare; eo petente commutacionem dominus ipsum de carceribus remisit et terminum sibi ingrediendi carcerem et ceptam finiendi penitenciam feriam VItim prox. post dominicam Quasimodogeniti prefixit sub eadem pena excommunicacionis..

A. 1467, Aprilis 29, in consistorio Polthoviensi.

82. (Acta offic. II). In causa honor. Thome, plebani in Smogorzewo, contra Petrum, plebanum de Ostrowa, mgr. Iohannes procurator Thome.. proposuit,

quomodo nobilis Petrus advocatus in Ostrowa ipsum Thomam ad legendas tres missas: unam pro defunctis, aliam pro peccatis et terciam de b. Virgine in ecclesia predicta, convenit, quam convencionem dnus Petrus plebanus ratam habuit et ipsum celebrare admisit, prout et pluries celebravit nullo impedimento, tamen ipse dnus Petrus non habita causa racionabili.. iniuriose ipsum ab huiusmodi leccione missarum expulit ipsum proclamando et infamando coram parochianis et ornatum sibi deponere mandavit, ipsum in hoc dampnificando in precio et expensis et in pecuniis expositis servicium querendo II sexagenarum, quas debuit habere a predicto Petro, quas expensas et precium extimavit ad IV sexagenas infamiamque et expulsionem ad C flor. Item proposuit, quomodo reliquias, quas dnus Thomas in sua ecclesia reliquit, sibi restituere denegat, petens eum compelli in petitis extimatis. Ex adverso Gamleth procurator plebani negavit.. addens, quod ultra horam solitam celebravit aliquando infra prandia et aliquando post meridiem et quod confessiones in taberna audiebat et absolvit cum hac condicione, quod has causas exprimebat plebanus, quando ipsum admittebat; Iohanne negante.

A. 1467, Iunii 5, in consistorio Polthoviensi.

83. (Acta offic. II). In causa discreti Pauli, clerici de Ponyath, contra nobilem Michaelem de Gliczye, procurator prefati clerici.. proposuit, quod Iacobus, frater Pauli germanus, [qui] regulam s. Bernardi suscepit, IV volumina videlicet grecismum, exercicium Donati, tractatus philosophicos et Alexandrum in valore II sexagenarum gr. mediorum per ipsum Michaelem.. fratri germano transmisit, qui veniens volumina fratri non dedit, sed pro se rapuit et usurpavit in preiudicium prefati clerici, petens ipsum ad restitucionem voluminum aut ad satisfaccionem cogi. Ex adverso Michael confessus est, quod recepit grecismum et exercicium Donati cum aliquot sexternis loice; terminus ad prestandum iuramentum super valore librorum ad XIIII dies.

A. 1467, Augusti 5, in Poltowsk in curia episcopali.

84. (Acta episc. I).. Coram.. dno Stiborio, episcopo Plocensi, cum vener. fratribus suis residente pro tribunali conparuit honor. Cunynsky, canonicus Polthoviensis, citatus ex officio ad audiendum attestaciones et summarias deposiciones testium iuratorum de vita et conversacione sua receptas.. quibus lectis.. comperto crimine concubinatus, quo notorie ipse canonicus, ut testes dicunt, laborat, interrogavit canonicum ipse dnus Episcopus, an aliquando pro tali crimine et excessu per predecessorem sue Ptis.. fuisset correctus; idemque canonicus respondit se semel iam pro eodem crimine fuisse correctum. Et ipse Rmus pater attento, quod iam pena pecuniaria fuerit castigatus, inherens statutis sue ecclesie ipsi penitenciam carceris II mensium hic in Polthoviensi castro peragendam iniunxit.. infra hinc et I mensem peragi incipiendam et continuandam, ut per mensem conpositis rebus suis carcerem ingrediatur, penitenciam iniunctam continuaturus..

A. 1467, Octobris 9, in Czarnostowo in curia episcopali.

85. (Acta episc. I).. Nobilis Iacobus de Othoczna, prolocutor et procurator per.. dnum Stiborium, episcopum Plocensem ad suas causas apud acta constitutus coram nobili Iasczoldo, advocato de Bissewo, iudice, per dnum Episcopum prefatum

« PoprzedniaDalej »