Obrazy na stronie
PDF
ePub

MONUMENTA

SPECTANTIA

HISTORIAM SLAVORUM MERIDIONALIUM.

EDIDIT

ACADEMIA SCIENTIARUM ET ARTIUM SLAVORUM

MERIDIONALIUM

VOLUMEN DECIMUM OCTAVUM.

ZAGRABIAE 1887.

EX OFFICINA SOCIETATIS TYPOGRAPHICAE.

ACTA

BULGARIAE ECCLESIASTICA

AB A. 1565 USQUE AD A. 1799.

COLLEGIT ET DIGESSIT

P. FR. EUSEBIUS FERMENDŽIU,

ORDINIS S. FRANCISCI, PROVINCIAE 3. JOANNIS CAPISTRANI, SACERDOS.

EDIDIT

ACADEMIA SCIENTIARUM ET ARTIUM SLAVORUM

MERIDIONALIUM.

ZAGRABIAE 1887.

POSITA VENO IN TABERNA LIBRARIA EIUSDEM ACADEMIAE L. HARTMAN

(KUGLI - DEUTSCH).

2

[ocr errors]

Acta Bulgariae ecclesiastica enarrant maximam partem illustria gesta fratrum ordinis s. Francisci, primum custodia e dein provincia e Immaculatae conceptionis Bulgariae, quae provincia decursu temporis per Valachiam, Transilvaniam et Hungariam australem protendebatur.

Quoniam vero duae erant custodiae fratrum minorum Bulgariae, una videlicet antiqua (saeculo XIV. et XV.) altera vero recentior (saeculo XVII. et XVIII.) ideo claritatis gratia libet quaedam de iis carptim referre.

Fratres minores iam saeculo XIII. (ann. 1245 et 1291) a sancta sede apostolica mittebantur ad reges Bulgariae, attamen, qui ibidem diutius morarentur populumque fidem catholicam docerent, primum anno 1365 octo fratres ex vicaria Bosnensi, conventu ut traditio vult Olovo, illuc intrarunt; ubi mira sollicitudine intra 50 dies bis centum mille homines ex Paulicianis partim, partim vero ex hominibus graeci ritus non unitis, cum ad catholicam fidem tum ad unionem cum sancta sede apostolica reduxerunt."

Ludovicus rex Hungariae et Croatiae bello valachico (1368–69), difficillimo neque semper felici marte gesto edoctus, et Turcis Danubio in dies appropinguantibus permotus, eo praecipuas convertit curas, ut regionem Karansebesiensem omnino tutam redderet, ex qua dein vicina regna, sibi subiecta, et facilius moderari et in obedientia continere posset. Hinc est, quod non tantum severissima decreta, ingenio illius aevi con cepta, in homines graeci ritus districtuum Sebes et Michald ediderit, quae dein Sigismundus rex eodem rigore immoderato renovavit; sed et de latino episcopatu Severinensi atque catholicorum monasteriis ibidem erigendis serio cogitaverit.

Hac itaque in regione, eodem consilio, Franciscanis vicariae Bosnensis domus pleraeque a Ludovico erectae sunt, et quidem in locis : Sebes, Orsova, s. Severino et Govaždia. Ad haec monasteria refertur Gregorii XI. Breve „Inter ceteros“, dd. 1. Junii 1372, quo vicario Bosnae concedit, ut ,in terris et villis in metis Ungarie circa Sebest et

[ocr errors]
[blocks in formation]

.

[ocr errors]
[ocr errors]

3

maiorem Wlachiam .. .. loca recipere possit.“ 1 Neque dubium est, nam Sigmundus diplomate dato in Sebes feria quinta post festum b. Andreae anno Domini MCCCCXXVIII“ enarrat, hos conventus in Sebes et Orsova a Ludovico rege privilegiis peculiaribus fuisse distinctos. Accedit porro clarum testimonium P. Bartholomaei a Pisa, qui libro conformitatum anno 1385 scripto (Conformitate XI. p. 128) conventus custodiae Bulgariae enumerat: locus de Seuerino, locus Orsiane circa portam ferream, locus Sebes, locus Srim, locus Chenesdi; itaque clarum fit intra annos 1372 et 1385 omnes hos conventus exaedificatos fuisse, qui custodiam Bulgariae componebant.

Princeps autem conventus erat loci Cherig (Cerić, hodiernum Čerevic) * archidiaconatus Sirmiensis archidiocesis vero Colocensis, a quo deinceps omnes fratres vicariae Bosnensis in Slavonia, Hungaria et Transylvania commorantes Čerienses nominari consveverunt.? Haec de origine huius custodiae breviter attigimus, ut pateat horum conventuum exstructionem non posse ad tempora post cladem Nicopolitanam referri, neque asseri, quemadmodum P. Blasius Kleiner in suo manuscripto archivio Bulgariae8 vellet, monasteria praedicta ideo fuisse aedificata, ut ex iis fratres Bulgaris, ingenti numero in Hungariam immigrantibus, in rebus religionis assistere possent. Equidem facile concesserim, quod aliqui, jique paucissimi Bulgaria emigraverint, uti princeps Fružin, ast de alia migratione numerosa, qualis fuit ea exeunte saeculo XVII. et XVIII., historia Patriae silente, nihil evicti habetur. Pater Blasius id non probat, neque eruditi viri, qui eum secuti sunt, uti : Scriptor protocolli

2

1 Theiner Mon. Hung. II. p. 140.

... „Concessimus quaemadmodum per felicis reminiscentiae condam serenissimum dominum Ludovicum regem Hungariae, socerum nostrum charissimum, suas per litteras, quae in specie coram nobis productae fuerant, comperimus factum fuisse, ut ipsi (franciscani Bosnenses) nunc et semper in praedictis civitatibus, videlicet in Cheri unum, et Sebes unum et in Orsova unum, similiter homines . . . . eligere ... possint, qui procurationes ipsorum claustrorum et fratrum

exercere valeant“. (Diploma loc in mea Collectione.)

3 Edit. Mediolan. 1510.
- Scribitur Chewregh, Cheregh, Cheri, Chierewgii, Cherwgh.

Regest. collect. papal. ad an. 1332. Regestum sex annorum ec siae Colocensis ... De archidiaconatu Syrmiensi: Nicolaus de Cherig mediam marcam (solvit), apud Theiner Mon. Hung. I. p. 565. Vide et Pray Hierarchia Part. II. pag. 380.

6 Theiner Monum. Slav. Merid. I. pag. 278,

? Thwrocz Chron. Hung. Cap. 42. et Georgii Sirmiens. Epistol. de perdicione regni p. 8.

8 Parte II. p. 211-12.

6

« PoprzedniaDalej »