Obrazy na stronie
PDF
ePub

Nunc verò quàm subitò, non solùm ex Urbe, verùm etiam ex agris, ingentem numerum perditorum hominum collegerat! Nemo, non modò Romæ, sed nec ullo in angulo totius Italiæ, oppressus ære alieno fuit, quem non ad hoc incredibile sceleris fœdus adsciverit.

5

V. Atque, ut ejus diversa studia in dissimili ratione perspicere possitis; nemo est in ludo gladiatorio paulò ad facinus audacior, qui șe non intimum Catilinæ esse fateatur; nemo in scenâ levior et nequior, qui se non ejusdem propè sodalem fuisse commemoret. Atque idem tamen, stuprorum et sce- 10 lerum exercitatione assuefactus, frigore, et fame, et siti, ac vigiliis perferendis, fortis ab istis prædicabatur, cùm industriæ subsidia, atque instrumenta virtutis, in libidine audaciâque consumerentur.

[ocr errors]

Hunc verò si sui fuerint comites secuti; si ex Urbe exie- 15 rint desperatorum hominum flagitiosi greges; o nos beatos! o rempublicam fortunatam! o præclaram laudem consulatûs mei! Non enim jam sunt mediocres hominum libidines, non humanæ ac tolerandæ audaciæ nihil cogitant, nisi cædes, nisi incendia, nisi rapinas. Patrimonia sua profuderunt: 20 fortunas suas abligūrrierunt : res eos jampridem, fides deficere nuper cœpit eadem tamen illa, quæ erat in abundantiâ, libido permanet. Quòd si in vino et aleà comissationes solùm et scorta quærerent; essent illi quidem desperandi; sed tamen essent ferendi. Hoc verò quis ferre possit, inertes 25 homines fortissimis viris insidiari, stultissimos prudentissimis, ebriosos sobriis, dormientes vigilantibus? qui, mihi, accubantes in conviviis, complexi mulieres impudicas, vino languidi, confecti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati stupris, eructant sermonibus suis cædem bonorum, atque Urbis 30 incendia.

Quibus ego confido impendere fatum aliquod; et pœnas, jamdiu improbitati, nequitiæ, sceleri, libidini debitas, aut instare jam planè, aut certè jam appropinquare. Quos si meus consulatus, quoniam sanare non potest, sustulerit; non breve 35 nescio quod tempus, sed multa sæcula, propagârit reipublicæ. Nulla est enim natio, quam pertimescamus: nullus rex, qui bellum populo Romano facere possit. Omnia sunt externa unius virtute terrâ marique pacata: domesticum bellum manet : intus insidiæ sunt : intus inclusum periculum est : intus est hos- 40 tis. Cum luxuriâ nobis, cum amentiâ, cum scelere, certandum

Huic ego me bello, Quirites, profiteor ducem; suscipio inimicitias hominum perditorum. Quæ sanari poterunt, quâcunque ratione sanabo: quæ resecanda erunt, non patiar ad

perniciem civitatis manere. Proinde aut exeant, aut quiescant; aut, si et in Urbe et in eâdem mente permanent, ea, quæ merentur, exspectent.

VI. At etiam sunt, Quirites, qui dicant, a me in exsilium 5 ejectum esse Catilinam. Quod ego si verbo assequi possem, istos ipsos ejicerem, qui hæc loquuntur. Homo videlicet timidus et permodestus vocem consulis ferre non potuit: simul atque ire in exsilium jussus est, paruit; ivit.

Hesterno die, cùm domi meæ penè interfectus essem, sena10 tum in ædem Jovis Statoris vocavi: rem omnem ad patres conscriptos detuli. Quò cùm Catilina venisset, quis eum senator appellavit? quis salutavit? quis denique ita adspexit, ut perditum civem, ac non potiùs ut importunissimum hostem? Quin etiam principes ejus ordinis partem illam subselliorum, ad quam 15 ille accesserat, nudam atque inanem reliquerunt. Hîc ego, vehemens ille consul, qui verbo cives in exsilium ejicio, quæsivi a Catilinâ, an nocturno conventu apud M. Læcam fuisset, necne. Cùm ille, homo audacissimus, conscientiâ convictus, primò reticuisset, patefeci cætera. Quid eâ nocte egisset, 20 [ubi fuisset,] quid in proximam constituisset, quemadmodum esset ei ratio totius belli descripta, edocui. Cùm hæsitaret, cùm teneretur, quæsivi, quid dubitaret eò proficisci, quò jampridem parârat; cùm arma, cùm secures, cùm fasces, cùm tubas, cùm signa militaria, cùm aquilam illam argenteam, cui 25 ille etiam sacrarium scelerum domi suæ fecerat, scirem esse præmissam. In exsilium ejiciebam, quem jam ingressum esse in bellum videbam? Etenim (credo) Manlius iste centurio, qui in agro Fesulano castra posuit, bellum populo Romano suo nomine indixit: et illa castra nunc non Catilinam ducem ex30 spectant: et ille, ejectus in exsilium, se Massiliam, ut aiunt, non in hæc castra, conferet.

VII. O conditionem miseram, non modò administrandæ, verùm etiam conservandæ, reipublicæ! Nunc, si L. Catilina, consiliis, laboribus, periculis meis, circumclusus ac debilitatus, 35 subitò pertimuerit, sententiam mutaverit, deseruĕrit suos, consilium belli faciendi abjecerit, ex hoc cursu sceleris et belli, iter ad fugam atque in exsilium converterit; non ille a me spoliatus armis audaciæ, non obstupefactus ac perterritus meâ diligentiâ, non de spe conatuque depulsus, sed indemnatus, 40 innocens, in exsilium ejectus a consule, vi et minis esse dicetur et erunt, qui illum, si hoc fecerit, non improbum, sed miserum; me, non diligentissimum consulem, sed crudelissimum tyrannum, existimari velint. Est mihi tanti, Quirites, hujus invidiæ falsæ atque iniquæ tempestatem subire, dum

a

modo a vobis hujus horribilis belli ac nefarii periculum depellatur. Dicatur sanè ejectus esse a me, dummodo eat in exsilium: sed, mihi credite, non est iturus. Nunquam ego & Diis immortalibus optabo, Quirites, invidiæ meæ levandæ causâ, ut L. Catilinam ducere exercitum hostium, atque in 5 armis volitare, audiatis: sed triduo tamen audietis: multòque magis illud timeo, ne mihi sit invidiosum aliquando, quòd illum emiserim potiùs, quàm quòd ejecerim. Sed, cùm sint homines, qui illum, cum profectus sit, ejectum esse dicant, iidem, si interfectus esset, quid dicerent?

10

Quanquam isti, qui Catilinam Massiliam ire dictitant, non tam hoc queruntur, quàm verentur. Nemo est istorum tam misericors, qui illum non ad Manlium, quàm ad Massilienses, ire malit. Ille autem, si (meherculè) hoc, quod agit, nunquam antè cogitâsset, tamen latrocinantem se interfici mallet, 15 quàm exsulem vivere. Nunc verò, cùm ei nihil adhuc præter ipsius voluntatem cogitationemque acciderit, nisi quòd vivis nobis Româ profectus est; optemus potiùs, ut eat in exsilium, quàm queramur.

VIII. Sed cur tamdiu de uno hoste loquimur, et de eo 20 hoste, qui jam fatetur se esse hostem; et quem, quia (quod semper volui) murus interest, non timeo; de his, qui dissimulant, qui Romæ remanent, qui nobiscum sunt, nihil dicimus? quos quidem ego, si ullo modo fieri possit, non tam ulcisci studeo, quàm sanare, et ipsos placare reipublicæ : 25 neque, id quare fieri non possit, si me audire volent, intelligo. Exponam enim vobis, Quirites, ex quibus generibus hominum istæ copiæ comparentur: deinde singulis medicinam consilii atque orationis meæ, si quam potero, afferam.

Unum genus est eorum, qui, magno in ære alieno, majores 30 etiam possessiones habent; quarum amore adducti, dissolvi nullo modo possunt. Horum hominum species est honestissima (sunt enim locupletes), voluntas verò et causa impudentissima. Tu agris, tu ædificiis, tu argento, tu familiâ, tu rebus omnibus ornatus et copiosus sis; et dubites de possessione 35 detrahere, acquirere ad fidem? Quid enim exspectas? bellum? quid? ergo, in vastatione omnium, tuas possessiones sacrosanctas futuras putas? An tabulas novas? errant, qui istas a Catilinâ exspectant. Meo beneficio tabulæ novæ proferentur, verùm auctionariæ: neque enim isti, qui possessio- 40 nes habent, aliâ ratione ullâ salvi esse possunt. Quòd si maturiùs facere voluissent, neque (id quod stultissimum est) certare cum usuris fructibus prædiorum; et locupletioribus his et melioribus civibus uteremur. Sed hosce homines

minime puto pertimescendos, quòd aut deduci de sententiâ possunt; aut, si permanebunt, magis mihi videntur vota facturi contra rempublicam, quàm arma laturi.

IX. Alterum genus est eorum, qui, quanquam premuntur 5 ære alieno, dominationem tamen exspectant ; rerum potiri

volunt; honores, quos quietâ republicâ desperant, perturbatâ consequi se posse arbitrantur. Quibus hoc præcipiendum videtur, unum scilicet et idem, quod cæteris omnibus, ut desperent, se id, quod conantur, consequi posse: primùm 10 omnium, me ipsum vigilare, adesse, providere reipublicæ: deinde, magnos animos esse in bonis viris, magnam concordiam, maximam multitudinem, magnas, præterea copias militum; Deos denique immortales huic invicto populo, clarissimo imperio, pulcherrimæ urbi, contra tantam vim sceleris, 15 præsentes auxilium esse laturos. Quòd si jam sint id, quod cum summo furore cupiunt, adepti; num illi, in cinere urbis, et sanguine civium (quæ mente consceleratâ ac nefariâ concupierunt), se consules ac dictatores, aut etiam reges, sperant futuros? Non vident id se cupere, quod si adepti fuerint, 20 fugitivo alicui aut gladiatori concedi sit necesse ?

Tertium genus est ætate jam affectum, sed tamen exercitatione robustum; quo ex genere est ipse Manlius, cui nunc Catilina succedit. Hi sunt homines ex iis coloniis quas [Fesulis] Sulla constituit; quas ego universas civium esse opti25 morum, et fortissimorum virorum, sentio: sed tamen hi sunt coloni, qui se, in insperatis repentinisque pecuniis, sumptuosiùs insolentiùsque jactârunt. Hi, dum ædificant, tanquam beati, dum prædiis, lecticis, familiis magnis, conviviis apparatis, delectantur, in tantum æs alienum inciderunt, ut, si salvi 30 esse velint, Sulla sit iis ab inferis excitandus. Qui etiam nonnullos agrestes, homines tenues atque egentes, in eandem illam spem rapinarum veterum impulerunt. Quos ego utrosque, Quirites, in eodem genere prædatorum direptorumque pono. Sed eos hoc moneo: desinant furere, ac proscrip35 tiones et dictaturas cogitare. Tantus enim illorum temporum dolor inustus est civitati, ut jam ista non modò homines, sed ne pecudes quidem mihi passuræ esse videantur.

X. Quartum genus est sanè varium, et mixtum, et turbulentum; qui jampridem premuntur; qui nunquam emergent; 40 qui, partim inertiâ, partim malè gerendo negotio, partim etiam sumptibus, in vetere ære alieno vacillant: qui, vadimoniis, judiciis, proscriptionibus bonorum, defatigati, permulti et ex Urbe et ex agris se in illa castra conferre dicuntur. Hosce ego non tam milites acres, quàm inficiatores lentos, esse

arbitror. Qui homines, primùm, si stare non possunt, corruant; sed ita, ut non modò civitas, sed ne vicini quidem proximi sentiant. Nam illud non intelligo, quamobrem, si vivere honestè non possunt, perire turpiter velint; aut cur minore dolore perituros se cum multis, quàm si soli pereant, 5 arbitrentur.

Quintum genus est parricidarum, sicariorum, denique omnium facinorosorum: quos ego a Catilinâ non revoco: nam neque divelli ab eo possunt: et pereant sanè in latrocinio, quoniam sunt ita multi, ut eos capere carcer non possit.

10

Postremum autem genus est, non solùm numero, verùm etiam genere ipso atque vitâ, quod proprium est Catilinæ, de ejus delectu, immo verò de complexu ejus ac sinu; quos pexo capillo, nitidos, aut imberbes, aut benè barbatos, videtis; manicatis et talaribus tunicis; velis amic- 15 tos, non togis: quorum omnis industria vitæ, et vigilandi labor, in antelucanis cœnis expromitur. In his gregibus omnes aleatores, omnes adultĕri, omnes impuri impudicique, versantur. Hi pueri tam lepidi ac delicati, non solùm amare et amari, neque cantare et saltare, sed etiam sicas vibrare, 20 et spargere venena, didicerunt: qui nisi exeunt, nisi pereunt, etiamsi Catilina perierit, scitote hoc in republicâ seminarium [Catilinarium] futurum. Veruntamen quid sibi isti miseri volunt? num suas secum mulierculas sunt in castra ducturi? quemadmodum autem illis carere poterunt, his præsertim 25 jam noctibus? quo autem pacto illi Apenninum, atque illas pruinas ac nives, perferent? nisi idcirco se faciliùs hiemem toleraturos putant, quòd nudi in conviviis saltare didicerunt. O bellum magnoperè pertimescendum, cùm hanc sit habiturus Catilina scortorum cohortem prætoriam!

30

XI. Instruite nunc, Quirites, contra has tam præclaras Catilinæ copias, vestra præsidia vestrosque exercitus: et primùm gladiatori illi confecto et saucio consules imperatoresque vestros opponite: deinde, contra illam naufragorum ejectam ac debilitatam manum, florem totius Italiæ ac robur educite. 35 Jam verò urbes coloniarum ac municipiorum respondebunt Catilinæ tumulis silvestribus. Neque verò cæteras copias, ornamenta, præsidia vestra, cum illius latronis inopiâ atque egestate conferre debeo. Sed, si, omissis his rebus omnibus, quibus nos suppeditamus, eget ille, (senatu, equitibus Ro- 40 manis, populo, urbe, ærario, vectigalibus, cunctâ Italiâ, provinciis omnibus, exteris nationibus) si, his rebus omissis, ipsas causas, quæ inter se confligunt, contendere velimus; ex eo ipso, quàm valdè illi jaceant, intelligere possumus.

« PoprzedniaDalej »