Obrazy na stronie
PDF

EVANGELIUM

SECUNDUM

MATTHÆUM.

1 LIBER generationis Jesu Christi, filii Davidis,

filii Abrahami. 2. Abrahamus genuit Isaacum. Isaacus autem genuit

Jacobum. Jacobus autem genuit Judam et fratres 3 ejus. Judas autem genuit Pharesum et Zaram

e Thamar. Pharesus autem genuit Esromum. 4 Esromus autem genuit Aramum. Aramus autem

genuit Aminadabum. Aminadabus autem genuit

Naassonem. Naasson autem genuit Salmonen. 5 Salmo vero genuit Boozume Rachaba. Boozus autem

genuit Obedum ex Rutha. Obedus autem genuit 6 Jessen. Jesse vero genuit Davidem regem illum.

David autem rex ille genuit Solomonem ex 7 ea quæ fuerat uxor Uriæ. Solomon vero ge

nuit Roboamum. Roboamus autem genuit Abiam. 8 Abias autem genuit Asam. Asas autem genuit

Josaphatum. Josaphatus autem genuit Joramum. 9 Joramus autem genuit Hoziam. Hozias autem

genuit Joathamum. Joathamus autem genuit

Achazum. Achazus autem genuit Ezeciam. ) Ezecias autem genuit Manassen. Manasses

autem genuit Amonem. Amon autem genuit i Josiam. Josias autem genuit Jechoniam et

fratres ejus, in transportatione illa Babylonica. : Post transportationem autem illam Babylo

nicam, Jechonias genuit Salathielem. Salathiel i autem genuit Zorobabelem. Zorobabel autem

genuit Abiudem. Abiudes autem genuit Eliaci. 14 mum. Eliacimus autem genuit Azorem. Azor

autem genuit Sadocum. Sadocus autem genuit

Achimum. Achimus autem genuit Eliudem. 15 Eliudes autem genuit Eleazarum. Eleazarus au

tem genuit Matthanem. Matthanes autem genuit 16 Jacobum. Jacobus auiem genuit Josephum, virum

Mariæ, ex qua genitus est Jesus ille qui dicitur

Christus. 17 Universæ igitur progenies ab Abrahamo usque

ad Davidem, progenies quatuordecim: et a Davide usque ad transportationem Babylonicam, progenies quatuordecim: et a transportatione Babylonica usque ad Christum, progenies qua

tuordecim. 18 JESU vero Christi nativitas ita fuit: Quum eniin

mater ejus Maria desponsa esset Josepho, prius.

quam ipsi convenissent, inventa est gravida 19 esse e Spiritu Sancto. Porro Josephus vir ejus,

quum esset justus, et nollet eam ignominiæ ex20 ponere, voluit clam eam dimittere. Hæc autem

quum in animum induxisset, ecce, angelus Domini in somnio apparuit ei, dicens, Josephe, fili Davidis, ne metue accipere Mariam uxorem tuam :

nam quod in ea genitum est, ex Spiritu Sancto 21 est. Pariet autem filium, et vocabis nomen ejus

Jesum: ipse enim liberabit populum suum ex

peccatis ipsius. 22 (Totum hoc autem factum est, ut impleretur 23 quod ait Dominus per prophetam, dicentem, Ecce,

virgo illa erit gravida, et pariet filium, et vocabis nomen ejus Emmanuel (Es. 7, 14);

quod est, si interpreteris, Nobiscum Deus.) 24 Experrectus autem Josephus ex somno, fecit

ut ei imperarat angelus Domini, et accepit uxo. 25 rem suam. Sed non cognovit eam quousque

peperisset filium illum suum primogenitum: voca

vitque nomen ejus Jesum. 2 NATO autem Jesu Bethleemæ quæ est Judææ,

temporibus Herodis regis, ecce, magi ab oriente 2 advenerunt Hierosolymam, dicentes, Ubi est ille

rex Judæorum qui natus est? vidimus enim ejus

stellan in oriente, et venimus ut adoremus eum. 3 His autem auditis, Herodes rex turbatus est, 4 et tota Hierosolyma cum eo. Et congregatis

omnibus primariis sacerdotibus, et scribis populi, percontatus est ab eis ubi Christus ille nasciturus esset.

At illi dixerunt ei, Bethleemæ quæ est Judææ : 6 sic enim scriptum est per prophetam, Et tu

Bethleema terra Juda, nequaquam minima es inter duces Judae: ex te enim exibit dux qui pascet populum illum meum Israel (Mich. 5, 2).

Tum. Herodes, clam vocatis magis, exquisivit 8 ab eis, quo tempore stella apparuisset. Et, eis

Bethleemam dimissis, dixit, Profecti, penitus exquirite de puerulo illo: postquam autem illum inveneritis, denunciate mihi, ut et ego veniam

et adorem eum. 9 Ipsi vero, audito rege, profecti sunt: et ecce,

stella, quam viderant in oriente, præibat eis,

donec venit stetitque supra locum in quo erat o puerulus ille. Visa autem stella, gavisi sunt i gaudio magno valde: et ingressi domum, in

venerunt puerulum cum Maria matre ipsius; et prostrati adoraverunt eum: apertisque thesauris

suis, obtulerunt ei munera, aurum, et thus, et 2 myrrham. Et divinitus admoniti in somnio ne

reverterentur ad Herodem, per aliam viam regressi

sunt in regionem suam. 3 Ipsis autem regressis, ecce, angelus Domini apparet in somnio Josepho, dicens, Experrectus accipe puerulum et matrem ejus, et fuge in Ægyptum; et esto illic usquedum dixero tibi:

futurum est enim, ut Herodes quærat puerulum, 14 ad eum perdendum. Ille vero experrectus accepit

puerulum et matrem ejus nocte, et secessit in :15 Ægyptum. Et fuit illic usque ad obitum Herodis;

ut impleretur quod ait Dominus per proplietam, dicentem, Ex Ægypto vocavi lilium meum

(Os. 11, 1). 16 Tum Herodes, quum vidisset sc delusum fuisse

a magis, excanduit valde; et inissis carnificibus interemit omnes pueros qui erant in Bethleem,

et in omni confinio cjus, a bimulis et infra, se17 cunduin tempus quod exquisierat ex magis. Tunc

impletum fuit quod ait Dominus per Hieremiam 18 prophetam, dicentem, Vox in Rhama audita

esi, lamentatio, et fletus, et ejulatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolationem admittere, deci

quod non sint (Jer. 31, 15). 19 Quum autem obiisset Herodes, ecce, angelu:

Domini in somnio apparet Josepho in Ægypto 20 dicens, Experrectus accipe puerulum et matren

ejus, et proficiscere in regionem Israelis: mortu 21 sunt enim qui petebant animam pueruli. Ille

vero experrectus accepit puerulum et matren 22 ipsius, et venit in regionem Israelis. Quum auten

audisset Archelaum regnare in Judæa pro Herod patre eius, metuit illuc abire: verum divinitu

admonitus in somnio, secessit in partes Galilææ 23 Et quum eo venisset, habitavit in urbe quæ dicitu

Nazaretha: ut impleretur quod dictum est pe

prophetas, Fore ut Nazaraeus vocaretu, 3 TEMPORIBUS autem illis adfuit Joannes B 2 ptista, prædicans in deserto Judaee, dicensqu

Resipiscite; appropinquavit enim regnum cælorum. 3 Nam hic est ille de quo dictum est per Esaiam

prophetam, dicentem, Vox vociferantis in deserto, Parate viam Domini, complanate

calles ejus (Es. 40, 3). 4 Ipse vero Joannes habebat indumentum suum

e pilis camelinis, et zonam coriaceam circum lumbos suos: alimentum autem ejus erat locustæ

et mel agreste. 5 Tunc exivit ad eum Hierosolyma, et tota Ju6 dæa, totaque regio circumjacens Jordani, et

baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes

peccata sua. 7 Quum vidisset autem multos ex Pharisæis et

Sadducæis venientes ad baptismum suum, dixit

eis: Progenies viperarum, quis vobis præmon. 8 stravit ut fugeretis a futura ira? Ferte igitur 9 fructus convenientes resipiscentiæ: et ne putate vobis dicendum apud vos ipsos, Patrem habemus

Abrahamum: dico enim vobis, Deum posse etiam 10 ex lapidibus istis excitare liberos Abrahamo. Jam

vero etiam securis ad radicem arborum posita est. Omnis igitur arbor non ferens fructum 1 bonum, exciditur, et in ignem abjicitur. Ego

quidem baptizo vos aqua ad resipiscentiam; is vero qui pone me venit, validior me est, cujus

non sum dignus qui soleas portem; ipse vos 2 baptizabit Spiritu Sancto et igne. Cujus venti

labrum est in manu sua, et qui perpurgabit aream suam: et congregabit triticum suum in

horreum, paleam autem exuret igni inexstincto. 3 TUNC advenit Jesus a Galilæa ad Jordanem, 4 ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. At Joannes

obnixe prohibebat eum, dicens, Necesse habeo 5 ut a te baptizer, et tu venis ad me? Respon.

dens autem Jesus dixit ad eum, Omitte me nunc:

« PoprzedniaDalej »