Obrazy na stronie
PDF
ePub

4

Et respondens Jesus dixit eis, Videte ne quis 5 vos seducat. Multi enim venient sub nomine meo, dicentes, Ego sum Christus; multosque 6 seducent. Futurum est autem ut audiatis bella, et rumores bellorum: videte, ne turbamini: oportet enim omnia hæc fieri, sed nondum erit finis. 7 Insurget enim gens in gentem, et regnum in regnum: et erunt fames, et pestilentiæ, et 8 terræmotus singulis locis. Hæc autem omnia

9

principium erunt dolorum partus.

Tunc tradent vos afflictioni, et interiment vos; et eritis exosi omnibus gentibus propter nomen 10 meum. Et tunc offendentur multi; et alius alium 11 prodet, et odio habebit alius alium. Et multi pseudoprophetæ exorientur, ac seducent multos. 12 Et quoniam multiplicata erit legis transgressio, 13 refrigescet charitas multorum. Sed qui substiterit ad finem usque, is servabitur.

14

15

Et prædicabitur istud evangelium regni in toto terrarum orbe, ut sit testimonio omnibus gentibus: et tunc veniet finis.

Quum ergo videritis abominationem illam vastatricem, quæ dicta est per Danielem prophetam, positam in loco sancto; (qui hæc legit, animum 16 advertat;) tunc qui in Judæa fuerint, fugiant 17 in montes: qui in solario, non descendat ut tol18 lat quicquam e domo sua: et qui in agro, non 19 revertatur retro ut tollat vestimenta sua. Væ

autem gravidis et lactantibus per illos dies. 20 Orate vero ne fiat fuga vestra hieme, neque 21 sabbato: erit enim tunc afflictio magna, qualis non fuit a principio mundi ad hoc usque tempus, 22 neque unquam fiet. Et nisi decurtati fuissent dies illi, non conservaretur ulla caro: sed propter electos decurtabuntur dies illi.

23

Tunc si quis vobis dixerit, Ecce, hic Christus,

24 aut hic, ne credite. Excitabuntur enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et edent signa magna et prodigia; ita ut seducant (si fieri possit) etiam 25 electos. Ecce, prædixi vobis. 26 Itaque si dixerint vobis, Ecce, in deserto est; ne egredimini: 27 ecce, in conclavibus; ne credite. Sicut enim fulgur exit ab oriente, et apparet usque ad occidentem, ita etiam erit adventus Filii hominis. 28 Ubicunque enim fuerit cadaver, illuc congregabuntur aquile.

29

Statim autem post afflictionem dierum illorum, sol obscurabitur, nec edet luna splendorem suum, et stella cadent e cœlo, et potestates cœlorum 30 concutientur. Tunc apparebit signum Filii hominis in cœlo; et tunc omnes tribus terræ plangent, et videbunt Filium hominis venientem in 31 nubibus cœli cum potentia et gloria multa. Is vero mittet angelos suos cum tubæ voce magna; et aggregabunt electos ejus a quatuor ventis, a cœlorum extremo ad eorum extremum.

32

A ficu autem discite parabolam: Quum jam ramus cjus tenerescit, et folia germinant, nostis 33 prope esse æstatem: ita et vos, quum videritis hæc omnia, scitote illum prope esse, et ad fores. 34 Amen dico vobis, Nequaquam præterierit ætas 35 hæc usquedum omnia ista facta sint. Cœlum et terra præteribunt; sermones autem mei nequaquam præteribunt.

36

De die autem illo et hora nemo scit, ne angeli quidem cœlorum; sed Pater meus solus. 37 Sicut autem erant dies Noe, ita erit et adventus 38 Filii hominis. Sicut enim diebus qui præcesserunt diluvium, edebant et bibebant, uxores ducebant et nuptum dabant, ad eum usque diem 39 quo ingressus est Noe in arcam; nec agnoverunt diluvium, usquedum venisset, et sustulisset omnes:

40 ita erit et adventus Filii hominis. Tunc duo erunt in agro; unus accipietur, et alter relin41 quetur. Duæ erunt molentes in pistrino; una accipietur, et altera relinquetur.

42 Vigilate ergo, nescitis enim qua hora Dominus 43 vester venturus sit. Illud autem scitote; si sciret paterfamilias qua vigilia fur venturus sit, vigi44 laret, nec sineret perfodi domum suam. Propterea et vos estote parati: qui qua hora non putatis, Filius hominis venturus est.

45 Quis igitur est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus supra famulitium suum, ut det 46 illis alimentum in tempore præstituto? beatus

servus ille, quem, quum venerit dominus ejus, 47 invenerit ita facientem. Amen dico vobis, Super 48 omnia, quæ ipsi suppetunt, constituet eum. Quod

si dixerit servus ille malus in corde suo, Differt

49 dominus meus adventum; cœperitque cædere conservos, quinetiam edere et bibere cum ebriis; 50 veniet dominus servi illius die quo non expectat, 51 et qua hora non novit, et separabit eum, ac partem ei statuet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium.

25

TUNC erit simile regnum coelorum decem virginibus, quæ sumptis lampadibus suis exierunt 2 in occursum sponsi. Quinque autem ex eis erant 3 prudentes, et quinque fatuæ. Quæ erant fatuæ, sumptis lampadibus suis, non ceperant oleum 4 secum: prudentes vero ceperant oleum in vasis 5 suis una cum suis lampadibus. Morante autem 6 sponso, nictarunt omnes, ac dormierunt. Media

vero nocte clamor ortus est dicentium, Ecce, 7 sponsus venit; exite in occursum ejus. Tunc surrexerunt omnes illæ virgines, et adornarunt 8 lampades suas. Fatuæ vero prudentibus dixerunt, Date nobis ex oleo vestro; quia lampades

9 nostræ extinguuntur. Responderunt autem prudentes illæ, dicentes, Nequaquam, ne non sufficiat nobis et vobis: ite vero potius ad eos qui 10 vendunt, et ipsæ vobis emite. Quum autem abirent emptum, venit sponsus; et quæ paratæ erant, introierunt cum eo ad nuptias: et clausum II est ostium. Postea vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes, Domine, domine, aperi nobis. 12 Ipse vero respondens ait, Amen dico vobis, Non novi vos.

13

Vigilate itaque, quia neque illum diem neque illam horam scitis, qua Filius hominis veniet. 14 Ita enim est ut quum quispiam peregre proficiscens vocavit servos suos, et tradidit eis quæ 15 sibi suppetebant: et huic quidem dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum; unicuique secundum ipsius facultatem: et peregre 16 profectus est statim. Profectus autem qui quinque talenta acceperat, negotiatus est ex iis, et 17 fecit altera quinque talenta. Itidem et qui duo 18 acceperat, lucratus est et ipse altera duo. Qui autem unum acceperat, abiit et defodit illud in terram, et occultavit pecuniam domini sui. 19 Post multum vero tempus venit dominus servorum illorum, et confert rationem cum eis. 20 Tunc accedens is qui quinque talenta acceperat, attulit altera quinque talenta, dicens, Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce, altera 21 quinque talenta lucratus sum ex iis. Dixit autem ei dominus ejus, Bene est, serve bone et fidelis; in exiguo fuisti fidelis, super multa te constituam; ingredere in gaudium domini tui. 22 Accedens autem et qui duo talenta acceperat, ait, Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce, 23 alia duo lucratus sum ex iis. Ait ei dominus ejus, Bene est, serve bone et fidelis; in exiguo

fuisti fidelis, super multa te constituam; ingre24 dere in gaudium domini tui. Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait, Domine, noveram te hominem durum esse, qui metas ubi non sevisti, et inde congreges ubi non 25 dispersisti; itaque metuens, abii et occului talentum tuum in terra; ecce, habes quod tuum 26 est. Respondens autem dominus ejus dixit ei, Serve male et ignave, sciebas me metere ubi non sevi, et inde congregare ubi non dispersi: 27 oportuit ergo te committere pecuniam meam

mensariis: et ego quum venissem, recepissem 28 meum cum fœnore. Tollite ergo ab eo talen 29 tum, et date ei qui habet decem talenta: (omni enim qui habet dabitur, et is amplius habebit: ab 30 eo vero qui non habet, etiam quod habet tolletur:) et inutilem servum ejicite in tenebras illas extimas: illic erit fletus et stridor dentium.

31

QUUM autem venerit Filius hominis cum gloria sua, et omnes sancti angeli cum eo, tunc 32 sedebit in throno gloriæ suæ; et congregabuntur coram eo omnes gentes, et separabit eos, alios ab aliis, ut pastor separat oves ab hœdis: 33 et statuet, oves quidem ad dextram suam, hœdos autem ad sinistram.

34 Tunc dicet Rex iis qui ad dextram ipsius erunt, Adeste, benedicti Patris mei; possidete, regnum 35 paratum vobis a jacto mundi fundamento: esurivi enim, et dedistis mihi quod ederem; sitivi, et dedistis mihi potum; peregrinus eram, et colle36 gistis me; nudus, et amicivistis me; ægrotus, et invisistis me; in carcere eram, et venistis ad me. Tunc respondebunt et justi, dicentes, Domine, quando te vidimus esurientem, et aluimus? aut 38 sitientem, et dedimus tibi potum? quando autem te vidimus peregrinum, et collegimus te? aut

37

« PoprzedniaDalej »