Obrazy na stronie
PDF
ePub

Filius hominis tradetur primariis sacerdotibus ac 19 scribis, et condemnabunt eum morte; tradentque eum gentibus, ut illudant, et flagellent, et crucifigant: sed tertia die resurget.

20

21

22

23

24

Tunc venit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans, et petens aliquid ab eo. Ipse vero dixit ei, Quid vis?

Ait ei, Dic ut sedeant isti duo filii mei, unus ad dextram tuam, et alter ad sinistram, in regno tuo. Respondens autem Jesus dixit, Nescitis quid petatis: potestis bibere poculum quod ego bibiturus sum, et baptismate, quo ego baptizor, baptizari: Dicunt ei, Possumus.

Tunc dicit eis, Poculum quidem meum bibetis, et baptismate quo ego baptizor baptizabimini: sedere autem ad dextram meam et sinistram meam, non est meum dare, sed dabitur quibus paratum est a Patre meo.

Et quum hæc audissent alii decem, indignati sunt de duobus fratribus.

25 Jesus autem, quum eos advocasset, ait, Scitis principes gentium in eas dominari, et magnates 26 auctoritate uti in eas. Verum non ita erit inter vos: sed quicunque voluerit inter vos magnus 27 fieri, esto vester minister: et quicunque voluerit 28 inter vos primus esse, esto vester servus. Sicut Filius hominis non venit ut sibi ministretur, sed ut ministret, detque animam suam in redemptionis pretium pro multis.

29 EGREDIENTIBUS autem ipsis urbe Jericho, 30 secuta est eum turba multa. Et ecce, duo cæci sedentes apud viam, quum audissent Jesum præterire, clamarunt, dicentes, Miserere nostri, Do31 mine, Fili Davidis. Turba autem objurgabat eos, ut silerent; illi vero magis clamabant, dicentes, Miserere nostri, Domine, Fili Davidis.

32

33

34

21

Et quum substitisset Jesus, vocavit eos, et ait, Quid vultis faciam vobis?

Dicunt ei, Domine, ut aperiantur oculi nostri. Commiseratione autem intima commotus Jesus tetigit oculos eorum: et statim visum receperunt oculi eorum; et ipsi secuti sunt eum.

ET quum appropinquassent Hierosolymis, et venissent ad Bethphage ad montem Olearum, tunc 2 Jesus misit duos discipulos, dicens eis, Ite in vicum qui vobis est ex adverso, et statim invenietis asinam ligatam, et pullum cum ea: solvite 3 eos, et adducite mihi. Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite, Domino his opus est: statim autem remittet eos.

4 Hoc autem totum factum est, ut impleretur 5 quod dictum est per prophetam, dicentem, Dicite filiæ Sion, Ecce, rex tuus venit tibi lenis, et insidens asinæ, ac pullo fœtui subjugis asina (Es. 62, 11. Zach. 9, 9).

6

Profecti autem sunt discipuli, feceruntque sicut 7 imperarat eis Jesus: et adduxerunt asinam et pullum, et eis imposuerunt vestimenta sua, et 8 collocarunt ipsum super ea. Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii vero cædebant ramos ex arboribus, et sternebant in via. 9 Porro turba, quæ præibat, et quæ sequebatur, clamabat, dicens, Hosanna Filio Davidis: benedictus qui venit in nomine Domini Ps. 118, 26): hosanna o qui es in cælis altissimis. Et quum introisset Hierosolymam, commota II est tota urbs, dicens, Quis est iste? Turba vero dicebat, Hic est Jesus ille propheta ortus Nazaretha urbe Galilææ.

10

12 Et introivit Jesus in templum Dei, et ejecit omnes qui vendebant et qui emebant in templo; mensasque numulariorum, et cathedras vendentium

13 columbas subvertit. Domus mea domus orationis vocabitur; at vos fecistis eam speluncam latronum (Es. 56, 7).

Et dixit eis, Scriptum est,

14

Tunc venerunt ad eum cæci et claudi in templo: et sanavit eos.

15 Quum vidissent autem primarii sacerdotes et scribæ miranda illa quæ fecerat, et pueros clamantes in templo, et dicentes, Hosanna Filio Davidis, indi16 gnati sunt. Et dixerunt ei, Audis quid isti dicant? Jesus autem dixit eis, Etiam: nunquam legistis, Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Ps. 8, 2)?

17

18

20

21

Et eis derelictis, abiit Bethaniam extra urbem, et diversatus est illic.

19 Et

Mane autem rediens in urbem, esuriit. quum vidisset ficum quandam apud viam, venit ad eam, et nihil invenit in ea nisi folia solum: tunc dicit ei, Ne amplius ex te fructus nascitor in æternum. Et exaruit illico ficus.

Quum igitur hoc vidissent discipuli, mirati sunt, dicentes, Quomodo illico exaruit ficus?

Respondens autem Jesus ait eis, Amen dicc vobis, Si habueritis fidem, neque hæsitaveritis, non solum hoc quod factum est ficui facietis, verum etiam si monti illi dixeritis, Tollitor, et 22 projicitor in mare, fiet. Et quæcunque orando petieritis, si credideritis, accipietis.

23 QUUM autem venissent in templum, primarii sacerdotes et seniores populi eum docentem adicrunt, dicentes, Quali auctoritate facis ista? et quis tibi dedit istam auctoritatem?

24

Respondens vero Jesus dixit eis, Interrogabo vos et ego quiddam: quod si dixeritis mihi, dicam 25 et ego vobis qua auctoritate ista faciam: Baptisma Joannis unde erat? e cœlo, an ex hominibus?

At illi ratiocinabantur apud se, dicentes, Si dixerimus, E cœlo; dicet nobis, Quare ergo non 26 credidistis ei? Sin autem dixerimus, Ex hominibus; metuimus turbam: omnes enim habent Jo27 annem ut prophetam. Et respondentes Jesu dixerunt, Nescimus.

Ait eis et ipse, Nec ego vobis dicam qua 28 auctoritate ista faciam. Quid autem vobis vide. tur? Quidam habebat duos filios: et accedens ad priorem, dixit, Fili abi, hodie operare in 29 vinea mea. Ille vero respondens ait, Nolo: sed 30 postea quum resipuisset abiit. Et accedens ille ad secundum, dixit itidem. Is vero respondens 31 ait, Ego abeo, domine: sed non abiit. Uter e duobus fecit quod voluit ejus pater?

Dicunt ei, Prior.

Dicit eis Jesus, Amen dico vobis, Publicani et meretrices antecedunt vos in regnum Dei. 32 Venit enim ad vos Joannes via justitiæ, et non credidistis ei; publicani vero et meretrices crediderunt ei: vos autem qui hoc vidistis, non resipuistis postea, ut ei crederetis.

33

Aliam parabolam audite: Fuit quidam paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumposuit ei, foditque in ea torcular, et ædificavit turrim, et elocavit eam agricolis: ac peregre 34 profectus est. Quum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, 35 ut ejus fructus perciperent. Agricolæ vero, captis

ejus servis, alium quidem ceciderunt, alium vero 36 interemerunt, alium autem lapidarunt. Rursum

misit alios servos plures prioribus; et fecerunt 37 eis itidem. Postremo autem misit ad eos filium 38 suum, dicens, Reverebuntur filium meum. Agricolæ vero viso filio dixerunt inter se, Iste est hæres, venite, interimamus eum, et obtineamus

39 hæreditatem ejus. Et captum eum ejecerunt 40 extra vineam, et interemerunt. Quum igitur venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis? 41 Dicunt ei, Malos ipsos male perdet; et vineam suam elocabit aliis agricolis, qui reddent ei fructum temporibus suis.

42

Dicit eis Jesus, Nunquam legistis in scripturis, Quem lapidem reprobarunt ædificantes, is factus est caput anguli: a Domino fa. ctum est illud, et est mirabile in oculis 43 nostris (Ps. 118, 22)? Propterea dico vobis, Tolletur a vobis regnum Dei, et dabitur genti 44 quæ edat ejus fructus. Porro qui ceciderit ad lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, comminuet eum.

45

Et quum audissent primarii sacerdotes ac Pharisæi parabolas ejus, cognoverunt hæc de se dici. 46 Et quum studerent eum prehendere, metuerunt turbam, quoniam ut prophetam eum habebat. 22 TUNC respondens Jesus, rursum locutus est 2 eis per parabolas, dicens, Simile est regnum cœlorum cuidam regi, qui fecit nuptias filio suo: 3 et misit servos suos, qui vocarent vocatos ad 4 nuptias: sed noluerunt venire. Rursus misit alios servos, dicens, Dicite vocatis, Ecce, prandium meum paravi, tauri mei, et altilia mactata 5 sunt, et omnia parata; adeste ad nuptias. Illi vero quum hoc neglexissent, abierunt, alius quidem in agrum suum, alius vero ad mercaturam 6 suam: reliqui vero prehensos servos ejus con7 tumeliis affecerunt, et interemerunt. Rex autem, quum hoc audisset, iratus est; et, missis copiis suis, perdidit homicidas illos, et urbem eorum 8 incendit. Tunc dicit servis suis, Nuptiæ quidem paratæ sunt; sed qui vocati fuerant non erant 9 digni. Ite ergo ad compita viarum, et quot

« PoprzedniaDalej »