Obrazy na stronie
PDF
ePub

IO Videte ne contemnatis aliquem ex parvis istis: dico enim vobis, Angelos eorum in cœlis per omne tempus cernere faciem Patris mei qui in II cœlis est. Venit enim Filius hominis ut servet 12 quod perierat. Quid vobis videtur? si fuerint alicui homini centum oves, et erraverit una ex iis, nonne relictis ipsis nonaginta novem, profectus in montes, quærit eam quæ aberraverat? 13 quod si acciderit ut inveniat eam, amen dico

vobis, gaudet super ca magis quam super illis 14 nonaginta novem quæ non aberrarant. Ita non vult Pater vester qui in cœlis est, ut pereat ullus ex parvis istis.

15 Si vero peccaverit in te frater tuus, ito, et argue eum inter te et ipsum solum: si te audi16 erit, lucratus es fratrem tuum. Sin vero te non

audierit, assume tecum adhuc unum aut duos; ut ex ore duorum aut trium testium confirmetur

17 res tota. Quod si neglexerit eos audire, dic ecclesiæ: quod si ecclesiam audire neglexerit, sit tibi velut qui est ethnicus et publicanus. 18 Amen dico vobis, Quæcunque ligaveritis in terra,

erunt ligata in cœlo; et quæcunque solveritis in 19 terra, erunt soluta in cœlo. Rursum dico vobis, Si duo ex vobis consenserint in terra, de omni re quam petierint, fiet eis a Patre meo qui in 20 cœlis est. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, illic sum in medio eorum.

21

TUNC adiens eum Petrus dixit, Domine, quoties peccabit in me frater meus, et remittam ei? 22 an usque septies? Dicit ei Jesus, Non dico tibi, Usque septies, sed usque septuagies septies. 23 Propterea simile est regnum cœlorum regi, 24 qui voluit conferre rationem cum servis suis. Et quum cœpisset conferre, oblatus est ei quidam 25 debitor decies mille talentorum. Quum autem

is non posset hæc reddere, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et liberos, et 26 omnia quæ habebat, et reddi debitum. Procidens ergo servus ille adorabat eum, dicens, Domine, patiente animo esto adversum me, et omnia 27 tibi reddam. Commotus autem intima commiseratione dominus servi illius, dimisit eum, et 28 mutuum remisit ei. Egressus vero servus ille

invenit unum ex conservis suis, qui debebat ei centum denarios; et prehensum eum suffocabat, 29 dicens, Redde quod debes. Procidens ergo conservus ejus ad ejus pedes, precabatur eum, dicens, Patiente animo esto adversum me, et 30 omnia reddam tibi. Ille vero noluit; sed abiens conjecit eum in carcerem, quousque redderet 31 debitum. Quum autem vidissent conservi ejus quæ facta fuerant, tristitia affecti fuerunt vehementer; et quum venissent, declararunt domino 32 suo omnia quæ facta fuerant. Tunc eo advocato, dominus ipsius dixit ei, Serve improbe, totum debitum illud remisi tibi, quoniam precatus es 33 me: nonne oportuit et te misereri conservi tui, 34 ut et ego tui misertus sum? Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, usquequo redderet id omne quod sibi debebatur.

35

19

Ita et Pater ille meus cœlestis faciet vobis, nisi remiseritis suo quisque fratri ex cordibus vestris offensas eorum.

ET factum est, quum finiisset Jesus sermones istos, ut solveret ex Galilæa, et veniret in fines 2 Judææ, secus Jordanem. Et secuta est cum turba multa, sanavitque eos illic.

3

4

Tunc adierunt eum Pharisæi, tentantes eum, et dicentes ei, Licetne homini dimittere uxorem suam quavis ex causa?

Ille vero respondens dixit eis, Non legistis

Opificem ab initio fecisse masculum et feminam? 5 et dixisse, Propterea derelinquet homo patrem et matrem, et agglutinabitur uxori suæ; et qui duo fuerant, erunt una caro 6 (Gen. 2, 24)? Itaque non amplius sunt duo, sed una caro: quod ergo Deus conjunxit, homo ne sejungito.

7

Dicunt ei, Cur ergo Moses præcepit dare libellum discessionis, et eam dimittere?

8 Dicit eis, Moses pro duritia cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ceterum a 9 principio non fuit ita. Dico autem vobis, Quicunque dimiserit uxorem suam, nisi ob scortationem, et aliam duxerit, mochatur; et qui dimissam duxerit, moechatur.

ΙΟ

II

Dicunt ei discipuli ejus, Si tale est negotium hominis cum uxore, non expedit uxorem ducere.

Ipse vero dixit eis, Non omnes sunt capaces 12 hujus sermonis, sed ii quibus datum est. Sunt enim eunuchi, qui ex matris utero nati sunt ita: et sunt eunuchi, qui castrati sunt ab hominibus: et sunt eunuchi qui seipsos castrarunt propter regnum cœlorum. Qui potest capax esse hujus rei, capiat.

13

TUNC oblati sunt ei pueruli, ut manus eis imponeret, et oraret: discipuli autem objurgarunt

eos.

14 Jesus autem ait, Omittite istos puerulos, et ne prohibete eos ad me venire: talium est enim 15 regnum cœlorum. Et quum imposuisset eis manus, profectus est illinc.

16

17

ET ecce, quidam accedens dixit ei, Magister bone, quid boni faciam, ut habeam vitam æternam? Ipse vero dixit ei, Cur me dicis bonum? nullus est bonus, nisi unus, nempe Deus. Si vis autem ad vitam ingredi, observa præcepta.

18

Dicit ei, Quæ ?

Jesus autem dixit, Non occides, Non moechaberis, Non furaberis, Non dices falsum testimonium, Honora patrem 19 tuum et matrem (Ex. 20, 12-16), et, Diliges proximum tuum ut teipsum (Lev. 19, 18).

20

Dicit ei adolescens ille, Omnia hæc observavi a juventute mea: quo adhuc deficior?

21 Ait ei Jesus, Si vis perfectus esse, abi, vende quæ habes, et da pauperibus; et habebis thesaurum in cœlo: et adesdum, sequere me.

22

23

Quum audisset autem adolescens ille hunc sermonem, abiit tristitia affectus: habebat enim bona multa.

Jesus autem dixit discipulis suis, Amen dico vobis, Dives difficulter introibit in regnum cœ24 lorum. Rursum vero dico vobis, Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem in regnum Dei introire.

25 His autem auditis, discipuli ejus perculsi sunt valde, dicentes, Quis ergo potest servari?

26

27

28

Intuitus autem eos Jesus dixit eis, Apud homines hoc impossibile est; apud Deum autem omnia possibilia sunt.

Tunc respondens Petrus dixit ei, Ecce, nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis?

Jesus autem dixit eis, Amen dico vobis, Vos qui secuti estis me, in regeneratione, quum sederit Filius hominis in throno gloriæ suæ, sedebitis vos etiam, inquam, in thronis duodecim, judicium ferentes de duodecim tribubus Israelis. 29 Et quisquis reliquerit domos, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut liberos, aut agros, causa nominis mei, centuplicia accipiet, et vitam æternam hæreditatis jure posside30 bit. Multi autem primi, erunt ultimi; et ultimi, primi.

20

Simile enim est regnum coelorum patrifamilias, qui exiit cum prima luce ad conducendos ope2 rarios, quos mitteret in vineam suam. Pactus autem cum operariis denario in diem, misit eos 3 in vineam suam. Et egressus circa horam ter

4 tiam, vidit alios stantes in foro otiosos: et illis dixit, Abite et vos in vineam, et quodcunque 5 justum fuerit dabo vobis. Illi autem abierunt. Rursum egressus circa sextam et nonam horam, 6 fecit itidem. Circa horam autem undecimam egressus, invenit alios stantes otiosos, ac dicit 7 eis, Cur hic statis totum diem otiosi? Dicunt ei, Quia nemo nos conduxit. Dicit eis, Abite et vos in vineam, et quicquid fuerit justum acci8 pietis. Quum autem serum diei esset, dicit dominus vineæ procuratori suo, Voca operarios, et redde eis mercedem, incipiens ab ultimis, usque 9 ad primos. Et quum venissent qui circa undecimam horam conducti fuerant, acceperunt sin10 guli denarium. Quum venissent autem primi,

existimarunt se plus esse accepturos: sed acceII perunt ipsi quoque singuli denarium. Sed quum

accepissent, murmurabant adversus patremfamilias, 12 dicentes, Isti ultimi unam horam opus fecerunt,

et eos pares nobis fecisti, qui portavimus onus 13 diei, et æstum. Ipse vero respondens dixit uni

eorum, Amice, non facio tibi injuriam; nonne 14 denario pactus es mecum? tolle quod tuum est, et abi. Volo autem huic ultimo dare ut et tibi. 15 Annon licet mihi quod volo facere in meis rebus? an oculus tuus malus est, quia ego bonus sum? Sic ultimi, erunt primi; et primi, ultimi: multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

16

17

ET ascendens Jesus Hierosolymam, assumpsit duodecim discipulos suos privatim in via, et 18 dixit eis, Ecce, ascendimus Hierosolymam, et

« PoprzedniaDalej »