Obrazy na stronie
PDF

voluerit animam suam servare, perdet eam: quis.

quis autem perdiderit animam suam mea causa, 26 inveniet eam. Quid enim prodest cuipiam si

totum mundum lucratus fuerit, anima vero sua

mulctetur? aut quam dabit quispiam compen27 sationem animæ suæ? Futurum est enim, ut

Filius hominis veniat cum gloria Patris sui, cum

angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum 28 facta ipsius. Amen dico vobis, Sunt quidam ex

his qui hic adstant, qui nequaquam gustabunt mortem, usquedum viderint Filium hominis ve

nientem in regnum suum. 17 SEXTO vero post die assumit Jesus Petrum,

ac Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et sub2 ducit eos privatim in montem sublimem. Trans

formatusque est coram eis: et fulsit facies ejus

ut sol: vestimenta autem ejus facta sunt alba ut 3 lux. Et, ecce, conspecti sunt eis Moses et 4 Elias, cum eo colloquentes. Respondens autem

Petrus dixit Jesu, Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi

unum, et Mosi unum, et Eliæ unum. 5 Adhuc co loquente, ecce, nubes lucida inum.

bravit eos: et, ecce, vox e nube, dicens, Hic est Filius ille meus dilectus, ille in quo acquiesco:

ipsum audite. 6 Et quum hæc audissent discipuli, ceciderunt 7 in faciem suam, et metuerunt vehementer. Tunc

accedens Jesus tetigit eos, dixitque, Surgite, et 8 ne metuite. Sublatis autem oculis suis neminem

viderunt, nisi Jesum solum. 9 Et quum descenderent de monte, præcepit eis

Jesus, dicens, Nemini dixeritis quod vidistis, us

quequo Filius hominis a mortuis resurgat. TO Tunc interrogaverunt eum discipuli sui, dicentes,

Quid igitur scribæ dicunt, oportere ut Elias 11 primuin veniat? Jesus autem respondens dixit

eis, Elias quidem veniet primum, et restituet 12 omnia : sed dico vobis, Eliam jam venisse, quem

non agnoverunt, sed fecerunt ei quæcunque voluerunt; ita futurum est, ut et Filius hominis

patiatur ab eis. 13 Tunc intellexcrunt discipuli eum de Joanne Baptista hæc ipsis dixisse.

ET quum venissent ad turbam, adiit eum qui. 15 dam, procidens ei ad genua, et dicens, Domine,

miserere filii mei, quoniam lunaticus est, et male

afficitur: nam sæpe cadit in ignem, et sæpe in 16 aquam. Et obtuli eum discipulis tuis, nec po.

tuerunt eum sanare. 17 Respondens autem Jesus dixit, Gons incredula

et perversa, quousque tandem ero vobiscum?

quousque tandem sufferam vos? adducite mihi 18 eum huc. Et increpavit dæmonium Jesus; exiit.

que illud ab eo; et sanatus est puer ab illo

momento. 19 Tunc adeuntes discipuli Jesum privatim, dixe

runt, Quare nos non potuimus illud ejicere? 20 Jesus autem dixit eis, Propter incredulitatem

vestram: amen quippe dico vobis, Si habeatis fidem quantulum est granum sinapi, dicetis huic

monti, Transgreditor hinc illuc; et transgredie21 tur: et nihil impossibile vobis erit. Hoc vero

genus dæmoniorum non egreditur nisi oratione

et jejunio. 22 Versantibus autem ipsius in Galilæa, dixit eis

Jesus, Futurum est ut Filius hominis tradatur in manus hominum; et interiment eum, sed tertio die suscitabitur. Et discipuli affecti fuerunt

tristitia vehementer. 24 QUUM autem venissent Capernaum, venerunt

ad Petrum qui didrachma accipiunt, dixerunt. 25 que, Magister vester non solvit didrachma? Dicit, Etiam.

Et quum ingressus fuisset domum, prævenit eum Jesus, dicens, Quid tibi videtur, Simon?

Reges terræ a quibus accipiunt tributa sive cen26 sum? a filiis suis, an ab alienis? Dicit ei Petrus,

Ab alienis. Ait ei Jesus, Nempe igitur liberi 27 sunt filii. Sed ne offendiculo simus eis, pro

fectus ad mare, mitte hamum; et eum piscem, qui ascenderit primus, attolle: et aperto cjus ore invenies staterem: acceptum illum da eis pro me

et pro te. 18 EO ipso tempore adierunt Jesum discipuli,

dicentes, Quisnam maximus est in regno cælorum? 2 Et quum advocasset puerulum Jesus, statuit 3 eum in medio eorum, et dixit, Amen dico vo

bis, Nisi vos converteritis, et fiatis ut pueruli,

nequaquam ingrediemini in regnum cælorum. 4 Quisquis igitur summiserit sese ut sit sicut est

puerulus iste, is est maximus ille in regno cce5 lorum. Et quisquis exceperit aliquem puerulum 6 talem numine meo, me excipit. Quisquis autem

offendiculo fuerit uni ex parvis istis qui in me credunt, præstiterit ei ut suspendatur mola asinaria

in collo ejus, ac demergatur in profundo maris. 7 Væ mundo ab offendiculis: necesse est enim

ut eveniant offendicula: veruntamen væ homini 8 illi per quem offendiculum evenit. Si vero ma

nus tua, vel pes tuus, facit ut tu offendas, exscinde ea, et abjice abs te: bonum est tibi in vitam ingredi claudum aut mancum, potius quam

duas manus, vel duos pedes habentem, conjici 9 in ignem illum æternum. Et si oculus tuus facit

ut tu offendas, erue eum, et abjice abs te: bonum est tibi luscum ingredi in vitam, potius quam duos oculos babentem, conjici in gehennam ignis.

10 Videte ne contemnatis aliquem ex parvis istis:

dico enim vobis, Angelos eorum in cælis per

omne tempus cernere faciem Patris mei qui in II colis est. Venit enim Filius hominis ut servet 12 quod perierat. Quid vobis videtur? si fuerint

alicui homini centum oves, et erraverit una ex iis, nonne relictis ipsis nonaginta novem, pro

fectus in montes, quærit eam quæ aberraverat? 13 quod si acciderit ut inveniat eam, amen dico

vobis, gaudet super ca magis quam super illis 14 nonaginta novem quæ non aberrarant. Ita non

vult Pater vester qui in cælis est, ut pereat

ullus ex parvis istis. 15 Si vero peccaverit in te frater tuus, ito, et

argue eum inter te et ipsum solum: si te audi16 erit, lucratus es fratrem tuum. Sin vero te non

audierit, assume tecum adhuc unum aut duos;

ut ex ore duorum aut trium testium confirmetur 17 res tota. Quod si neglexerit eos audire, dic

ecclesiæ: quod si ecclesiam audire neglexerit,

sit tibi vclut qui est ethnicus et publicanus. 18 Amen dico vobis, Quæcunque ligaveritis in terra,

erunt ligata in cælo; et quæcunque solveritis in 19 terra, erunt soluta in coelo. Rursum dico vobis,

Si duo ex vobis consenserint in terra, de omni

re quam petierint, fiet eis a Patre meo qui in 20 colis est. Ubi enim sunt duo vel tres congre

gati in nomine meo, illic sum in medio eorum. 21 TUNC adiens eum Petrus dixit, Domine, quo

ties peccabit in me frater meus, et remittam ei? 22 an usque septies? Dicit ei Jesus, Non dico

tibi, Usque septies, sed usque septuagies septies. 23 Propterea simile est regnum cælorum regi, 24 qui voluit conferre rationem cum servis suis.

Et quum cæpisset conferre, oblatus est ei quidam 25 debitor decies mille talentorum. Quum autem

is non posset hæc reddere, jussit eum dominus

ejus venundari, et uxorem ejus, et liberos, et 26 omnia quæ habebat, et reddi debitum. Proci

dens ergo servus ille adorabat eum, dicens, Do

mine, patiente animo esto adversum me, et omnia 27 tibi reddam. Commotus autem intima commi

seratione dominus servi illius, dimisit eum, et 28 mutuum remisit ei. Egressus vero servus ille

invenit unum ex conservis suis, qui debebat ei

centum denarios; et prehensum eum suffocabat, 29 dicens, Redde quod debes. Procidens ergo

conservus ejus ad ejus pedes, precabatur eum,

dicens, Patiente animo esto adversum me, et 30 omnia reddam tibi. Ille vero noluit; sed abiens

conjecit eum in carcerem, quousque redderet 31 debitum. Quum autem vidissent conservi cjus

quæ facta fuerant, tristitia affecti fuerunt vehe

menter; et quum venissent, declararunt domino 32 suo omnia quæ facta fuerant. Tunc eo advocato,

dominus ipsius dixit ei, Serve improbe, totum

debitum illud remisi tibi, quoniam precatus es 33 me: nonne oportuit et te misereri conservi tui, 34 ut et ego tui misertus sum? Et iratus dominus

ejus tradidit eum tortoribus, usquequo redderet

id omne quod sibi debebatur. 35 Ita et Pater ille meus coelestis faciet vobis,

nisi remiseritis suo quisque fratri ex cordibus

vestris offensas eorum. 19 ET factum est, quum finiisset Jesus sermones

istos, ut solveret ex Galilæa, et veniret in fines 2 Judææ, secus Jordanem. Et secuta est cum

turba multa, sanavitque eos illic. 3 Tunc adierunt eum Pharisæi, tentantes eum,

et dicentes ei, Licetne homini dimittere uxorem

suam quavis ex causa? 4 Ille vero respondens dixit eis, Non legistis

« PoprzedniaDalej »