Obrazy na stronie
PDF
ePub

37 scipuli vero turbæ. Comederuntque omnes, et saturati sunt: et sustulerunt quod superfuerat 38 fragmentorum septem sportas plenas. Erant autem qui comederant quater mille viri, absque mulieribus et puerulis.

39 TUNC dimissa turba inscendit in navigium, venitque in fines Magdala.

16 Et quum accessissent Pharisæi et Sadducæi, tentantes, rogarunt eum ut signum e cœlo ipsis ostenderet.

2

Ipse vero respondens dixit eis, Quando serum est diei, dicitis, Serenitas erit; rubet enim cœ3 lum. Et mane, Hodie erit tempestas; rubet enim cœlum triste. Hypocritæ, faciem quidem cœli nostis discernere, signa vero temporum 4 illorum non potestis? Gens improba et adulterina signum requirit: sed signum non dabitur ei, nisi signum illud Jone prophetæ.

5

6

7

8

Et derelictis ipsis abiit.

ET quum venissent discipuli ejus in ulteriorem ripam, obliti fuerant sumere panes.

Jesus autem dixit eis, Videte et cavete a fermento Pharisæorum et Sadducæorum.

Ipsi vero disceptabant inter se, dicentes, Panes non sumpsimus.

Id autem quum nosset Jesus, dixit eis, Quid disceptatis inter vos, exigua fide præditi, quod 9 panes non sumpsistis? nondum perpenditis, neque memoria repetitis quinque illos panes illorum quinquies millium, et quot cophinos acceperitis? 10 neque septem illos panes quater mille hominum,

et quot sportas acceperitis? quomodo non aniII madvertitis me non dixisse vobis de pane, ut caveretis a fermento Pharisæorum et Sadducæorum?

12 Tunc intellexerunt eum non dixisse, ut cave

13

rent a fermento panis, sed a fermento doctrinæ Pharisæorum et Sadducæorum.

QUUM venisset autem Jesus in partes Cæsareæ quæ dicitur Philippi, interrogavit discipulos suos, dicens, Quemnam esse me dicunt homines Filium hominis?

14 Illi vero dixerunt, Alii quidem, Joannem Baptistam; alii vero, Eliam; alii vero, Jeremiam, aut unum ex prophetis.

15

16

17

Dicit eis, Vos autem quem me dicitis esse? Respondens vero Simon Petrus dixit, Tu es Christus, ille Filius Dei viventis.

Tunc respondens Jesus dixit ei, Beatus es, Simon Bar-Jona: quia caro et sanguis hoc non detexit tibi, sed Pater meus qui est in cœlis. 18 Sed et ego tibi dico, Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo meam ecclesiam : et portæ 19 inferorum non superabunt eam. Et tibi dabo claves regni cœlorum: et quicquid ligaveris in terra, erit ligatum in cœlis; et quicquid solveris in terra, erit solutum in cœlis.

20

21

Tunc interdixit discipulis suis, ut nemini dicerent se esse Jesum illum Christum.

Ex eo tempore cœpit Jesus indicare discipulis suis, oportere se abire Hierosolymam, et multa pati a senioribus et primariis sacerdotibus, et scribis, et interimi, et tertio die suscitari. 22 Et prehensum eum Petrus cœpit objurgare, dicens, Propitius tibi esto, Domine; nequaquam

23

24

erit tibi istud.

At ille sese convertens dixit Petro, Abscede a me, Satana; offendiculo es mihi: nam non sapis quæ sunt Dei, sed quæ sunt hominum.

Tunc Jesus dixit discipulis suis, Si quis vult pone me venire, abdicet semetipsum, et attolat 25 crucem suam, ac sequatur me. Quisquis enim

voluerit animam suam servare, perdet eam: quisquis autem perdiderit animam suam mea causa, 26 inveniet eam. Quid enim prodest cuipiam si totum mundum lucratus fuerit, anima vero sua mulctetur? aut quam dabit quispiam compen27 sationem animæ suæ? Futurum est enim, ut Filius hominis veniat cum gloria Patris sui, cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum 28 facta ipsius. Amen dico vobis, Sunt quidam ex his qui hic adstant, qui nequaquam gustabunt mortem, usquedum viderint Filium hominis venientem in regnum suum.

17

SEXTO vero post die assumit Jesus Petrum, ac Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et sub2 ducit eos privatim in montem sublimem. Transformatusque est coram eis: et fulsit facies ejus ut sol: vestimenta autem ejus facta sunt alba ut 3 lux. Et, ecce, conspecti sunt eis Moses et 4 Elias, cum eo colloquentes. Respondens autem Petrus dixit Jesu, Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, et Mosi unum, et Eliæ unum.

5

6

Adhuc eo loquente, ecce, nubes lucida inumbravit eos: et, ecce, vox e nube, dicens, Hic est Filius ille meus dilectus, ille in quo acquiesco. ipsum audite.

Et quum hæc audissent discipuli, ceciderunt 7 in faciem suam, et metuerunt vehementer. Tunc accedens Jesus tetigit eos, dixitque, Surgite, et 8 ne metuite. Sublatis autem oculis suis neminem viderunt, nisi Jesum solum.

9 Et quum descenderent de monte, præcepit eis Jesus, dicens, Nemini dixeritis quod vidistis, usquequo Filius hominis a mortuis resurgat.

ΤΟ

Tunc interrogaverunt eum discipuli sui, dicentes,
Quid igitur scribæ dicunt, oportere ut Elias

II primum veniat? Jesus autem respondens dixit eis, Elias quidem veniet primum, et restituet 12 omnia: sed dico vobis, Eliam jam venisse, quem

non agnoverunt, sed fecerunt ei quæcunque voluerunt; ita futurum est, ut et Filius hominis patiatur ab eis.

13 Tunc intellexerunt discipuli eum de Joanne Baptista hæc ipsis dixisse.

14

ET quum venissent ad turbam, adiit eum qui15 dam, procidens ei ad genua, et dicens, Domine, miserere filii mei, quoniam lunaticus est, et male afficitur: nam sæpe cadit in ignem, et sæpe in 16 aquam. Et obtuli eum discipulis tuis, nec po

17

tuerunt eum sanare.

Respondens autem Jesus dixit, Gens incredula et perversa, quousque tandem ero vobiscum? quousque tandem sufferam vos? adducite mihi 18 eum huc. Et increpavit dæmonium Jesus; exiitque illud ab eo; et sanatus est puer ab illo

19

20

momento.

Tunc adeuntes discipuli Jesum privatim, dixerunt, Quare nos non potuimus illud ejicere?

Jesus autem dixit eis, Propter incredulitatem vestram: amen quippe dico vobis, Si habeatis fidem quantulum est granum sinapi, dicetis huic monti, Transgreditor hinc illuc; et transgredie21 tur: et nihil impossibile vobis erit. Hoc vero genus dæmoniorum non egreditur nisi oratione et jejunio.

22 Versantibus autem ipsius in Galilæa, dixit eis Jesus, Futurum est ut Filius hominis tradatur in 23 manus hominum; et interiment eum, sed tertio die suscitabitur. Et discipuli affecti fuerunt tristitia vehementer.

24

QUUM autem venissent Capernaum, venerunt ad Petrum qui didrachma accipiunt, dixerunt

25 que, Magister vester non solvit didrachma? Dicit, Etiam.

Et quum ingressus fuisset domum, prævenit eum Jesus, dicens, Quid tibi videtur, Simon? Reges terræ a quibus accipiunt tributa sive cen26 sum? a filiis suis, an ab alienis? Dicit ei Petrus, Ab alienis. Ait ei Jesus, Nempe igitur liberi 27 sunt filii. Sed ne offendiculo simus eis, profectus ad mare, mitte hamum; et eum piscem, qui ascenderit primus, attolle: et aperto ejus ore invenies staterem: acceptum illum da eis pro me et pro te.

18

EO ipso tempore adierunt Jesum discipuli, dicentes, Quisnam maximus est in regno cœlorum? 2 Et quum advocasset puerulum Jesus, statuit 3 eum in medio eorum, et dixit, Amen dico vobis, Nisi vos converteritis, et fiatis ut pueruli, nequaquam ingrediemini in regnum coelorum. 4 Quisquis igitur summiserit sese ut sit sicut est puerulus iste, is est maximus ille in regno cœ5 lorum. Et quisquis exceperit aliquem puerulum 6 talem nomine meo, me excipit. Quisquis autem offendiculo fuerit uni ex parvis istis qui in me credunt, præstiterit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, ac demergatur in profundo maris. Væ mundo ab offendiculis: necesse est enim ut eveniant offendicula: veruntamen væ homini 8 illi per quem offendiculum evenit. Si vero manus tua, vel pes tuus, facit ut tu offendas, exscinde ea, et abjice abs te: bonum est tibi in vitam ingredi claudum aut mancum, potius quam duas manus, vel duos pedes habentem, conjici 9 in ignem illum æternum. Et si oculus tuus facit ut tu offendas, erue eum, et abjice abs te: bonum est tibi luscum ingredi in vitam, potius quam duos oculos habentem, conjici in gehennam ignis.

7

« PoprzedniaDalej »