Obrazy na stronie
PDF
ePub

52 cunt ei, Etiam, Domine. Ipse vero dixit eis, Propterea omnis scriba edoctus in regno cœlo. rum, similis est cuipiam patrifamilias, qui profert e thesauro suo nova et vetera.

53

54

Et factum est, quum finivisset Jesus parabolas istas, ut solveret illinc.

ET quum venisset in patriam suam, docuit eos in synagoga eorum; adeo ut percellerentur, ac dicerent, Unde huic sapientia ista et virtutes? 55 nonne iste est ille fabri filius? nonne mater

ejus dicitur Maria, et fratres ejus Jacobus, et 56 Joses, et Simon, et Judas? et sorores ejus nonne omnes apud nos sunt? unde igitur isti hæc 57 omnia? Et offendebantur in eo.

Jesus autem dixit eis, Non est propheta in58 honoratus nisi in patria sua et domo sua. Neque edidit illic virtutes multas, propter increduli

14

tatem eorum.

ILLO tempore audivit Herodes tetrarcha fa2 mam de Jesu: et dixit pueris suis, Iste est Joannes ille Baptista; ipse suscitatus est a mortuis, et propterea virtutes agunt in eo.

3

Nam Herodes prehensum Joannem vinxerat, et posuerat in carcerem, propter Herodiadem 4 uxorem Philippi fratris sui. Dicebat enim ei 5 Joannes, Non licet tibi eam habere. Et quum

cuperet eum interimere, metuebat turbam, quod 6 eum haberent ut prophetam. Quum autem agerentur natalitia Herodis, saltaverat filia Hero. 7 diadis in medio; et placuerat Herodi. Unde cum jurejurando spoponderat se daturum ei 8 quicquid petiisset. Illa vero producta a matre sua, Da mihi, inquit, hic in patina caput Jo9 annis Baptistæ. Et tristitia affectus fuerat rex: sed propter jusjurandum, et eos qui simul accum10 bebant, jusserat dari. Et misso carnifice de

[ocr errors]

conaverat Joannem in carcere. Et allatum fuerat caput ejus in patina, datumque puellæ; et 12 ipsa obtulerat illud matri suæ. Et accedentes discipuli ejus sustulerant corpus, et sepelierant illud; et venientes renunciaverant Jesu. 13 Hac igitur quum audisset Jesus, secessit illinc navigio in desertum locum privatim; et quum hoc audisset turba, pedibus secuta est eum ab 14 urbibus. Et egressus Jesus vidit multam turbam; et intima commiseratione commotus est erga eos, sanavitque male valentes eorum.

15

QUUM autem serum diei esset, adierunt eum discipuli ejus, dicentes, Desertus est locus, et tempus jam præteriit; dimitte turbam, ut abeant in vicos et emant sibi escas.

16 Jesus autem dixit eis, Non est illis necesse abire; date cis vos quod edant.

17 Ipsi vero dicunt ei, Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.

18 Ipse autem dixit, Adferte mihi eos huc.

19

Et jussa turba per herbas discumbere, acceptis quinque illis panibus ac duobus piscibus, suspiciens in cœlum benedixit: et quum fregisset, 20 dedit discipulis panes, discipuli vero turbæ. Et comederunt omnes, et saturati sunt: sustuleruntque quod superfuerat fragmentorum, duodecim 21 cophinos plenos. Qui autem ederant fuere viri quasi quinquies mille, absque mulieribus ac puerulis.

22

Er statim adegit Jesus discipulos suos inscendere in navigium, et præire sibi in ripam alteram, 23 dum dimitteret turbam. Dimissa igitur turba, ascendit in montem privatim, ad orandum: quum autem serum diei esset, solus erat illic.

24

Navigium vero jam erat in medio mari, vexatum a fluctibus: nam ventus erat contrarius.

25 Quarta autem noctis vigilia abiit ad eos Jesus, 26 ambulans super marc. Et eo viso super mare

ambulante, discipuli turbati sunt, dicentes, Spec27 trum est: et præ metu clamarunt. Sed statim locutus est eis Jesus, dicens, Considite: ego sum; ne metuite.

28

Respondens autem ei Petrus dixit, Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas. 29 Ipse vero dixit, Veni. Et quum descendisset e navigio Petrus, ambulavit super aquas, ut veniret 30 ad Jesum. Conspiciens autem ventum validum, metuit: et quum coepisset demergi, clamavit, 31 dicens, Domine, serva me. Statim vero Jesus, extenta manu, apprehendit eum, dicitque ei, Exigua fide prædite, quid dubitasti?

32

Et quum ipsi essent ingressi navigium, pacatus 33 fuit ventus. Qui autem erant in navigio, veni entes adoraverunt eum, dicentes, Vere Dei Filius es.

34 ET quum trajecissent, venerunt in terram Gen35 nesaret. Et quum agnovissent eum viri loci illius, miserunt in totam circumjacentem illam regionem; et obtulerunt ei omnes male affectos: 36 et precabantur eum, ut solum tangerent fimbriam pallii ipsius: et quotquot tetigerunt, liberati sunt. 15 TUNC quidam qui Hierosolymis advenerant scribæ et Pharisæi, adierunt Jesum, dicentes, 2 Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas, quum edunt panem.

3

At ille respondens dixit eis, Quare et vos transgredimini præceptum Dei per traditionem 4 vestram? Nam Deus præcepit, dicens, Honora patrem tuum et matrem (Ex. 20, 12); et, Qui maledixerit patri aut matri, morte 5 moriatur (Ex. 21, 17). Vos autem dicitis, Qui

cunque dixerit patri aut matri, Donum est quo6 cunque a me juvari posses, insons erit; et nequaquam honoraverit patrem suum aut matrem 7 suam. Et irritum fecistis præceptum Dei per 8 traditionem vestram. Hypocritæ, bene de vobis prophetavit Esaias, dicens, Appropinquat mihi populus hic ore suo, et labiis me honorat: 9 cor autem eorum procul distat a me. Sed frustra me colunt, docentes doctrinas quæ sunt præcepta hominum (Es. 29, 13).

10

Et advocata turba dixit eis, Audite, et intelligite. II Non quod ingreditur in os, polluit hominem: sed quod egreditur ex ore, hoc polluit hominem.

12

13

Tunc accedentes discipuli ejus dixerunt ei, Nosti Pharisæos audito isto sermone offensos fuisse?

Ipse vero respondens dixit, Omnis planta, quam non plantavit Pater ille meus cœlestis, 14 eradicabitur. Omittite illos; sunt viæ duces cæci cæcorum: quod si cæcus cæcum per viam duxerit, ambo in foveam cadent.

15

Respondens autem Petrus dixit ei, Edissere nobis parabolam istam.

16 Jesus autem dixit, Adhuc et vos intelligentia 17 caretis? nondum perpenditis, quicquid ingreditur in os, in ventrem cedere, et in latrinam ejici? 18 quæ autem proficiscuntur ex ore, ex ipso corde 19 egrediuntur, et illa polluunt hominem. Nam ex corde egrediuntur cogitationes improbæ, cædes, adulteria, scortationes, furta, falsa testimonia, 20 maledicta. Hæc sunt quæ polluunt hominem: illotis autem manibus edere, non polluit hominem. ET egressus illinc Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.

21

22

Et ecce, mulier Chananæa a finibus illis egressa, clamitavit, dicens ei, Miserere mei, Domine, Fili

23 Davidis! filia mea male a dæmonio vexatur.

24

25

26

27

28

29

30

Ille

vero non respondit ei quicquam. Tunc accedentes discipuli ejus rogarunt eum, dicentes, Dimitte eam; nam clamat post nos.

Ipse vero respondens dixit, Non sum missus nisi ad oves perditas domus Israel.

Illa autem venit et adoravit eum, dicens, Domine, succurre mihi!

Ipse vero respondens dixit, Non est bonum accipere panem liberorum, et objicere catellis. Ipse autem dixit, Etiam, Domine: etenim catelli edunt ex micis, quæ cadunt e mensa dominorum suorum.

Tunc respondens Jesus dixit ei, O mulier, magna est fides tua: fiat tibi ut vis. Et sanata

fuit filia ejus ab eo momento.

ET digressus illinc Jesus venit ad mare Gali lææ et quum ascendisset in montem, sedit illic. Tunc venit ad eum turba multa, habens secum claudos, cæcos, mutos, mancos, et alios multos, et abjecerunt eos ad pedes Jesu: et sanavit eos: 31 adeo ut turba mirata sit, conspicientes mutos loquentes, mancos sanos, claudos ambulantes, cæcos videntes; et glorificarunt Deum Israelis.

32

33

34

35

JESUS autem advocatis discipulis suis dixit, Commoveor misericordia erga turbam; quia jam triduum permanent apud me, et non habent quod edant: et dimittere eos jejunos nolo, ne viribus deficiant in via.

Tunc dicunt ei discipuli ejus, Unde nobis in deserto tot panes ut saturemus turbam tantam? Dicit igitur eis Jesus, Quot panes habetis? Illi autem dixerunt, Septem, et paucos pisciculos. 36 Et Tunc jussit turbam discumbere humi. acceptos septem illos pancs ac pisces, quum gra tias egisset, fregit, deditque discipulis suis; di

« PoprzedniaDalej »