Obrazy na stronie
PDF

cur ei, et amplius habebit; quisquis autem non 13 habet, etiam quod habet tolletur ab eo. Pro

pterea per parabolas loquor eis; quia conspi

cientes non vident, et audientes non audiunt, 14 nec intelligunt. Itaque completur in ipsis pro

phetia Esaiæ, quæ dicit, Auditu audietis,

et non intelligetis; et conspicientes 15 conspicietis, et non videbitis. Crassum

factum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculis suis conniverunt: ne quando cernant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et se convertant, et sa nem eos

(Es. 6, 9.10). 16 Vestri vero beati sunt oculi, quod videant; et 17 aures vestræ, quod audiant. Amen cnim dico

vobis, Multi prophetæ et justi desiderarunt conspicere quæ conspicitis, et non conspexerunt;

et audire quæ auditis, et non audierunt. 18 Vos igitur audite parabolam ejus qui seminat. 19 Quoties quispiam audit sermonem de regno illo,

et non attendit, venit ille Improbus, et rapit

quod satum est in corde ipsius; is est qui se20 cundum viam semen excepit. Qui vero in pe

trosa semen excepit, is est qui sermonem audit, 21 et eum statim cum gaudio excipit: non habet

autem radicem in sese, sed temporarius est;

orta que afflictione vel persecutione propter ser22 monem, statim offenditur. Qui vero in spinas

semen excepit, is est qui sermonem audit: sed

solicitudo seculi hujus, et seductio divitiarum 23 suffocat sermonem, qui sit fructus expers. Qui

vero in terram bonam excepit semen, is est qui sermonem audit, et intelligentiam intendit: qui videlicet fructum fert, editque, alius quidem centena, alius sexagena, alius vero tricena.

24. Aliam parabolam proposuit eis, dicens, Simile

est regnum cælorum homini serenti bonum semen 25 in agro suo. Quum autem dormirent homines,

venit ejus inimicus, et sevit zizania inter tri26 ticum, et abiit. Quum vero germinasset herba,

et fructum edidisset, tunc apparuerunt etiam zi27 zania. Accedentes autem servi patrisfamilias,

dixerunt ei, Domine, nonne bonum semen sevisti 28 in tuo agro? unde ergo habet zizania? Ille vero

dixit eis, Inimicus quispiam hoc fecit. Servi

autem dixerunt ei, Vis igitur abeamus et colli29 gamus ea? At ille dixit, Non: ne colligendo 30 zizania, eradicetis simul cum eis triticum. Sinite

utraque simul crescere usque ad messem: et præstituto tempore messis dicam messoribus, Colligite primum zizania, et ligate ea in fasciculos, ad exurendum ea; triticum vero congre

gate in horreum meum. 31 Aliam parabolam proposuit eis, dicens, Simile

est regnum cælorum grano sinapis, quod acceptum quispiam sevit in agro suo: quod minimum quidem est omnium seminum: quum autem excreverit, maximum est olerum, et arborescit; adeo ut veniant volucres cæli et nidulentur in

ramis ipsius. 33 Aliam parabolam locutus est eis, dicens, Si

mile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier condidit in farina sata tria, usquequo

fermentaretur tota. 34 Hæc omnia locutus est Jesus per parabolas

ad turbam; et absque parabola nihil locutus es 35 eis: ut compleretur quod dictum fuit per pro

phetam, dicentem, Aperiam per parabola: os meum: eructabo occultata a jacto fun

damento mundi (Ps. 78, 2). 36 TUNC dimissa turba venit domum Jesus, e

[ocr errors]

adierunt eum discipuli ejus, dicentes, Edissere

nobis parabolam zizaniorum agri illius. 37 Ipse vero respondens dixit eis, Qui scminal 38 bonum semen est Filius hominis: ager autem

est mundus: bonum vero semen sunt filii regni : 39 zizania vero sunt filii illius Improbi: inimicus

autem, qui seminavit ea, est diabolus: messis

vero consummatio seculi est: messores autem 40 angeli sunt. Sicut ergo colliguntur zizania, et

igni exuruntur: ita erit in consummatione seculi 41 hujus. Mittet Filius hominis angelos suos, qui

colligent ex ipsius regno omnia offendicula, et 42 eos qui dant operam iniquitati; projicientque eos

in fornacem ignis; illic erit fletus stridorque 43 dentium. Tunc justi fulgebunt ut sol in regno

Patris sui. Qui habet aures ad audiendum, audiat.

Rursus, simile est regnum cælorum thesauro occultato in agro: quem inventum quispiam occuluit, et præ gaudio quod accipit ex eo, subducit sese, et omnia quæ habet vendit, emitque

agrum illum. 45 Rursus, simile est regnum cælorum cuipiam 46 negotiatori, quærenti pulchras margaritas: qui

inventa quadam magni pretii margarita, abiit, et

venundedit omnia qua habebat, et emit eam. 47 Rursum, simile est regnum cælorum sagenæ

jactæ in mare, et quæ res cujusvis generis con48 gregavit. Quam impletam piscatores subduxerunt

in littus: et sedentes collegerunt quæ bona erant 49 in vasa; quæ vero putria, extra abjecerunt. Ita

erit in consummatione seculi: prodibunt angeli, 50 et separabunt improbos e medio justorum; pro

jicientque eos in caminum ignis: illic erit fetus

et stridor dentium. 51 Dicit eis Jesus, Intellexistis hæc omnia? Di. 52 cunt ei, Etiam, Domine. Ipse vero dixit eis,

Propterea omnis scriba edoctus in regno cælo. rum, similis est cuipiam patrifamilias, qui profert

e thesauro suo nova et vetera. 53 Et factum est, quum finivisset Jesus parabolas istas, ut solveret illinc.

Et quum venisset in patriam suam, docuit eos in synagoga eorum; adeo ut percellcrentur,

ac dicerent, Unde huic sapientia ista et virtutes? 55 nonne iste est ille fabri filius? nonne mater

ejus dicitur Maria, et fratres ejus Jacobus, et 56 Joses, et Simon, et Judas? et sorores ejus nonne

omnes apud nos sunt? unde igitur isti hæc 57 omnia? Et offendebantur in eo.

Jesus autem dixit eis, Non est propheta in58 honoratus nisi in patria sua et domo sua. Ne

que edidit illic virtutcs multas, propter increduli

tatem eorum. 14 ILLO tempore andivit Herodes letrarcha fa2 mam de Jesu: et dixit pueris suis, Iste est

Joannes ille Baptista; ipse suscitatus est a mor.

tuis, et propterea virtutes agunt in eo. 3 Nam Herodes prehensum Joannem vinxerat,

et posuerat in carcerem, propter Herodiadem 4 uxorem Philippi fratris sui. Dicebat enim ei 5 Joannes, Non licet tibi eam habere. Et quum

cuperet eum interimere, metuebat turbam, quod 6 eum haberent ut prophetam. Quum autein age.

rentur natalitia Herodis, saltaverat filia Hero. 7 diadis in medio; et placuerat Herodi. Unde

cum jurejurando spoponderat se daturum ei 8 quicquid petiisset. Illa vero producta a matre

sua, Da mihi, inquit, hic in patina caput Jo9 annis Baptistæ. Et tristitia affectus fuerat rex:

sed propter jusjurandum, et eos qui simul accum10 bebant, jusserat dari. Et misso carnifice de. a conaverat Soannem in carcere. Et allatum fue

rat caput ejus in patina, datumquc puellæ; et 12 ipsa obtulerat illud matri sua. Et accedentes

discipuli ejus sustulerant corpus, et sepelierant

illud; et venientes renunciaverant Jesu. 13 Hæc igitur quum audisset Jesus, secessit illinc

navigio in desertum locum privatim; et quum

hoc audisset turba, pedibus secuta est eum ab 14 urbibus. Et egressus Jesus vidit multam turbam;

et intima commiseratione commotus est erga eos,

sanavitque male valentes eorum. 15 Quum autem serum diei esset, adierunt eum

discipuli ejus, dicentes, Desertus est locus, et tempus jam præteriit; dimitte turbam, ut abeant

in vicos et emant sibi escas. 16 Jesus autem dixit eis, Non est illis necesse

abire; date cis vos quod edant. 17 Ipsi vero dicunt ei, Non habemus hic nisi

quinque panes et duos pisces. 18 Ipse autem dixit, Adferte mihi eos luc. 19 Et jussa turba per herbas discumbere, acceptis

quinque illis panibus ac duobus piscibus, suspi

ciens in cælum bencdixit: et quum fregisset, 20 dedit discipulis panes, discipuli vero turbæ. Et

comederunt omnes, et saturati sunt: sustulerunt.

que quod supersuerat fragmentorum, duodecim 21 cophinos plenos. Qui autem ederant fuere viri

quasi quinquies mille, absque mulieribus ac

puerulis. 22 Et statim adegit Jesus discipulos suos inscen

dere in navigium, et præire sibi in ripam alteram, 23 dum dimitteret turbam. Dimissa igitur turba,

ascendit in montem privatim, ad orandum: quum

autem serum diei esset, solus erat illic. 24 Navigium vero jam erat in medio mari, vexa.

tum a fluctibus: nam ventus erat contrarius.

« PoprzedniaDalej »