Obrazy na stronie
PDF
ePub

ei; quisquis autem fuerit locutus adversus Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc 33 seculo, neque in futuro. Aut facite arborem

bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arborem putrem, et fructum ejus putrem: nam с 34 fructu arbor cognoscitur. Progenies viperarum, quomodo possitis bona loqui, quum sitis improbi? 35 nam ex exundantia cordis os loquitur. Bonus

homo e bono thesauro cordis profert bona: ct malus homo ex malo thesauro profert mala. 36 Sed dico vobis, Quodcunque verbum otiosum locuti fuerint homines, de eo reddituros rationem 37 in die judicii. Ex sermonibus enim tuis justificaberis, et ex sermonibus tuis condemnaberis. 38 Tunc responderunt quidam e Scribis ac Pharisæis, dicentes, Magister, velimus ex te signum videre.

39 Ipse vero respondens dixit eis, Gens improba et adulterina signum requirit, sed signum non da40 bitur ei, nisi signum illud Jonæ prophetæ. Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tres dies et tres noctes, ita erit Filius hominis in corde terræ 41 tres dies et tres noctes. Ninevitæ resurgent in judicio cum gente ista, et condemnabunt eam: quod ipsi resipuerint ad præconium Jonæ; et 42 ecce, plus quam Jonas est in hoc loco. Regina Austri surget in judicio cum gente ista, et condemnabit eam: quod venerit ab ultimis terris, ut audiret sapientiam Solomonis; et ecce, plus quam 43 Solomon est in hoc loco. Cæterum quum impurus spiritus exierit a quopiam, transit per arida 44 loca, quærens requiem, et non invenit. Tunc dicit, Revertar domum meam, unde exivi. Et quum venit, invenit eam vacantem, versam, et 45 ornatam. Tunc abit et accipit secum septem alios spiritus improbiores quam ipse sit, et ingressi

46

habitant illic; fitque ultima conditio hominis illius deterior priore. Ita etiam erit genti isti improbæ. QUUM autem adhuc loqueretur turbæ, ecce, mater et fratres ejus adstiterunt foris, quærentes 47 ejus colloquium. Dixit autem ei quidam, Ecce, mater tua et fratres tui foris adstant, quærentes tuum colloquium.

48.

Ipse vero respondens dixit illi qui hoc ei dixerat, Quæ est mater mea, et qui sunt fratres 49 mei? Et protensa manu sua in discipulos suos, 50 dixit, Ecce mater mea, et fratres mei: quisquis enim fecerit quod vult Pater ille meus qui est in cœlis, is est meus frater, et soror, et mater. 13 ILLO vero die egressus Jesus domo, sedit 2 apud mare. Et congregata est ad eum turba multa, adeo ut navigium ingressus sederet: tota autem turba in littore adstabat.

3

Et locutus est eis multa per parabolas, dicens, 4 Ecce, quidam sator exiit ad serendum. Et quum is seminaret, alia quidem ceciderunt secundum viam; et venerunt volucres, et excederunt ea. 5 Alia vero ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam; et statim exorta sunt, propterea quod non habebant profundam terram: 6 sole autem exorto, ardore tacta sunt, et propterea quod non habebant radicem, exaruerunt. 7 Alia vero ceciderunt in spinas; et ascenderunt 8 spinæ, et suffocarunt ea. Alia vero ceciderunt in terram bonam; et ediderunt fructum, aliud quidem centena, aliud vero sexagena, aliud vero 9 tricena. Qui habet aures ad audiendum, audiat. Tunc accedentes discipuli dixerunt ei, Quare per parabolas loqueris eis?

10

[ocr errors]

Ipse vero respondens dixit eis, Quia vobis datum est nosse mysteria regni cœlorum, illis 12 autem non est datum. Quisquis enim habet dabi

tur ei, et amplius habebit; quisquis autem non 13 habet, etiam quod habet tolletur ab eo.

Pro

pterea per parabolas loquor eis; quia conspicientes non vident, et audientes non audiunt, 14 nec intelligunt. Itaque completur in ipsis prophetia Esaiæ, quæ dicit, Auditu audietis, et non intelligetis; et conspicientes 15 conspicietis, et non videbitis. Crassum factum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculis suis conniverunt: ne quando cernant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et se convertant, et sanem eos (Es. 6, 9.10).

16 Vestri vero beati sunt oculi, quod videant; et 17 aures vestræ, quod audiant. Amen cnim dico vobis, Multi prophetæ et justi desiderarunt conspicere quæ conspicitis, et non conspexerunt; et audire quæ auditis, et non audierunt.

18 Vos igitur audite parabolam ejus qui seminat. 19 Quoties quispiam audit sermonem de regno illo, et non attendit, venit ille Improbus, et rapit quod satum est in corde ipsius; is est qui se20 cundum viam semen excepit. Qui vero in petrosa semen excepit, is est qui sermonem audit, 21 et eum statim cum gaudio excipit: non habet autem radicem in sese, sed temporarius est; ortaque afflictione vel persecutione propter ser22 monem, statim offenditur. Qui vero in spinas semen excepit, is est qui sermonem audit: sed solicitudo seculi hujus, et seductio divitiarum 23 suffocat sermonem, qui sit fructus expers. Qui vero in terram bonam excepit semen, is est qui sermonem audit, et intelligentiam intendit: qui videlicet fructum fert, editque, alius quidem centena, alius sexagena, alius vero tricena.

24

Aliam parabolam proposuit eis, dicens, Simile est regnum cœlorum homini serenti bonum semen 25 in agro suo. Quum autem dormirent homines, venit ejus inimicus, et sevit zizania inter tri26 ticum, et abiit. Quum vero germinasset herba, et fructum edidisset, tunc apparuerunt etiam zi27 zania. Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei, Domine, nonne bonum semen sevisti 28 in tuo agro? unde ergo habet zizania? Ille vero dixit eis, Inimicus quispiam hoc fecit. Servi autem dixerunt ei, Vis igitur abeamus et colli29 gamus ea? At ille dixit, Non: ne colligendo 30 zizania, eradicetis simul cum eis triticum. Sinite utraque simul crescere usque ad messem: præstituto tempore messis dicam messoribus, Colligite primum zizania, et ligate ea in fasciculos, ad exurendum ea; triticum vero congregate in horreum meum.

31

et

Aliam parabolam proposuit eis, dicens, Simile est regnum coelorum grano sinapis, quod acce32 ptum quispiam sevit in agro suo: quod minimum quidem est omnium seminum: quum autem excreverit, maximum est olerum, et arborescit; adeo ut veniant volucres cœli et nidulentur in ramis ipsius.

33

34

Aliam parabolam locutus est eis, dicens, Simile est regnum cœlorum fermento, quod acceptum mulier condidit in farinæ sata tria, usquequo fermentaretur tota.

Hæc omnia locutus est Jesus per parabolas ad turbam; et absque parabola nihil locutus es 35 eis: ut compleretur quod dictum fuit per pro phetam, dicentem, Aperiam per parabola: os meum: eructabo occultata a jacto fun damento mundi (Ps. 78, 2).

36

TUNC dimissa turba venit domum Jesus, e

adierunt eum discipuli ejus, dicentes, Edissere nobis parabolam zizaniorum agri illius.

37 Ipse vero respondens dixit eis, Qui seminat 38 bonum semen est Filius hominis: ager autem est mundus: bonum vero semen sunt filii regni: 39 zizania vero sunt filii illius Improbi: inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus: messis vero consummatio seculi est: messores autem 40 angeli sunt. Sicut ergo colliguntur zizania, et igni exuruntur: ita erit in consummatione seculi 41 hujus. Mittet Filius hominis angelos suos, qui

colligent ex ipsius regno omnia offendicula, et 42 eos qui dant operam iniquitati; projicientque eos in fornacem ignis; illic erit fletus stridorque 43 dentium. Tunc justi fulgebunt ut sol in regno Patris sui. Qui habet aures ad audiendum, audiat.

44 Rursus, simile est regnum coelorum thesauro occultato in agro: quem inventum quispiam occuluit, et præ gaudio quod accipit ex eo, subducit sese, et omnia quæ habet vendit, emitque agrum illum.

45 Rursus, simile est regnum coelorum cuipiam 46 negotiatori, quærenti pulchras margaritas: qui inventa quadam magni pretii margarita, abiit, et venundedit omnia qua habebat, et emit eam.

47

Rursum, simile est regnum cœlorum sagenæ jactæ in mare, et quæ res cujusvis generis con48 gregavit. Quam impletam piscatores subduxerunt in littus: et sedentes collegerunt quæ bona erant 49 in vasa; quæ vero putria, extra abjecerunt. Ita

erit in consummatione seculi: prodibunt angeli, 50 et separabunt improbos e medio justorum; projicientque eos in caminum ignis: illic erit fletus et stridor dentium.

51

Dicit eis Jesus, Intellexistis hæc omnia? Di

« PoprzedniaDalej »