Obrazy na stronie
PDF

17 et acclamant sodalibus suis, ac dicunt, Tibiis

cecinimus vobis, et non saltastis: lamentati sumus 18 vobis, et non planxistis. Venit enim Joannes

nec edens nec bibens, et aiunt, Dæmonium habet. Venit Filius hominis edens ac bibens, et dicunt, Ecce homo edax et vini potor, publicanorum amicus et peccatorum. Sed justificata est sapien

tia a filiis suis. 20 Tunc cæpit cuin exprobratione arguere civitates

in quibus editæ fuerant plurimæ virtutes ipsius, 21 quod non resipuissent, dicens, Væ tibi, Chora

zin; væ tibi, Bethsaidan: nam si Tyri et Sidoni editæ fuissent virtutes quæ editæ sunt apud vos,

olim cum sacco et cinere sedentes resipuissent. 22 Quinetiam dico vobis, Tyro et Sidoni tolera

bilior erit conditio in die judicii quam vestra. 23 Et tu, Capernaum, quæ es usque ad cælum sub

lata, usque ad inferos deprimeris: namn si Sodo

mis editæ fuissent virtutes quæ editæ sunt apud 24 te, mansissent usque ad hodiernum diem. Quin

etiam dico vobis, Terrae Sodomorum tolerabilior

erit conditio in die judicii quam tua. 25 Illo autem ipso temporis momento respondens

Jesus dixit, Gloriam tibi tribuo, Pater, Domine coeli et terræ, quod hæc occultaveris a sapien

tibus et intelligentibus, et ea detexeris infan26 tibus. Etiam, Pater, quia ita libuit apud te. 27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo: et nemo

novit Filium nisi Pater; neque Patrem quisquam

novit nisi Filius, et cuicunque voluerit Filius 28 eum retegere. Venite ad me omnes qui fatigati

estis et onerati, et ego faciam ut requiescatis. 29 Attollite jugum meum in vos, et discite a me,

quod lenis sim et summissus corde: et invenie. 30 tis requiem animabus vestris. Jugum enim meum

facile est, est onus meum leve est.

12 EO vero tempore ibat Jesus sabbato per sata:

discipuli vero ipsius esuriebant, cæperuntque 2 vellere spicas et edere. Pharisæi vero, quum

hoc vidissent, dixerunt ei, Ecce, discipuli tui

faciunt quod non licet facere sabbato. 3 Ipse autem dixit eis, Non legistis quid fecerit

David, quum esuriret ipse, et qui erant cum eo? 4 quomodo introierit domum Dei, et panes pro

posititios ederit, quibus vesci non erat ipsi lici.

tum, neque iis qui cum eo erant, sed sacer5 dotibus solis? Aut non legistis in lege, sabbatis

sacerdotes in templo sabbatum profanare, et in6 culpabiles esse? Dico autein vobis, Quendam 7 templo majorem hic esse. Quod si nossetis quid

sit, Misericordiam volo, et non sacrificium, non 8 condemnassetis inculpabiles. Nam Dominus est

etiam sabbati Filius hominis. 9 Er digressus illinc, venit in synagogum eorum. 10 Et ecce, quidam illic erat manum habens ari

dam: et interrogarunt eum dicentes, Licetne

sabbatis quem piam sanare? ut accusarent eum. 11. Ipse vero dixit eis, Quis erit ex vobis qui ha

beat ovem unam, et, si ea inciderit sabbato in foveam, non apprehendat eam et erigat? Quantum autem homo præstat ovi? Itaque licet sab

batis benefacere. 13 Tunc dicit homini illi, Protende manum tuam.

Et is extendit; estque restituta sana ut altera. 14 PHARISÆI vero egressi ceperunt consilium ad15 versus eum, ut eum perderent. Jesus autem

quum hoc nosset, secessit illinc, secutaque est 16 eum turba multa, sanavitque eos omnes. Et in

terminatus est eis ne se manifestum facerent. 17 Ut impleretur quod dictum erat per Esaiam 18 prophetam, dicentem, Ecce servus ille meus,

quem elegi; dilectus ille meus, in quo acquiescit anima mea: ponam Spiritum

meum super eum, et judicium gentibus 19 annunciabit. Non litigabit, neque cla.

mitabit, neque audiet quisquam in pla20 teis vocem ejus. Arundinem quassatam

non confringet, et linum fumigans non

extinguet, usquedum protulerit ad victo. 21 riam judicium. Et in ejus nomine gentes

sperabunt (Es. 42, 1-4). 22 TUNC oblatus est ei dæmoniacus cæcus et

mutus: et sanavit eum, adeo ut qui cæcus ac 23 mutus fuerat, et loqueretur et videret. Et ob

stupuit tota turba, dicebatque, Nonne iste est

filius ille Davidis? 24 Pharisæi vero, quum hæc audissent, dicebant,

Iste non ejicit dæmonia nisi per Beelzebulem

principem dæmoniorum. 25 Jesus autem, quum sciret cogitationes eorum,

dixit eis, Omne regnum dissidens adversus sese

vastatur: et omnis urbs aut domus dissidens 26 adversus seipsam, non stabit. Sed si Satanas

Satanam ejicit, adversus seipsum dissidet: quo27 modo ergo stabit regnum ejus? et, si ego per

Beelzebulem ejicio dæmonia, filii vestri per quem 28 ejiciunt? propterea ipsi erunt vestri judices. Sin

autem per Spiritum Dei ego ejicio dæmonia,

nempe antevertens venit ad vos regnum Dei. 29 Nam quomodo potest aliquis ingredi domum

validi alicujus, et vasa ejus diripere, nisi primo

vinxerit validum illum; et tunc domum illius 30 diripiet. Qui non est mecum, adversum me est : 31 et qui non congregat mecum, spargit. Propterea

dico vobis, Quodvis peccatum et blasphemia

remittetur hominibus: blasphemia vero in Spiri. 32 tum non remittetur hominibus. Et quisquis lo

cutus fuerit adversus Filium hominis, remittetur

ei; quisquis autem fuerit locutus adversus Spiri

tum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc 33 seculo, neque in futuro. Aut facite arborem

bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arbo

rem putrem, et fructum ejus putrem: nam c 34 fructu arbor cognoscitur. Progenies viperarum,

quomodo possitis bona loqui, quum sitis improbi? 35 nam ex exundantia cordis os loquitur. Bonus

homo e bono thesauro cordis profert bona: et

malus homo ex malo thesauro profert mala. 36 Sed dico vobis, Quodcunque verbum otiosum

locuti fuerint homines, de eo reddituros rationem 37 in die judicii. Ex sermonibus enim tuis justi

ficaberis, et ex sermonibus tuis condemnaberis. 38 Tunc responderunt quidam e Scribis ac Pha

risæis, dicentes, Magister, velimus ex te signum videre.

Ipse vero respondens dixit eis, Gens improba et adulterina signum requirit, sed signum non da. 40 bitur ei, nisi signum illud Jonæ prophetæ. Sicut

enim fuit Jonas in ventre ceti tres dies et tres

noctes, ita erit Filius hominis in corde terræ 41 tres dies et tres noctes. Ninevitæ resurgent in

judicio cum gente ista, et condemnabunt eam:

quod ipsi resipuerint ad præconium Jonæ; et 42 ecce, plus quam Jonas est in hoc loco. Regina

Austri surget in judicio cum gente ista, et condemnabit eam: quod venerit ab ultimis terris, ut

audiret sapientiam Solomonis; et ecce, plus quam 43 Solomon est in hoc loco. Cæterum quum im

purus spiritus exierit a quopiam, transit per arida 44 loca, quærens requiem, et non invenit. Tunc

dicit, Revertar domum meam, unde exivi. Et

quum venit, invenit eam vacantem, versam, et 45 ornatam. Tunc abit et accipit secum septem

alios spiritus improbiores quam ipse sit, et ingressi

habitant illic; fitque ultima conditio hominis illius

deterior priore. Ita etiam erit genti isti improbæ. 46 QUUM autem adhuc loqueretur turbæ, ecce,

mater et fratres ejus adstiterunt foris, quærentes 47 ejus colloquium. Dixit autem ei quidain, Ecce,

mater tua et fratres tui foris adstant, quærentes

tuum colloquium. 8. Ipse vero respondens dixit illi qui hoc ei

dixerat, Quæ est mater mea, et qui sunt fratres 49 mei? Et protensa manu sua in discipulos suos, 50 dixit, Ecce mater mea, et fratres mei: quisquis

enim fecerit quod vult Pater ille meus qui est

in cælis, is est meus frater, et soror, et mater. 13 ILLO vero die egressus Jesus domo, sedit 2 apud mare. Et congregata est ad eum turba multa, adeo ut navigium ingressus sederet: tota

autem turba in littore adstabat. 3. Et locutus est eis multa per parabolas, dicens, 4 Ecce, quidam sator exiit ad serendum. Et quum

is seminaret, alia quidem ceciderunt secundum · viam; et venerunt volucres, et excederunt ea. 5 Alia vero ceciderunt in petrosa, ubi non habe

bant terram multam; et statim exorta sunt, pro. pterea quod non habebant profundam terram : 6 sole autem exorto, ardore tacta sunt, et pro

pterea quod non habebant radicem, exaruerunt. 7 Alia vero ceciderunt in spinas; et ascenderunt 8 spinæ, et suffocarunt ea. Alia vero ceciderunt

in terram bonam; et ediderunt fructum, aliud

quidem centena, aliud vero sexagena, aliud vero 9 tricena. Qui habet aures ad audiendum, audiat. 10 Tunc accedentes discipuli dixerunt ei, Quare

per parabolas loqueris eis? u Ipse vero respondens dixit eis, Quia vobis

datum est nosse mysteria regni cælorum, illis 12 autem non est datum. Quisquis enim habet dabi.

« PoprzedniaDalej »