Obrazy na stronie
PDF
ePub

26

28

EVANG. SFC.

[10, 26--42. 26 Itaque ne ipsos metuite: nihil enim est opertum, quod non detegatur; et nihil occultum, 27 quod non innotescat. Quod dico vobis in tenebris, dicite in luce: et quod in aurem auditis, prædicate in solariis.

28

Et ne metuite vobis ab iis qui trucidant corpus, animam autem non possunt trucidare: sed metuite potius eum qui potest et animam et cor29 pus perdere in gehenna. Nonne duo passerculi assario veneunt? et unus ex eis non cadet in 30 terram sine Patre vestro. Vestri vero etiam ca31 pilli capitis omnes numerati sunt. Ne igitur metuite: multis passerculis præstatis vos. 32 Quisquis igitur agnoscet me coram hominibus, agnoscam et ego eum coram Patre meo qui est 33 in cœlis: quisquis autem abnegaverit me coram hominibus, abnegabo eum et ego coram Patre meo qui est in cœlis.

34

Ne existimate me venisse immissurum pacem in terram: non veni immissurus pacem, sed gla35 dium. Nam veni facturus ut dissideat filius a patre suo, et filia a matre sua, et nurus a socru 36 sua. Et inimici hominis erant qui sunt dome37 stici sui. Qui amat patrem aut matrem supra

me, non est me dignus: et qui amat filium aut 38 filiam supra me, non est me dignus. Et qui

non accipit crucem suam, ac pone me sequitur, 39 non est me dignus. Qui invenerit animam suam, perdet eam: et qui perdiderit animam suam mea causa, inveniet eam.

40

Qui recipit vos, me recipit; et qui me recipit, 41 recipit eum qui misit me. Qui recipit prophetam nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet: et qui recipit justum nomine justi, merce42 dem justi accipiet. Et quicunque potum dederit uni ex his parvis poculum frigidæ solum, nomine

11

discipuli, amen dico vobis, non perdiderit mercedem suam.

ET factum est, quum finem fecisset Jesus præcipiendi duodecim discipulis suis, ut digressus illinc doceret, et prædicaret in urbibus eorum. Joannes autem, quum audisset in vinculis opera Christi, missis duobus ex discipulis suis, 3 dixit ei, Tune is es qui venturus eras, an alium expectabimus?

2

4 Et respondens Jesus dixit eis, Ite et enunciate 5 Joanni quæ auditis et conspicitis: cæci visum recipiunt, et claudi ambulant, leprosi purificantur, et surdi audiunt, mortui suscitantur, et pauperi6 bus evangelizatur: et beatus est qui non fuerit offensus in me.

7 Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere turbæ de Joanne, Quid exiistis in desertum 8 spectaturi? arundinem a vento agitatam? Sed quid exiistis visuri? hominem mollibus vestibus amictum? ecce, qui gerunt molles vestes, in do9 mibus regum sunt. Sed quid exiistis visuri? prophetam? certe dico vobis, etiam amplius quam to prophetam. Iste enim est de quo scriptum est, Ecce, ego mitto nuncium meum ante faciem tuam, qui apparabit viam tuam co11 ram te (Mal. 3, 1). Amen dico vobis, Non est suscitatus inter genitos e mulieribus quisquam major Joanne Baptista: sed qui est minimus in 12 regno cœlorum, major eo est. Porro a diebus Joannis Baptistæ usque nunc, regno coelorum 13 vis affertur, et violenti rapiunt illud. Nam omnes

prophetæ et ipsa lex usque ad Joannem prophe14 tarunt. Et, si vultis hoc recipere, ipse est Elias 15 ille, qui venturus erat. Qui habet aures ad 16 audiendum, audiat. Sed cui assimilabo gentem

istam? Similis est puerulis qui sedent in foris,

17 et acclamant sodalibus suis, ac dicunt, Tibiis cecinimus vobis, et non saltastis: lamentati sumus 18 vobis, et non planxistis. Venit enim Joannes

nec edens nec bibens, et aiunt, Dæmonium habet. 19 Venit Filius hominis edens ac bibens, et dicunt, Ecce homo edax et vini potor, publicanorum amicus et peccatorum. Sed justificata est sapientia a filiis suis.

20

Tunc cœpit cum exprobratione arguere civitates in quibus editæ fuerant plurimæ virtutes ipsius, 21 quod non resipuissent, dicens, Væ tibi, Chorazin; væ tibi, Bethsaidan: nam si Tyri et Sidoni editæ fuissent virtutes quæ editæ sunt apud vos, olim cum sacco et cinere sedentes resipuissent. 22 Quinetiam dico vobis, Tyro et Sidoni tolerabilior erit conditio in die judicii quam vestra. 23 Et tu, Capernaum, quæ es usque ad cœlum sublata, usque ad inferos deprimeris: nam si Sodomis editæ fuissent virtutes quæ editæ sunt apud 24 te, mansissent usque ad hodiernum diem. Quinetiam dico vobis, Terrae Sodomorum tolerabilior erit conditio in die judicii quam tua.

25 Illo autem ipso temporis momento respondens Jesus dixit, Gloriam tibi tribuo, Pater, Domine cœli et terræ, quod hæc occultaveris a sapientibus et intelligentibus, et ea detexeris infan26 tibus. Etiam, Pater, quia ita libuit apud te. 27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo: et nemo novit Filium nisi Pater; neque Patrem quisquam novit nisi Filius, et cuicunque voluerit Filius 28 eum retegere. Venite ad me omnes qui fatigati estis et onerati, et ego faciam ut requiescatis. 29 Attollite jugum meum in vos, et discite a me, quod lenis sim et summissus corde: et invenie30 tis requiem animabus vestris. Jugum enim meum facile est, est onus meum leve est.

12

EO vero tempore ibat Jesus sabbato per sata: discipuli vero ipsius esuriebant, cœperuntque 2 vellere spicas et edere. Pharisæi vero, quum hoc vidissent, dixerunt ei, Ecce, discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbato.

3

Ipse autem dixit eis, Non legistis quid fecerit David, quum esuriret ipse, et qui erant cum eo? 4 quomodo introierit domum Dei, et panes proposititios ederit, quibus vesci non erat ipsi lici tum, neque iis qui cum eo erant, sed sacer5 dotibus solis? Aut non legistis in lege, sabbatis sacerdotes in templo sabbatum profanare, et in6 culpabiles esse? Dico autem vobis, Quendam 7 templo majorem hic esse. Quod si nossetis quid sit, Misericordiam volo, et non sacrificium, non 8 condemnassetis inculpabiles. Nam Dominus est etiam sabbati Filius hominis.

9 Er digressus illinc, venit in synagogum eorum. 10 Et ecce, quidam illic erat manum habens aridam: et interrogarunt eum dicentes, Licetne sabbatis quempiam sanare? ut accusarent eum.

11

Ipse vero dixit eis, Quis erit ex vobis qui habeat ovem unam, et, si ea inciderit sabbato in 12 foveam, non apprehendat eam et erigat? Quantum autem homo præstat ovi? Itaque licet sabbatis benefacere.

13

Tunc dicit homini illi, Protende manum tuam. Et is extendit; estque restituta sana ut altera.

14 PHARISAI vero egressi ceperunt consilium ad15 versus eum, ut eum perderent. Jesus autem quum hoc nosset, secessit illinc, secutaque est 16 eum turba multa, sanavitque eos omnes. Et in

terminatus est eis ne se manifestum facerent. 17 Ut impleretur quod dictum erat per Esaiam 18 prophetam, dicentem, Ecce servus ille meus,

quem elegi; dilectus ille meus, in quo

acquiescit anima mea: ponam Spiritum meum super eum, et judicium gentibus 19 annunciabit. Non litigabit, neque clamitabit, neque audiet quisquam in pla20 teis vocem ejus. Arundinem quassatam

non confringet, et linum fumigans non extinguet, usque dum protulerit ad victo21 riam judicium. Et in ejus nomine gentes sperabunt (Es. 42, 1-4).

22 TUNC oblatus est ei dæmoniacus cæcus et mutus: et sanavit eum, adeo ut qui cæcus ac 23 mutus fuerat, et loqueretur et videret. Et obstupuit tota turba, dicebatque, Nonne iste est filius ille Davidis?

24 Pharisæi vero, quum hæc audissent, dicebant, Iste non ejicit dæmonia nisi per Beelzebulem principem dæmoniorum.

25

Jesus autem, quum sciret cogitationes eorum, dixit eis, Omne regnum dissidens adversus sese vastatur: et omnis urbs aut domus dissidens 26 adversus seipsam, non stabit. Sed si Satanas Satanam ejicit, adversus seipsum dissidet: quo27 modo ergo stabit regnum ejus? et, si ego per

Beelzebulem ejicio dæmonia, filii vestri per quem 28 ejiciunt? propterea ipsi erunt vestri judices. Sin autem per Spiritum Dei ego ejicio dæmonia, nempe antevertens venit ad vos regnum Dei. 29 Nam quomodo potest aliquis ingredi domum validi alicujus, et vasa ejus diripere, nisi primo vinxerit validum illum; et tunc domum illius 30 diripiet. Qui non est mecum, adversum me est: 31 et qui non congregat mecum, spargit. Propterea dico vobis, Quodvis peccatum et blasphemia remittetur hominibus: blasphemia vero in Spiri32 tum non remittetur hominibus. Et quisquis locutus fuerit adversus Filium hominis, remittetur

« PoprzedniaDalej »