Obrazy na stronie
PDF
ePub

ctus synagoga venit, et adoravit eum, dicens, Filia mea modo obiit: sed veni, et impone manum 19 tuam super eam, et vivet. Tunc surgens Jesus secutus est eum, et discipuli ejus.

20

(Et ecce, mulier sanguinis profluvio laborans a duodecim annis, accedens a tergo, tetigit fim21 briam vestimenti illius. Dicebat enim apud se, Si solum tetigero vestimentum ejus, liberabor. 22 Jesus vero conversus, et intuitus eam, dixit, Confide, filia; fides tua te liberavit. Et liberata fuit mulier ab eo momento.)

23

Et quum venisset Jesus domum præfecti sy. nagoga, vidissetque tibicines et turbam tumul24 tuantem, dicit eis, Secedite; non enim mortua est puella, sed dormit. Et deridebant eum. 25 Quum autem fuisset ejecta turba, ingressus prehendit manum ejus; et surrexit adolescentula. 26 Et exiit hæc fama in totam illam regionem. 27

ET progressum illinc Jesum secuti sunt duo cæci, clamantes, et dicentes, Miserere nostri, Fili David.

28 Quum autem venisset domum, adierunt eum cæci illi, et dicit eis Jesus, Creditis me hoc posse 29 facere? Dicunt ei, Etiam, Domine. Tunc tetigit oculos eorum, dicens, Secundum fidem vestram

30 fiat vobis. Et aperti sunt oculi eorum: et gra

viter interminatus est eis Jesus, dicens, Videte 31 nemo sciat. At illi egressi sparserunt ejus famam in tota illa regione.

32 Ipsis autem egredientibus, ecce, obtulerunt ei 33 hominem mutum, dæmoniacum. Et ejecto dæ monio, locutus est mutus: et mirata est turba, dicens, Nunquam apparuit tale quidpiam in Is34 rael. Pharisæi vero dicebant, Per principem dæmoniorum ejicit dæmonia.

35 ET peragrabat Jesus urbes omnes ac vicos,

36

docens in synagogis eorum, et prædicans evangelium regni, et sanans quemvis morbum, et quemvis languorem in populo.

Quum vidisset autem turbam, commiseratione intima commotus est super eis, quod essent dissipati et disjecti quasi oves non habentes pasto37 rem. Tunc dicit discipulis suis, Ipsa quidem 38 messis multa, operarii autem pauci. Deprecamini igitur Dominum messis, ut emittat operarios in messem suam.

10 TUNC advocatis duodecim discipulis suis, dedit eis auctoritatem adversus spiritus impuros, ut ejicerent eos, et sanarent quemvis morbum et quemvis languorem.

2

Porro duodecim apostolorum nomina sunt hæc: Primus, Simon qui dicitur Petrus, et Andreas frater ejus; Jacobus filius Zebedæi, et Joannes 3 frater ejus; Philippus, et Bartholomæus; Thomas, et Matthæus ille publicanus; Jacobus filius Al4 phæi, et Lebbæus cognominatus Thaddeus; Simon Cananites, et Judas Iscariotes, qui etiam prodidit eum.

5

Hos duodecim misit Jesus, et addidit eis mandata, dicens, In viam gentium ne abieritis, et in 6 urbem Samaritanorum ne ingrediamini: sed proficiscimini potius ad oves perditas domus Is7 rael. Iter facientes vero proclamate, dicentes, 8 Appropinquavit regnum cœlorum. Infirmos curate, leprosos purificate, mortuos suscitate, dæ9 monia ejicite: dono accepistis, dono date. Ne comparate aurum, neque argentum, neque æs in 10 zonis vestris: neque peram ad iter, neque binas tunicas, neque soleas, neque baculum: nam dignus est operarius alimento suo.

II In quamcunque vero urbem aut vicum introieritis, exquirite quis in ea sit dignus: et illic

12 manete usquedum exeatis. Introeuntes autem 13 domum, salutate eam. Et si quidem fuerit do

mus digna, venito pax vestra super eam: sin autem non fuerit digna, pax vestra ad vos re14 vertitor. Et quicunque non exceperit vos, neque audierit sermones vestros, exeuntes domo aut urbe illa, excutite pulverem pedum vestrorum. 15 Amen dico vobis, Tolerabilior erit conditio terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam urbis ilius.

16

Ecce, ego mitto vos ut oves in medium luporum: estote igitur prudentes ut serpentes, et 17 simplices ut columbæ. Cavete vero ab hominibus: tradent enim vos in consessus, et in con18 ventibus suis flagellabunt vos. Sed et ad præsides ac reges ducemini mea causa, ut hoc sit eis et gentibus testimonium.

19

Sed quum tradent vos, ne estote soliciti quomodo aut quid loquamini: dabitur enim vobis 20 illo momento quod loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri is est qui loquitur in vobis.

21

Tradet autem frater fratrem ad mortem, et pater filium: et insurgent liberi in parentes, et 22 morte mulctandos eos curabunt. Et eritis exosi

23

24

omnibus propter nomen meum: verum qui substiterit ad finem usque, is servabitur.

Quum autem persequentur vos in ea urbe, fugite in aliam. Amen enim dico vobis, Nequaquam obieritis urbes Israelis, quin venerit Filius hominis.

Non est discipulus supra magistrum, neque 25 servus supra dominum suum. Sufficiat discipulo ut fiat sicut magister ipsius, et servo ut sit sicut dominus ipsius. Si ipsum patremfamilias Beelzebulem vocarunt, quanto magis domesticos ejus?

26

Itaque ne ipsos metuite: nihil enim est opertum, quod non detegatur; et nihil occultum, 27 quod non innotescat. Quod dico vobis in tenebris, dicite in luce: et quod in aurem auditis, prædicate in solariis.

28

Et ne metuite vobis ab iis qui trucidant corpus, animam autem non possunt trucidare: sed metuite potius eum qui potest et animam et cor29 pus perdere in gehenna. Nonne duo passerculi assario veneunt? et unus ex eis non cadet in 30 terram sine Patre vestro. Vestri vero etiam ca31 pilli capitis omnes numerati sunt. Ne igitur metuite: multis passerculis præstatis vos. 32 Quisquis igitur agnoscet me coram hominibus, agnoscam et ego eum coram Patre meo qui est 33 in cœlis: quisquis autem abnegaverit me coram hominibus, abnegabo eum et ego coram Patre meo qui est in cœlis.

34

Ne existimate me venisse immissurum pacem in terram: non veni immissurus pacem, sed gla35 dium. Nam veni facturus ut dissideat filius a patre suo, et filia a matre sua, et nurus a socru 36 sua. Et inimici hominis erant qui sunt dome37 stici sui. Qui amat patrem aut matrem supra

me, non est me dignus: et qui amat filium aut 38 filiam supra me, non est me dignus. Et qui

non accipit crucem suam, ac pone me sequitur, 39 non est me dignus. Qui invenerit animam suam, perdet eam: et qui perdiderit animam suam mea causa, inveniet eam.

40 Qui recipit vos, me recipit; et qui me recipit, 41 recipit eum qui misit me. Qui recipit prophetam nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet: et qui recipit justum nomine justi, merce42 dem justi accipiet. Et quicunque potum dederit uni ex his parvis poculum frigidæ solum, nomine

discipuli, amen dico vobis, non perdiderit mercedem suam. 11 ET factum est, quum finem fecisset Jesus præcipiendi duodecim discipulis suis, ut digressus illinc doceret, et prædicaret in urbibus eorum. 2 Joannes autem, quum audisset in vinculis opera Christi, missis duobus ex discipulis suis, 3 dixit ei, Tune is es qui venturus eras, an alium expectabimus?

4 Et respondens Jesus dixit eis, Ite et enunciate 5 Joanni quæ auditis et conspicitis: cæci visum recipiunt, et claudi ambulant, leprosi purificantur, et surdi audiunt, mortui suscitantur, et pauperi6 bus evangelizatur: et beatus est qui non fuerit offensus in me.

7 Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere turbæ de Joanne, Quid exiistis in desertum 8 spectaturi? arundinem a vento agitatam? Sed quid exiistis visuri? hominem mollibus vestibus amictum? ecce, qui gerunt molles vestes, in do9 mibus regum sunt. Sed quid exiistis visuri? prophetam? certe dico vobis, etiam amplius quam 10 prophetam. Iste enim est de quo scriptum est, Ecce, ego mitto nuncium meum ante faciem tuam, qui apparabit viam tuam co11 ram te (Mal. 3, 1). Amen dico vobis, Non est suscitatus inter genitos e mulieribus quisquam major Joanne Baptista: sed qui est minimus in 12 regno cœlorum, major eo est. Porro a diebus

Joannis Baptistæ usque nunc, regno cœlorum 13 vis affertur, et violenti rapiunt illud. Nam omnes

prophetæ et ipsa lex usque ad Joannem prophe14 tarunt. Et, si vultis hoc recipere, ipse est Elias 15 ille, qui venturus erat. Qui habet aures ad 16 audiendum, audiat. Sed cui assimilabo gentem

istam? Similis est puerulis qui sedent in foris,

« PoprzedniaDalej »