Obrazy na stronie
PDF

11 Ne in Israel quidem tantam fidem inveni. Dico

autem vobis, Multos ab oriente et occidente

venturos, et discubituros cum Abrahamo, et 12 Isaaco, et Jacobo, in regno cælorum : filios vero

regni ejectum iri in tenebras illas extimas: illic 13 erit fletus, et stridor dentium. Et dixit Jesus

centurioni, Abi: et, ut credidisti, fiat tibi. Sanatusque est puer ejus eo ipso momento.

Et quum venisset Jesus domum Petri, vidit socrum ejus in lecto projectam, et febricitantem. 15 Tetigitque manum ejus, et dimisit eam febris:

et surrexit, ac ministravit eis. 16 Quum autem serum diei esset, obtulerunt ei

dæmoniacos inultos: et ejecit spiritus verbo, omnesque male affectos sanavit: ut impleretur quod dictum est per Esaiam prophetam, dicentem, Ipse infirmitates nostras accepit,

ac morbos portavit (Es. 53, 4). 18 QUUM vidisset autem Jesus turbam multam

circum sese, jussit ut abiretur in ulteriorem

ripam. 19 Et quum accessisset quidam scriba, dixit ei, 20 Magister, sequar te quocunque abieris. Tunc

dicit ei Jesus, Vulpes habent lustra, et volucres cæli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.

Alius autem ex discipulis dixit ei, Domine, permitte mihi primum abire, et sepelire patrem 22 meum. Jesus autem dixit ei, Sequere me, et

sine ut mortui sepeliant mortuos suos. 23 Et quum ipse esset ingressus navigium, secuti 24 sunt eum discipuli ejus. Et ecce, succussio

magna facta est in mari, adeo ut navis operi25 retur Auctibus; ipse vero dormiebat. Et acce

dentes discipuli excitaverunt eum, dicentes, Do. 26 mine, serva nos, perimus. Ipse vero dixit eis,

[ocr errors]

Quid formidolosi estis, exigua fide præditi? Tunc

experrectus objurgavit ventos el mare; et facta 27 est tranquillitas magna. Homines autem illi

mirati sunt, dicentes, Qualis est iste, quod venti

quoque et mare auscultant ei? 28 ET quum venisset ipse ad ulteriorem ripam,

in regionem Gergesenorum, occurrerunt ei duo dæmoniaci, e monumentis prodeuntes, sævi valde,

adeo ut non valeret quisquam præterire per viam 29 illam. Et ecce, clamarunt, dicentes, Quid nobis

rei est tecum, Jesu, Fili Dei? venisti huc ut

torqueres nos ante constitutum tempus? 30 Erat autem longe ab eis grex porcorum mul

dicentes, Si ejicis nos, permitte nobis abire in 32 gregem porcorum illorum. Et ait eis, Abite.

Illi vero egressi abierunt in illum gregem porcorum: et ecce, ruit totus ille grex porcorum e

præcipitio in mare, et mortui sunt in aquis. 33 Pastores autem fugerunt: et quum abiissent in

urbem, renunciarunt omnia, et quæ dæmoniacis 34 facta fuerant. Et ecce, tota urbs illa exivit in

occursum Jesu; et quum vidissent eum, rogarunt

ut digrederetur a finibus ipsorum. 9 INGRESSUS igitur navigium, trajecit, et venit

in suam urbem. 2 Et ecce, obtulerunt ei paraliticum in lecto

projectum; quumque vidisset Jesus fidem eorum, dixit paralytico, Confide, fili, remissa sunt tibi

peccata tua. 3 Et ecce, quidam e scribis dicebant apud se,

Iste blasphemat. 4 Et quum vidisset Jesus cogitationes eorum,

dixit, Quid cogitatis mala in cordibus vestris? 5 Utrum enim est facilius, dicere, Remissa sunt 6 tibi peccata, an dicere, Surge et ambula? Ut autem sciatis auctoritatem habere Filium hominis in terra remittendi peccata, (tunc dicit paralytico,)

Surge, attolle tuum lectum, et abi domum tuam. 7 Tunc ille surrexit, abiitque domum suam. 8 Turba vero quum hoc vidisset, mirata est, et

glorificavit Deum, qui dedisset talem auctoritatem hominibus. 9 Et progrediens Jesus illinc, vidit quendam

sedentem ad telonium, qui Matthæus dicebatur, et dixit ei, Sequere me. Et is surgens secutus

est eum. 10 Et ecce, factum est, quum Jesus accumberet

domi illius, ut multi publicani et peccatores, qui

venerant, simul accumberent cum Jesu et disci11 pulis ejus. Quum autem id vidissent Pharisæi,

dixerunt discipulis ejus, Quare cum publicanis et

peccatoribus edit Magister ille vester? 12 Jesus autem quum hoc audisset, dixit eis, Iis

qui valent non est opus medico, sed iis qui male 13 se habent. Ite vero et discite quid sit, Misera.

lionem volo, et non sacrificium: non enim veni

vocatum justos, sed peccatores ad resipiscentiam. 14 TUNC adeunt eum discipuli Joannis, dicentes,

Quare nos et Pharisxi multum jejunamus, disci15 puli vero tui non jejunant? Et dixit eis Jesus,

Num possunt filii thalami lugere, quamdiu cum

eis est sponsus? Aderunt autem dies, quum tolle16 tur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt. Nullus

autem indit panniculum novum in vestimentum

vetus; illud enim ipsius supplementum tollit ali17 quid ex illo vestimento, et hit pejor fissura. Ne

que injiciunt vinum novum in utres veteres: alioqui rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt: sed injiciunt vinuin novum in utres re.

centes, et utraque conservantur. 18 HÆC eo loquente ipsis, ecce, quidam præsc

womento

ctus synagogæ venit, et adoravit eum, dicens,

Filia mea modo obiit: sed veni, et impone manum 19 tuam super eam, et vivet. Tunc surgens Jesus secutus est eum, et discipuli ejus.

(Et ecce, mulier sanguinis profluvio laborans a duodecim annis, accedens a tergo, tetigit fim21 briam vestimenti illius. Dicebat enim apud se,

Si solum tetigero vestimentum ejus, liberabor. 22 Jesus vero conversus, et intuitus eam, dixit,

Confide, filia; fides tua te liberavit. Et liberata

fuit mulier ab eo momento.) 23 Et quum venisset Jesus domum præfecti sy.

nagogæ, vidissetque tibicines et turbam tumul24 tuantem, dicit eis, Secedite; non enim mortua

est puella, sed dormit. Et deridebant eum. 25 Quum autem fuisset ejecta turba, ingressus pre

hendit manum ejus; et surrexit adolescentula. 26 Et exiit hæc fama in totam illam regionen. 27 Et progressum illinc Jesum secuti sunt duo

cæci, clamantes, et dicentes, Miserere nostri,

Fili David. 28 Quum autem venisset domum, adierunt eum

cæci illi, et dicit eis Jesus, Creditis me hoc posse 29 facere? Dicunt ei, Etiam, Domine. Tunc tetigit

oculos eorum, dicens, Secundum fidem vestram 30 fiat vobis. Et aperti sunt oculi eorum : et gra

viter interminatus est eis Jesus, dicens, Videte 31 nemo sciat. At illi egressi sparserunt ejus fa

mam in tota illa regione. 32 Ipsis autem egredientibus, ecce, obtulerunt ci 33 hominem mutum, dæmoniacum. Et ejecto dæ

monio, locutus est mutus: et mirata est turba,

dicens, Nunquam apparuit tale quidpiam in Is34 rael. Pharisæi vero dicebant, Per principem

dæmoniorum ejicit dæmonia. 35 ET peragrabat Jesus urbes omnes ac vicos,

doceus in synagogis eorum, et prædicans evangelium regni, et sanans quemvis morbum, et

quemvis languorem in populo. 36 Quum vidisset autem turbam, commiseratione

intima commotus est super eis, quod essent dis

sipati et disjecti quasi oves non habentes pasto37 rem. Tunc dicit discipulis suis, Ipsa quidem 38 messis multa, operarii autem pauci. Depreca

mini igitur Dominum messis, ut emittat operarios in messem suam.

Tunc advocatis duodecim discipulis suis, dedit eis auctoritatem adversus spiritus impuros, ut ejicerent eos, et sanarent quemvis morbum et

quemvis languorem. 2 Porro duodecim apostolorum nomina sunt hæc:

Primus, Simon qui dicitur Petrus, et Andreas

frater ejus; Jacobus filius Zebedæi, et Joannes 3 frater ejus; Philippus, et Bartholomæus; Thomas,

et Matthæus ille publicanus; Jacobus filius Al4 phæi, et Lebbæus cognominatus Thaddæus; Simon Cananites, et Judas Iscariotes, qui etiam

prodidit eum. 5 Hos duodecim misit Jesus, et addidit eis man

data, dicens, In viam gentium ne abieritis, et in 6 urbem Samaritanorum ne ingrediamini: sed pro

ficiscimini potius ad oves perditas domus Is. 7 rael. Iter facientes vero proclamate, dicentes, 8 Appropinquavit regnum coelorum. Infirmos cu

rate, leprosos purificate, mortuos suscitate, dæ9 monia ejicite: dono accepistis, dono date. Ne

comparate aurum, neque argentum, neque æs in 10 zonis vestris: neque peram ad iter, neque binas

tunicas, neque soleas, neque baculum: nam dignus est operarius alimento suo.

In quamcunque vero urbem aut vicum introi. eritis, exquirite quis in ea sit dignus: et illic

« PoprzedniaDalej »