Obrazy na stronie
PDF
ePub

27 et Filio habere vitam in seipso. Et auctoritatem ei dedit etiam judicium exercendi, quatenus 28 Filius hominis est. Ne hoc miramini; nam veniet

hora, qua omnes qui in monumentis sunt audient 29 vocem ejus; et prodibunt, qui bona fecerint in resurrectionem vitæ; qui vero mala egerint, in resurrectionem condemnationis.

30

Non possum ego a meipso facere quicquam: prout audio, judico: et judicium meum justum est; quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me, id est, Patris.

31 Si ego testor de meipso, testimonium meum 32 non est firmum. Alius est qui testatur de me, et scio idoneum esse testimonium quod testatur 33 de me. Vos misistis ad Joannem, et is testi34 monium dedit veritati. Ego autem ab homine

testimonium non capto: sed hæc dico ut vos 35 servemini. Ille erat lucerna ardens et lucens:

Vos autem voluistis ad momentum exsultare in

36 ejus luce. At ego testimonium habeo majus testimonio Joannis: opera enim quæ dedit mihi Pater ut ea consummem ipsa, inquam, opera quæ ego facio, testantur de me, quod Pater mi37 serit me. Et qui misit me Pater, ipse testatus

est de me: neque vocem ejus unquam audistis, 38 neque speciem ejus vidistis. Et sermonem ejus non habetis in vobis manentem; quia quem misit 39 ille, huic vos non creditis. Scrutamini scripturas, quia vos videmini vobis in ipsis vitam æternam 40 habere: et illæ sunt quæ testantur de me. Sed non vultis venire ad me, ut vitam habeatis. 41 Gloriam ab hominibus non capto. 42 Sed vos 43 novi charitatem Dei non habere in vobis. Ego veni nomine Patris mei, nec recipitis me: si venerit 44 alius nomine suo, illum recipietis. Quomodo vos potestis credere, quum gloriam alii ab aliis ca

ptetis, et gloriam illam, quæ a solo Deo profi45 ciscitur, non quæratis? Ne putate me accusaturum vos apud Patrem: est qui accuset vos, 46 Moses, in quo vos speratis. Si enim crederetis Mosi, crederetis mihi: nam ille de me scripsit. 47 Quod si scriptis illius non creditis, quomodo verbis meis credetis?

6 POST hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, 2 quod est Tiberiadis. Et sequebatur eum turba multa, quia videbant ejus signa id est quæ ede3 bat in male valentibus. Subiit vero in montem 4 Jesus, et ibi sedit cum discipulis suis. Prope autem erat Pascha, festum Judæorum.

5

Quum ergo sustulisset oculos Jesus, et conspexisset multam turbam ad se venire, dicit Phi6 lippo, Unde ememus panes ut edant isti? (Hoc autem dicebat tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus.)

7

Respondit ei Philippus, Ducentorum denariorum panes non suffecerint eis, ut singuli eorum paululum quiddam accipiant.

8 Dicit ei unus ex discipulis ejus, nempe Andreas, 9 frater Simonis Petri, est hic puerulus quidam qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisciculos; sed hæc quid sunt inter tam multos? 10- Dixit autem Jesus, Facite ut homines discum

bant.

Erat autem gramen multum in eo loco. Discubuerunt ergo viri illi numero quasi quinquies I mille. Accepit autem panes illos Jesus, et actis gratiis distribuit discipulis, discipuli vero accumbentibus: similiter etiam ex pisciculis illis quantum volebant.

12

Ut autem expleti sunt, dixit Jesus discipulis suis, Congregate quæ superfuerunt fragmenta, ne 13 quid pereat. Congregarunt ergo, et impleverunt

duodecim cophinos fragmentis ex quinque illis panibus hordeaceis, quæ superfuerant iis qui comederant.

14 Illi ergo, quum vidissent signum quod Jesus ediderat, dicebant, Hic est vere Propheta ille qui venturus erat in mundum.

15

Jesus ergo quum nosset venturos, et se abrepturos ut facerent se regem, secessit rursus in montem ipse solus.

16 Ut autem serum diei advenit, descenderunt 17 discipuli ejus ad mare. Et ingressi navigium ibant trans mare Capernaum versus; jam autem 18 erant tenebræ, nec venerat ad eos Jesus. Et mare, vento magno flante, insurgebat.

19

Provecti vero quasi stadia vigintiquinque aut triginta, conspiciunt Jesum ambulantem super mare, et appropinquantem navi; et metuerunt. 20 Ille vero dixit eis, Ego sum, ne metuite. 21 Volente igitur animo receperunt eum in navigium; et statim navigium pervenit ad regionem in quam

22

ibant.

POSTERO die, turba quæ substiterat cis mare, quum vidisset illic non fuisse aliud navigiolum nisi unum illud in quod ingressi fuerant discipuli ejus, et Jesum non introisse cum discipulis suis in navigium, sed solos ejus discipulos ab23 iisse: (alia vero navigiola Tiberiade venerunt prope locum illum ubi ederant panem, postea24 quam gratias egisset Dominus:) quum igitur, inquam, vidisset turba Jesum illic non esse, neque discipulos ejus, ingressi sunt et ipsi in navigia, et venerunt Capernaum, quærentes Jesum.

25

26

Et eo invento trans mare, dixerunt ei, Rabbi, quando huc pervenisti?

Respondit eis Jesus, et dixit, Amen, amen, dico vobis, Quæritis me, non quia vidistis signa,

scd quia edistis panes illos, et saturati estis. 27 Operemini non cibo qui perit, sed cibo illi qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis: hunc enim Pater obsignavit, id est Deus.

28

29

30

Dixerunt ergo ad eum, Quid faciemus ut operemur opera Dei?

Respondit Jesus, et dixit cis, Hoc illud est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit.

Dixerunt ergo ei, Quod ergo tu signum edis, ut videamus et credamus tibi? quid operaris? 31 Patres nostri ederunt illud manna in deserto illo: sicut scriptum est, Panem cœlestem dedit eis edendum (Ps. 78, 24).

32

Dixit ergo eis Jesus, Amen, amen, dico vobis, Nequaquam Moses dedit vobis panem illum cœlestem; sed Pater meus dat vobis panem illum 33 cœlestem verum. Panis enim ille Dei is est qui de cœlo descendit, et dat vitam mundo.

34

Dixerunt ergo ei, Domine, da nobis semper panem istum.

35 Dixit autem eis Jesus, Ego sum panis ille vitæ; qui venit ad me nequaquam esuriet; et qui 36 credit in me non sitiet unquam. Sed dixi vobis, 37 certe et vidistis me, et non creditis. Quicquid

dat mihi Pater, ad me veniet; et eum qui venit 38 ad me nequaquam ejecerim foras: quia descendi

e cœlo, ut exsequar non voluntatem meam, sed 39 voluntatem ejus qui misit me. Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, id est, Patris, ut ex eo omni quod mihi dederit, non perdam quidquam, sed suscitem illud ultimo illo die. 40 Hæc est autem voluntas ejus, qui misit me, ut quisquis conspicit Filium, et credit in eum, habeat vitam æternam: et suscitem ipsum ego ultimo illo die.

41 Murmurabant ergo Judæi de eo, quia dixerat, 42 Ego sum panis ille qui e cœlo descendit: et

43

dicebant, Nonne iste est ille Jesus, filius ille Josephi, cujus nos novimus patrem et matrem? quomodo ergo dicit iste, E cœlo descendi?

Respondit ergo Jesus, et dixit eis, Ne mur44 murate inter vos. Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum: et ego 45 suscitabo ipsum ultimo illo die. Scriptum est in Prophetis, Et crunt omnes docti a Deo (Es. 54, 13). Quisquis ergo audivit a Patre, et 46 didicit, venit a me. Non quod Patrem viderit

quisquam, nisi is qui est a Deo; hic vidit Patrem. 47 Amen, amen, dico vobis, Qui credit in me 48 habet vitam æternam. Ego sum panis ille vitæ. 49 Patres vestri ederunt manna in deserto, et mor50 tui sunt. Hic est panis ille qui e cœlo descendit, 51 ut qui edit ex eo non moriatur. Ego sum panis

52

ille vivus, ille qui e cœlo descendi. Siquis edcrit ex hoc pane, vivet in æternum: panis autem quem ego dabo, caro mea est, quam ego dabo pro mundi vita.

Pugnabant ergo Judæi alii adversus alios, dicentes, Quomodo potest hic nobis carnem suam dare edendam?

53 Dixit ergo eis Jesus, Amen, amen, dico vobis, Nisi ederitis carnem Filii hominis, et biberitis 54 ejus sanguinem, non habetis vitam in vobis. Qui edit carnem meam, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam; et ego suscitabo ipsum 55 ultimo illo die. Caro enim mea vere est cibus, 56 et sanguis meus vere est potus. Qui edit meam

carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, 57 et ego in eo. Sicut misit me vivens ille Pater,

et ego vivo per Patrem: ita etiam qui ederit 58 me, vivet ipse quoque per me. Hic est panis

« PoprzedniaDalej »