Obrazy na stronie
PDF
ePub

Intuitus autem eum Jesus dixit, Tu es Simon filius Jona: tu vocaberis Cephas, quod est, si interpreteris, Petra.

44 POSTERO die voluit Jesus abire in Galilæam: invenit autem Philippum, et dixit ei, Sequere me. 45 Erat vero Philippus ex Bethsaida, urbe An46 dreæ et Petri. Invenit Philippus Nathanaelem,

47

48

49

50

51

et dicit ei, Invenimus illum de quo scripsit Moses in lege, et prophetæ, nempe Jesum filium illum Josephi, illum ex Nazaretha.

Tum dixit ei Nathanael, Ex Nazaretha potest aliquid boni esse?

Dicit ei Philippus, Veni et vide.

Vidit Jesus Nathanaelem venientem ad se, et dixit de eo, Ecce vere Israelita in quo dolus

non est.

Dicit ei Nathanael, Unde me nosti?

Respondit Jesus, et dixit ei, Priusquam te Philippus vocaret, quum esses subter ficum, videbam te.

Respondit Nathanael, et dixit ei, Rabbi, tu es ille Filius Dei, tu es ille Rex Israelis.

Respondit Jesus, et dixit ei, Quia dixi tibi, Vidi te sub ficu, credis? majora istis videbis. 52 Præterea dixit ei, Amen, amen, dico vobis, Ab hoc tempore videbitis cœlum apertum, et angelos Dei ascendentes ac descendentes super Filium hominis.

2

DIE autem tertio nuptiæ factæ sunt in Cana 2 oppido Galilææ: eratque mater Jesu illic. Vocatus est autem etiam Jesus et discipuli ejus ad nuptias illas.

3

4

Et quum defecisset vinum, mater Jesu dixit ei, Vinum non habent.

Dicit ei Jesus, Quid mihi tecum rei est, mulier? nondum venit hora illa mea.

5

6

Dicit ejus mater ministris, Quodcunque dixerit vobis facite.

Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes 7 singulæ amphoras binas aut ternas. Dicit eis Jesus, Implete has hydrias aqua. Impleverunt eas igitur usque ad summum. Tunc dicit eis, Haurite nunc, et offerte architriclino. Obtulerunt igitur.

9 Ut vero gustavit architriclinus aquam illam que facta fuerat vinum, (nesciebat autem unde esset; sed ministri sciebant qui hauserant aquam,) 10 vocat sponsum architriclinus, et dicit ei, Omnes primo loco bonum vinum apponunt; et postquam convivæ affatim biberunt, tunc id quod minus bonum est: tu vero servasti bonum vinum huc usque.

[ocr errors]

Hoc initium signorum fecit Jesus Canæ, oppido Galilææ, et manifestam fecit gloriam suam: et crediderunt in eum discipuli ejus.

12 Postea descendit Capernaum ipse, et mater, et fratres, et discipuli ejus: manseruntque illic non multos dies.

13 NAM prope erat Pascha Judæorum: ascendit 14 igitur Jesus Hierosolymam. Et invenit in templo venditores boum, et ovium, et columbarum, et 15 numularios sedentes. Factoque flagello e funiculis, omnes ejecit e templo, et oves et boves; et argentariorum numulos effudit, mensasque sub16 vertit: et columbarum venditoribus dixit, Tollite hinc ista: ne facite domum Patris mei domum mercatus.

17

18

Recordati sunt autem discipuli ejus scriptum esse, Zelus domus tuæ devoravit me (Ps. 69, 9). Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei, Quod signum ostendis nobis quod ista facias?

19

Respondit Jesus, et dixit eis, Destruite templum hoc, et intra triduum erigam illud.

20 Dixerunt ergo Judæi, Quadraginta et sex annis ædificatum est templum istud, et tu intra triduum illud eriges?

21 At ille loquebatur de templo corporis su 22 Postquam ergo suscitatus fuit ex mortuis, recordati sunt ejus discipuli quod hoc sibi dixisset, et crediderunt scripturæ, et sermoni quem Jesus dixerat.

23

QUUM autem esset Hierosolymis in Pascha, in festo, multi crediderunt in nomen ejus, spectan24 tes signa quæ edebat. Ipse autem Jesus non credebat eis semetipsum, eo quod nosset omnes: 25 nec opus esset ut quisquam ei testaretur de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine. 3 ERAT autem quidam ex Pharisæis, cui nomen 2 erat Nicodemo, ex primoribus Judæorum. Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei, Rabbi, scimus te a Deo venisse magistrum: nemo enim potest hæc signa edere quæ tu edis, nisi Deus sit

3

4

5

cum eo.

Respondit Jesus, et dixit ei, Amen, amen, dico tibi, Nisi quis genitus sit iterum, non potest videre regnum Dei.

Dicit ei Nicodemus, Quomodo potest quispiam nasci qui sit senex? num potest in uterum matris suæ secundo introire, et nasci?

Respondit Jesus, Amen, amen, dico tibi, Nisi quis fuerit genitus ex aqua et Spiritu, non potest 6 introire in regnum Dei. Quod genitum est ex carne, caro est: et quod genitum est ex Spiritu, 7 spiritus est. Ne mireris me dixisse tibi, Oportet 8 vos iterum gigni. Ventus quo vult spirat, et sonum ejus audis, sed nescis unde veniat, et quo vadat; ita est quisquis genitus est e Spiritu.

9

10

Respondit Nicodemus, et dixit ei, Quomodo possunt hæc fieri?

Respondit Jesus, et dixit ei, Tu es magister II ille Israelis, et hæc non nosti? Amen, amen, dico tibi, Quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur: sed testimonium nostrum non re12 cipitis. Si terrena dixi vobis, et non creditis;

quomodo, si dixero vobis cœlestia, credetis? 13 Nullus enim ascendit in cœlum, nisi qui de

scendit e cœlo, nempe Filius hominis qui est in 14 cœlo. Prout autem Moses extulit serpentem in 15 deserto, ita extolli oportet Filium hominis: ut

quisquis credit in eum, non pereat, sed habeat 16 vitam æternam. Ita enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum illum dederit, ut quisquis credit in eum, non pereat, sed habeat 17 vitam æternam. Non enim misit Deus Filium suum in mundum ut damnet mundum, sed ut 18 servetur mundus per eum. Qui credit in eum non condemnatur: qui vero non credit, jam condemnatus est; quia non credidit in nomen uni19 geniti Filii Dei. Hæc est autem condemnatio, quod Lux venit in mundum, sed dilexerunt homines potius tenebras quam lucem; quia sunt 20 eorum mala opera. Quisquis enim quæ mala sunt agit, odit lucem, nec venit ad lucem, ne 21 arguantur opera ipsius: qui vero dat operam veritati, venit ad lucem: ut manifesta fiant opera ipsius, quod secundum Deum facta fuerint. 22 POSTEA venit Jesus et discipuli ejus in Ju dææ territorium: et illic commorabatur cum eis, et baptizabat.

23

Baptizabat autem etiam Joannes in non prope Salim, quoniam aquæ multæ erant illic 24 et veniebant ac baptizabantur. Nondum enim conjectus fuerat Joannes in carcerem.

25

Orta est igitur quæstio quibusdam ex disci26 pulis Joannis cum Judæis de purificatione. Ve neruntque ad Joannem, et dixerunt ei, Rabbi, is qui tecum erat apud trajectum Jordanis, cui tu testimonium dedisti, ecce baptizat, et omnes veniunt ad eum.

27

Respondit Joannes, et dixit, Homo non potest recipere quicquam, nisi fuerit ei datum e cœlo. 28 Vos ipsi mihi testes estis me dixisse, non sum ego Christus, sed missus sum qui apparerem 29 coram co. Qui habet sponsam sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi: hoc ergo 30 gaudium meum impletum est. Illum oportet 31 crescere, me vero minui. Qui superne venit, supra omnes est: qui e terra est, terrenus est, ct terrena loquitur; qui e cœlo venit, supra 32 omnes est. Et quod vidit et audivit, hoc testa33 tur: sed testimonium ejus nemo recipit. Qui recipit ejus testimonium, is obsignavit Deum 34 veracem esse. Nam is demum, quem misit Deus, verba Dei loquitur: non enim huic ad35 metitur Deus Spiritum. Pater diligit Filium, 36 et omnia dedit ei in manum. Qui credit in

4

Filium, habet vitam æternam; qui vero non obedit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.

UT ergo cognovit Dominus Pharisæos audivisse ipsum plures discipulos facere et baptizare quam 2 Joannem, (quanquam Jesus ipse non baptizabat, 3 sed discipuli ejus,) reliquit Judæam, et abiit 4 rursum in Galilæam. Oportebat autem eum transire per Samariam.

5 Venit ergo in urbem Samariæ quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacobus Josepho 6 filio suo. Erat autem ibi fons Jacobi. Jesus ergo

« PoprzedniaDalej »