Obrazy na stronie
PDF

48 et publicani ita faciunt? Estote igitur vos perfecti,

ut Pater vester ille, qui est in cælis, perfectus est. 6 ATTENDITE ne justitiam vestram exerceatis co

ram hominibus, ut spectemini ab eis: alioqui mer

cedem non habebitis apud Patrem vestrum qui 2 est in coelis. Itaque quum præstabis eleemosynam,

ne curato buccina cani coram te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis et in plateis, ut gloriam

consequantur ab hominibus : amen dico vobis, 3 Perceptam habent mercedem suam. Quum vero

tu das eleemosynam, ne noverit sinistra tua quid 4 faciat dextera tua; ut sit tua eleemosyna in oc

culto: Pater autem tuus, qui te aspicit in occulto,

reddet tibi in propatulo. 5 Et quum orabis, ne esto ut hypocritæ; amant

enim in conventibus et in angulis platearum stantes orare, ut appareant hominibus: amen,

dico vobis, Perceptam habent mercedem suam. 6 Tu vero quum orabis, introito in conclave tuum;

et clauso ostio tuo, ora Patrem tuum in occulto; et Pater tuus, qui te aspicit in occulto, reddet

tibi in propatulo. 7 Orantes autem ne eadem blaterate, ut Ethnici;

putant enim fore ut sua illa loquacitate exau8 diantur. Ne igitur ipsis assimilamini: novit enim

Pater ille vester quibus sit vobis opus, antequam

vos petatis ab eo. 9 Vos igitur ita orate: Pater noster, qui es in 10 cælis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum

tuum; fiat voluntas tua, ut in cælo, ita etiam u in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis 12 hodie. Et remitte nobis debita nostra, sicut et 13 nos remittimus debitoribus nostris. Et ne nos

inducas in tentationem, sed libera nos ab illo improbo. Quia tuum est regnum, et potentia, et gloria, in secula. Amen.

14 Nam si remiseritis hominibus ipsorum offensas, 15 remittet etiam vobis Pater ille vester cælestis: sin

autem non remiseritis hominibus ipsorum offensas,

nec Pater vester remittet vobis offensas vestras. 16 Quum autem jejunatis, ne estote, ut hypocritæ,

tetrico vultu: deformant enim facies suas, u!

appareant hominibus jejunare: amen dico vobis, 17 Retulerunt mercedem suam. Tu vero, quum

jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava; 18 ut ne appareas hominibus jejunare, sed Patri

tuo, qui est in occulto; et Pater tuus, qui te

aspicit in occulto, reddet tibi in propatulo. 19 Ne thesauros recondite in terra, ubi tinea et

erosio corrumpit, et ubi fures perfodiunt ac 20 furantur. Sed recondite vobis thesauros in cælo,

ubi neque tinea neque erosio corrumpit, et ubi 21 fures non perfodiunt, neque furantur. Nam ubi

est thesaurus vester, illic erit etiam cor vestrum. 22 Lucerna corporis est oculus: itaque si oculus tuus

simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit; 23 sin autem oculus tuus improbus fuerit, totum cor

pus tuum tenebrosum erit. Ergo si lumen, quod est 24 in te, tenebræ sunt, ipsæ tenebre quantæ? Nemo

potest Juobus dominis servire; aut enim unum habebit odio, et alterum diliget; aut uni adhærebit, et alterum contemnet. Non potestis

Deo servire et mammonæ. 25 Propterea dico vobis, Ne estote soliciti de

anima vestra, quid esuri sitis, aut quid bibituri; neque de corpore vestro, qua re sitis induendi.

Nonne anima plus est quam alimentum, et corpus 26 quam indumentum? Intuemini in volucres cæli;

non enim serunt, neque metunt, neque cogunt in

horrea; sed Pater ille vester cælestis alit eas: 27 nonne vos multo præstatis eis? Quis autem ex

vobis solicite cogitando potest apponere ad 28 staturam suam cubitum unum? Ac de indumento

quid soliciti estis? discite quomodo lilia agrorum 29 augescant: non fatigantur, neque nent. Sed dico

vobis, Ne Solomon quidem cum universa gloria 30 sua sic amictus fuit ut unum ex istis. Quod si

herbam agri, quæ hodie exstat, et cras in cli

banum immittitur, Deus ita circumvestit; nonne 31 vos multo magis, o exigua fide præditi? Ne

igitur estote soliciti, dicentes, Quid edemus, aut 32 quid bibemus, aut quo amiciemur? (nam omnia

ista gentes requirunt:) novit enim Pater ille vester cælestis vos indigere his omnibus. Sed

quærite primo regnum Dei, et justitiam ejus; et 34 ista omnia adjicientur vobis. Ne igitur estote

soliciti de crastino: nam crastinus dies solicitus

erit de rebus suis: safficit diei suum malum. 7 Ne judicate, ut ne judicemini. ? Quo enim

judicio judicatis, eo judicabimini: et qua mensura 3 metimini, eadem contra metientur vobis. Quid

autem adspicis festucam quæ est in oculo fratris

tui; trabem vero quæ est in oculo tuo non ani. 4 madvertis? aut quomodo dices fratri tuo, Sine

ejiciam festucam ex oculo tuo; et ecce trabes 5 in oculo tuo? hypocrita, ejice primum trabem

illam ex oculo tuo, et tum dispicies ut ejicias

festucam ex oculo fratris tui. 6 Ne date quod sanctum est canibus, nec pro

jicite margaritas vestras coram porcis; nequando conculcent eas pedibus suis, et conversi lacerent

vos. 7 Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: 8 pulsate, et aperietur vobis. Quisquis enim petit,

accipit: et qui quærit, invenit: et ei qui pulsat, 9 aperietur. Nam quis est ex vobis homo, qui, si

filius ejus petierit ab eo panem, det ei lapidem? 10 et, si piscem petierit, num serpentem dabit ei? 11 Si vos igitur, qui improbi estis, nostis dona bona

dare liberis vestris, quanto magis Pater ille vester, qui est in cælis, dabit bona iis qui pe

lierint ab ipso? 12 Quæcunque igitur volueritis ut faciant vobis

homines, ita et vos facite eis: ista enim est lex

et prophetæ. 13 Introite per angustam portam: quoniam lata

est porta, et spatiosa via, quæ abducit in ex14 itium, multique sunt qui introeunt per eam. Quia

angusta est porta, et stricta via, quze ducit ad

vitam; et pauci sunt qui inveniant eam. 15 Cavete vero vobis a pseudoprophetis, qui ve

niunt ad vos cum indumentis ovium, sed intrin16 secus sunt lupi rapaces. A fructibus eorum

agnoscetis eos. Num colligunt ex spinis uvam, 17 aut ex tribulis ficus? Ita omnis arbor bona fert

fructus bonos; putris autem arbor fert fructus 18 putres. Non potest arbor bona fructus malos

edere, neque arbor mala fructus bonos edere. 19 Quæcunque arbor non fert fructum bonum, ex20 ciditur, et in ignem conjicitur. Nempe igitur ex

fructibus ipsorum agnoscetis eos. 21 Non quisquis dicit mihi, Domine, Domine, in

troibit in regnum cælorum; sed qui facit quod 22 vult Pater meus, qui in cælis est. Multi dicent

mihi die illo, Domine, Domine, nonne per nomen tuum prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia

ejecimus, et per nomen tuum multas virtutes 23 edidimus? Tunc autem profitebor eis, Certe nun

quam novi vos: abscedite a me qui operam datis

iniquitati. 24 Quisquis igitur audit ex me sermones istos, et

eos præstat, assimilabo eum viro prudenti, qui 25 ædificavit domum suam super petram: decidit

autem nimbus et venerunt flumina, et flaverunt

venti, et inciderunt domui illi: sed non cecidit, 26 fundata enim fuerat super petram. Et quisquis

audit ex me nos sermones, et eos non præstat,

assimilabitur viro fatuo, qui ædificavit domum 27 suam super arenam: descendit autem pluvia, et

venerunt flumina, et flaverunt venti, et impegerunt in domum illam; et cecidit, et fuit casus ejus

magnus. 28 FACTUM est autem, quum finisset Jesus ser

inones istos, ut percelleretur turba super doctrina 29 ipsius. Docebat enim eos ut habens auctoritatem,

non autem ut scribæ. S DESCENDENTEM autem eum e monte, se

cuta est turba multa. 2 Et ecce, leprosus venit et adoravit eum, di

cens, Domine, si velis, potes me purificare. 3 Extensaque manu tetigit eum Jesus, dicens,

Volo, purificator. Statim igitur purificata fuit

cjus lepra. . Tunc dicit ei Jesus, Vide ut nulli dicas: sed

abi, ostende te sacerdoti, et offer donum illud

quod imperavit Moses, ut hoc sit eis testimonio. 5 INGRESSUM autem Jesum Capernaumam adiit 6 centurio, precans eum, et dicens, Domine, puer meus projectus est domi paralyticus, et vehementer torquetur. Tunc dicit ei Jesus, Ego veniam

et sanabo eum. 8 Et respondens centurio dixit, Domine, non

sum dignus ut sub tectum meum ingrediaris; sed 9 solum loquere, et sanabitur puer meus: etenim

ego sum homo sub alterius auctoritate constitutus, habens sub me milites: et dico huic, Profciscere, et proficiscitur; et alteri, Veni, et venit; et servo

meo, Fac hoc, et facit. 10 Hæc autem quum audisset Jesus, miratus est;

et dixit iis qui sequebantur, Amen dico vobis,

« PoprzedniaDalej »