Obrazy na stronie
PDF
ePub

6

48 et publicani ita faciunt? Estote igitur vos perfecti, ut Pater vester ille, qui est in cœlis, perfectus est. ATTENDITE ne justitiam vestram exerceatis coram hominibus, ut spectemini ab eis: alioqui mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui 2 est in cœlis. Itaque quum præstabis eleemosynam, ne curato buccina cani coram te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis et in plateis, ut gloriam consequantur ab hominibus: amen dico vobis, 3 Perceptam habent mercedem suam. Quum vero tu das eleemosynam, ne noverit sinistra tua quid 4 faciat dextera tua; ut sit tua eleemosyna in occulto: Pater autem tuus, qui te aspicit in occulto, reddet tibi in propatulo.

5

Et quum orabis, ne esto ut hypocritæ; amant enim in conventibus et in angulis platearum stantes orare, ut appareant hominibus: amen, dico vobis, Perceptam habent mercedem suam. 6 Tu vero quum orabis, introito in conclave tuum; et clauso ostio tuo, ora Patrem tuum in occulto; et Pater tuus, qui te aspicit in occulto, reddet tibi in propatulo.

7

Orantes autem ne eadem blaterate, ut Ethnici; putant enim fore ut sua illa loquacitate exau8 diantur. Ne igitur ipsis assimilamini: novit enim Pater ille vester quibus sit vobis opus, antequam vos petatis ab eo.

9

Vos igitur ita orate: PATER noster, qui es in to cœlis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, ut in cœlo, ita etiam 11 in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis 12 hodie. Et remitte nobis debita nostra, sicut et 13 nos remittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos ab illo improbo. Quia tuum est regnum, et potentia, et gloria, in secula. Amen.

14

u!

Nam si remiseritis hominibus ipsorum offensas, 15 remittet etiam vobis Pater ille vester cœlestis: sin autem non remiseritis hominibus ipsorum offensas, nec Pater vester remittet vobis offensas vestras. 16 Quum autem jejunatis, ne estote, ut hypocritæ, tetrico vultu: deformant enim facies suas, appareant hominibus jejunare: amen dico vobis, 17 Retulerunt mercedem suam. Tu vero, quum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava; ne appareas hominibus jejunare, sed Patri tuo, qui est in occulto; et Pater tuus, qui te aspicit in occulto, reddet tibi in propatulo. 19 Ne thesauros recondite in terra, ubi tinea et erosio corrumpit, et ubi fures perfodiunt ac 20 furantur. Sed recondite vobis thesauros in cœlo, ubi neque tinea neque erosio corrumpit, et ubi 21 fures non perfodiunt, neque furantur. Nam ubi

18 ut

est thesaurus vester, illic erit etiam cor vestrum. 22 Lucerna corporis est oculus: itaque si oculus tuus

simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit; 23 sin autem oculus tuus improbus fuerit, totum cor

pus tuum tenebrosum erit. Ergo si lumen, quod est 24 in te, tenebræ sunt, ipsæ tenebræ quantæ? Nemo potest duobus dominis servire; aut enim unum habebit odio, et alterum diliget; aut uni adhærebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.

25

Propterea dico vobis, Ne estote soliciti de anima vestra, quid esuri sitis, aut quid bibituri; neque de corpore vestro, qua re sitis induendi. Nonne anima plus est quam alimentum, et corpus 26 quam indumentum? Intuemini in volucres cœli; non enim serunt, neque metunt, neque cogunt in horrea; sed Pater ille vester cœlestis alit eas: 27 nonne vos multo præstatis eis? Quis autem ex vobis solicite cogitando potest apponere ad

28 staturam suam cubitum unum? Ac de indumento quid soliciti estis? discite quomodo lilia agrorum 29 augescant: non fatigantur, neque nent. Sed dico

vobis, Ne Solomon quidem cum universa gloria 30 sua sic amictus fuit ut unum ex istis. Quod si herbam agri, quæ hodie exstat, et cras in clibanum immittitur, Deus ita circumvestit; nonne 31 vos multo magis, o exigua fide præditi? Ne igitur estote soliciti, dicentes, Quid edemus, aut 32 quid bibemus, aut quo amiciemur? (nam omnia ista gentes requirunt :) novit enim Pater ille 33 vester cœlestis vos indigere his omnibus. Sed

quærite primo regnum Dei, et justitiam ejus; et 34 ista omnia adjicientur vobis. Ne igitur estote soliciti de crastino: nam crastinus dies solicitus erit de rebus suis: sufficit diei suum malum.

7

NE judicate, ut ne judicemini. 2 Quo enim judicio judicatis, eo judicabimini: et qua mensura 3 metimini, eadem contra metientur vobis. Quid

autem adspicis festucam quæ est in oculo fratris tui; trabem vero quæ est in oculo tuo non ani4 madvertis? aut quomodo dices fratri tuo, Sine ejiciam festucam ex oculo tuo; et ecce trabes 5 in oculo tuo? hypocrita, ejice primum trabem illam ex oculo tuo, et tum dispicies ut ejicias festucam ex oculo fratris tui.

6

Ne date quod sanctum est canibus, nec projicite margaritas vestras coram porcis; nequandc conculcent eas pedibus suis, et conversi lacerent

Vos.

7 Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: 8 pulsate, et aperietur vobis. Quisquis enim petit, accipit: et qui quærit, invenit: et ei qui pulsat, 9 aperietur. Nam quis est ex vobis homo, qui, si filius ejus petierit ab eo panem, det ei lapidem? 10 et, si piscem petierit, num serpentem dabit ei?

II Si vos igitur, qui improbi estis, nostis dona bona dare liberis vestris, quanto magis Pater ille vester, qui est in cœlis, dabit bona iis qui petierint ab ipso?

12

Quæcunque igitur volueritis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis: ista enim est lex et prophetæ.

13 Introite per angustam portam: quoniam lata est porta, et spatiosa via, quæ abducit in ex14 itium, multique sunt qui introeunt per eam. Quia angusta est porta, et stricta via, quæ ducit ad vitam; et pauci sunt qui inveniant eam.

15 Cavete vero vobis a pseudoprophetis, qui veniunt ad vos cum indumentis ovium, sed intrin16 secus sunt lupi rapaces. A fructibus eorum

agnoscetis eos. Num colligunt ex spinis uvam, 17 aut ex tribulis ficus? Ita omnis arbor bona fert fructus bonos; putris autem arbor fert fructus 18 putres. Non potest arbor bona fructus malos edere, neque arbor mala fructus bonos edere. 19 Quæcunque arbor non fert fructum bonum, ex20 ciditur, et in ignem conjicitur. Nempe igitur ex fructibus ipsorum agnoscetis eos.

21

Non quisquis dicit mihi, Domine, Domine, introibit in regnum cœlorum; sed qui facit quod 22 vult Pater meus, qui in cœlis est. Multi dicent mihi die illo, Domine, Domine, nonne per nomen tuum prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et per nomen tuum multas virtutes 23 edidimus? Tunc autem profitebor eis, Certe nunquam novi vos: abscedite a me qui operam datis iniquitati.

24

Quisquis igitur audit ex me sermones istos, et eos præstat, assimilabo eum viro prudenti, qui 25 ædificavit domum suam super petram: decidit autem nimbus et venerunt flumina, et flaverunt

venti, et inciderunt domui illi: sed non cecidit, 26 fundata enim fuerat super petram. Et quisquis audit ex me hos sermones, et eos non præstat, assimilabitur viro fatuo, qui ædificavit domum 27 suam super arenam: descendit autem pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et impegerunt in domum illam; et cecidit, et fuit casus ejus magnus.

28 FACTUM est autem, quum finisset Jesus sermones istos, ut percelleretur turba super doctrina 29 ipsius. Docebat enim eos ut habens auctoritatem, non autem ut scribæ.

[ocr errors]

2

3

DESCENDENTEM autem eum e monte, secuta est turba multa.

Et ecce, leprosus venit et adoravit eum, dicens, Domine, si velis, potes me purificare.

Extensaque manu tetigit eum Jesus, dicens, Volo, purificator. Statim igitur purificata fuit ejus lepra.

1 Tunc dicit ei Jesus, Vide ut nulli dicas: sed abi, ostende te sacerdoti, et offer donum illud quod imperavit Moses, ut hoc sit eis testimonio.

5

INGRESSUM autem Jesum Capernaumam adiit 6 centurio, precans eum, et dicens, Domine, puer meus projectus est domi paralyticus, et vehementer torquetur. Tunc dicit ei Jesus, Ego veniam et sanabo eum.

8

Et respondens centurio dixit, Domine, non sum dignus ut sub tectum meum ingrediaris; sed 9 solum loquere, et sanabitur puer meus: etenim ego sum homo sub alterius auctoritate constitutus, habens sub me milites: et dico huic, Proficiscere, et proficiscitur; et alteri, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit.

ΤΟ

Hæc autem quum audisset Jesus, miratus est; et dixit iis qui sequebantur, Amen dico vobis,

« PoprzedniaDalej »