Obrazy na stronie
PDF
ePub

Is

3 moribundus erat, qui erat ipsi pretiosus. vero, quum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judæorum, rogans eum ut veniret, et 4 servaret servum suum. Isti autem quum venissent ad Jesum, precati sunt eum studiose, di5 centes, Certe dignus est cui hoc præbeas: diligit enim gentem nostram, et synagogam ædificavit 6 nobis. Jesus ergo ibat cum eis.

Et quum jam non longe abesset ab ilia domo, misit ad eum centurio ille amicos, dicens ei, Domine, ne vexator; nec enim sum dignus ut 7 tectum meum subeas: ideo ne meipsum quidem

sum dignum arbitratus qui venirem ad te: sed 8 dic verbo, et sanabitur puer meus. Etenim ego homo sum sub alterius auctoritate constitutus, habens sub me milites; et dico huic, Vade, et vadit: et alteri, Veni, ac venit: et servo meo, Fac hoc, ac facit.

[merged small][merged small][ocr errors]

12

13

Auditis autem his, Jesus admiratus est eum: et conversus dixit turbæ quæ ipsum sequebatur, Dico vobis, ne in Israele quidem tantam fidem inveni.

Et domum reversi qui missi fuerant, sanum invenerunt servum qui ægrotaverat.

ET factum est die sequenti, ut iret in civitatem quæ vocatur Nain; ibant autem cum discipuli ejus non pauci, turbaque multa.

eo

Ut autem appropinquavit portæ civitatis, tum, ecce, defunctus efferebatur, qui unigenitus fuerat matri suæ, et ipsi quidem viduæ: turbaque civitatis non parva erat cum ea.

Dominus vero ipsam intuitus, intima misericordia commotus est super ea, et dixit, Ne fleto. 14 Quumque accessisset, tetigit loculum: (qui vero portabant, substiterunt:) et dixit, Adolescens, 15 tibi dico, Surge. Tunc resedit qui fuerat mor

tuus, et cœpit loqui: et ille dedit eum matri

suæ.

16 Cepit autem omnes timor; et glorificabant Deum, dicentes, Certe propheta magnus suscitatus est inter nos, et, Certe Deus respexit po17 pulum suum. Pervenitque iste de eo sermo in totam Judæam, et in totam regionem circumja

18

centem.

ET renunciarunt Joanni discipuli ipsius de his omnibus: qui, advocatos duos quosdam e 19 discipulis suis, misit ad Jesum, dicens, Tune is es qui venturus erat, an alium exspectabimus? 20 Quum igitur venissent ad eum viri illi, dixerunt, Joannes Baptista misit nos ad te, dicens, Tune is es qui venturus eras, an alium exspectabimus?

21

Eadem autem hora multos sanavit a morbis, et flagellis, et spiritibus malis; et cæcis multis 22 visum gratificatus est. Et respondens Jesus dixit eis, Profecti renunciate Joanni quæ vidistis et audistis; cæcos visum recipere, claudos ambulare, leprosos purificari, surdos audire, mortuos 23 suscitari, pauperibus evangelizari. Beatus est autem quicunque non fuerit offensus in me. 24 Et quum abiissent nuncii Joannis, cœpit de . Joanne dicere ad turbam, Quid existis in desertum spectaturi? arundinem a vento agitatam? 25 Sed quid existis visuri? hominem mollibus vestibus amictum? ecce, qui vestitu magnifico utuntur, et in luxu versantur, sunt in palatiis regiis. 26 Sed quid existis visuri? prophetam? certe dico 27 vobis, etiam amplius quam prophetam. Hic est de quo scriptum est, Ecce, mitto nuncium meum ante faciem tuam, qui apparabit 28 viam tuam coram te (Mal. 3, 1). Nam dico vobis, Inter genitos ex mulieribus, nullus est

major propheta Joanne Baptista: sed qui minimus est in regno Dei, major est eo.

29 Et eo audito, totus populus et publicani justificarunt Deum, baptizati baptismo Joannis. 30 Pharisæi vero et legis interpretes consilium Dei abrogarunt adversus semetipsos, non baptizati ab eo..

31 Dixit præterea Dominus, Cui ergo assimilabo

homines gentis istius? et cui rei similes sunt? 32 Similes sunt puerulis sedentibus in foro; et qui acclamant alii aliis, et dicunt, Cecinimus vobis tibiis, et non saltastis; lamentati sumus vobis, 33 et non flevistis. Venit enim Joannes Baptista, neque edens panem, neque bibens vinum; et 34 dicitis, Dæmonium habet. Venit Filius hominis

edens ac bibens; et dicitis, Ecce homo edax et vini potor, amicus publicanorum ac peccatorum! 35 Sed justificata est sapientia a filiis suis omnibus. 36 ROGAVIT autem eum quidam ex Pharisæis ut secum ederet: itaque ingressus domum Pharisæi, accubuit.

37

Et ecce, mulier, quæ fuerat in urbe peccatrix, quum cognovisset eum accumbere in domo Phari38 sæi, allato alabastro unguenti, et stans apud pedes ejus retro, flens cœpit lacrymis rigare pedes ejus, et capillis capitis sui extergebat, et deosculabatur pedes ejus, et illo unguento ungebat.

39

40

Hoc autem viso, Pharisæus qui vocaverat eum, dixit apud se, Iste, si esset propheta, nosset utique quænam et qualis sit ea mulier quæ tangit ipsum; quod videlicet sit peccatrix.

Tunc respondens Jesus dixit ei, Simon, habeo quiddam quod tibi dicam. At ille ait, Magister, 41 dic. Duo debitores, inquit Jesus, erant cuidam creditori: unus debebat denarios quingentos, 42 alter vero quinquaginta. Quum autem illi non

43

44

essent solvendo, gratificatus est debitum utrisque. Horum igitur, dic, uter eum plus diliget?

Respondens vero Simon dixit, Is, præsumo, cui plus gratificatus est.

At ille dixit ei, Recte judicasti. Et conversus ad mulierem dixit Simoni, Vides hanc mulierem? ingressus sum domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti; hæc autem lacrymis rigavit pedes 45 meos, et capillis capitis sui extersit. Osculum mihi non dedisti: hæc autem, ex quo ingressa 46 est, non intermisit deosculari pedes meos. Oleo caput meum non unxisti: hæc autem unguento 47 unxit pedes meos. Cujus rei gratia, dico tibi, remissa esse multa illa peccata ipsius; nam dilexit multum: cui autem paululum remittitur, 48 paululum diligit. Dixit autem ei, Remissa sunt tibi peccata.

49

50

8

Et coeperunt quid simul accumbebant dicere inter se, Quis est iste qui etiam peccata remittit? Dixit autem ad mulierem illam, Fides tua te servavit vade cum pace.

ET factum est deinceps, ut ipse iter faceret oppidatim et vicatim, prædicans et evangelizans 2 regnum Dei, et duodecim illi erant cum eo: et quædam mulieres quas sanaverat a spiritibus malis et morbis; nempe, Maria, quæ vocabatur Magdalene, ex qua septem dæmonia exierant, 3 et Joanna uxor Chuzæ procuratoris Herodis, et Susanna, et aliæ multæ quæ subministrabant ei ex iis quæ ipsis suppetebant.

4

QUUM autem multa turba conveniret, et civitatum incolæ adventarent ad eum, dixit per 5 parabolam: Quidam sator exiit ad serendum semen suum: et inter serendum aliud cecidit secundum viam; et conculcatum est, et volucres 6 cœli excederunt illud: et aliud cecidit in petram;

et enatum exaruit, quia non habebat humorem: 7 et aliud cecidit inter spinas; et simul enatæ 8 spine suffocarunt illud: et aliud cecidit in terram.

9

10

II

bonam; et quum enatum esset, edidit fructum centuplum. Hæc dicens, clamabat, Qui habet aures ad audiendum, audiat.

Interrogabant autem eum discipuli ejus, dicentes, Quæ esset ista parabola?

Ipse vero dixit eis, Vobis datum est nosse mysteria regni Dei: reliquis autem per parabolas loquor, ut conspicientes non videant, et audientes non intelligant.

Est autem hæc parabola: Semen illud est 12 sermo Dei; qui autem secundum viam semen excipiunt, ii sunt qui audiunt; deinde venit diabolus, et tollit sermonem ex corde ipsorum, ne 13 credendo serventur. Qui vero in petram, ii sunt qui, postquam audierunt, cum gaudio excipiunt sermonem: sed isti radicem non habent, qui ad tempus credunt, et tempore tentationis abscedunt. 14 Quod autem in spinas cecidit, ii sunt qui audierunt; sed abeuntes a solicitudinibus et divitiis ac voluptatibus vitæ suffocantur, nec fructum per15 ferunt. Quod autem in bonam terram cecidit, ii sunt qui in corde honesto ac bono auditum sermonem retinent, et fructum adferunt cum patientia.

16 Nemo porro, qui lucernam accenderit, operit eam vase, aut subter lectum ponit; sed candelabro imponit, ut qui ingrediuntur videant lumen. 17 Non est enim quicquam occultum quod non sit futurum conspicuum; nec absconditum quod non sit futurum ut innotescat, et veniat in apertum. 18 Videte ergo quomodo audiatis: quisquis enim habet, dabitur ei; et quicunque non habet, etiam quod videtur habere, tolletur ab eo.

« PoprzedniaDalej »