Obrazy na stronie
PDF
ePub

ita enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc omittit eum.

16 Et baptizatus Jesus ascendit statim ex aqua; et ecce, aperti sunt ei cœli, et vidit Spiritum Dei descendentem quasi columbam, et venientem super 17 ipsum. Et ecce, vox adfuit e cœlis, dicens, Hic est Filius ille meus, dilectus ille, in quo acquiesco. 4 TUNC Jesus subductus fuit in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.

2 Et quum jejunasset dies quadraginta et noctes 3 quadraginta, postea esuriit. Et quum venisset ad cum tentator, dixit, Si Filius es Dei, dic ut 4 isti lapides panes fiant. At ille respondens, dixit, Scriptum est, Non solo pane vivet homo, sed ex quovis verbo prodeunte per os Dei (Deut. 8, 3).

5

Tunc assumit eum diabolus in sanctam urbem, 6 et statuit eum super pinnas templi: dicitque ei, Si Filius es Dei, dejice teipsum deorsum; nam scriptum est, Angelis suis praecipiet de te, et ipsi attollent te in manus, nequando offendas ad lapidem pedem tuum (Ps. 91, 11). 7 Dixit ei Jesus, Vicissim scriptum est, Non tentabis Dominum Deum tuum (Deut. 6, 16). 8 Rursum assumit eum diabolus in montem sublimem valde, et ostendit ei omnia regna mundi, 9 et gloriam eorum: dicitque ei, Hæc omnia tibi to dabo, si prostratus adoraveris me. Tunc dicit ei Jesus, Abi, Satana; scriptum est enim, DoII minum Deum tuum adorabis, et illum solum coles (Deut. 6, 13).

12

Tunc missum fecit eum diabolus; et ecce, angeli accesserunt, et ministrabant ei.

QUUM audisset autem Jesus Joannem traditum 13 esse in custodiam, regressus est in Galilæam : et derelicta Nazareth, venit et habitavit in Capernaum

14 urbe maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim: ut impleretur quod dictum est per Esaiam prophe15 tam, dicentem, Terra Zabulon, et terra

Nephthalim, ad viam maris secus Jor16 danem, Galilaea gentium: populus positus in tenebris vidit lucem magnam: et positis in regione et umbra mortis lux exorta est (Es. 9, 1. 2).

17

18

Ex eo tempore cœpit Jesus prædicare, et dicere, Resipiscite; appropinquavit enim regnum cœlorum.

Ambulans autem Jesus ad mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui dictus est Petrus, et Andream fratrem ejus, jacientes rete in mare: 19 (erant enim piscatores :) et dicit eis, Sequimini 20 me, et faciam vos piscatores hominum. Illi vero statim, omissis retibus, secuti sunt eum.

21

Tunc progressus illinc, vidit alios duos fratres, Jacobum filium Zebedæi, et Joannem fratrem cjus, in navigio cum Zebedæo patre suo, sarcien22 tes retia sua; et vocavit eos. Illi autem statim omisso navigio et patre suo secuti sunt eum. 23 OBIVIT autem totam Galilæam Jesus, docens in synagogis ipsorum, et prædicans evangelium regni, et sanans quemvis morbum et quemvis 24 languorem in populo. Et emanavit fama ipsius in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male affectos, variis morbis et cruciatibus detentos, et dæmoniacos, et lunaticos, et paralyticos; sanavitque eos.

25

5

Et secuta est eum turba multa a Galilæa, ac Decapoli, et Hierosolymis, et Judæa, et regionibus trans Jordanem sitis.

Quum vidisset autem turbam, ascendit in montem; et quum consedisset, adierunt eum discipuli 2 ejus. Tunc aperto ore suo docebat eos, dicens,

3

4

5

6

Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cœlorum.

Beati qui lugent: quoniam ipsi solamen recipient.

Beati qui sunt mites: quoniam ipsi terram hæreditario jure obtinebunt.

Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur.

7 Beati qui sunt misericordes: quoniam ipsis misericordia tribuetur.

8

9

10

II

Beati qui sunt mundi corde: quoniam ipsi Deum videbunt.

Beati qui sunt pacifici: quoniam ipsi filii Dei vocabantur.

Beati quos persequuntur homines justitiæ causa: quoniam ipsorum est regnum cœlorum.

Beati eritis quum vos convitiis affecerint, et persecuti fuerint, et mentientes dixerint quidvis 12 mali adversus vos, propter me. Gaudete et exultate; quoniam merces vestra multa est in cœlis: ita enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos.

13 Vos estis sal terræ. Quod si sal infatuatus fuerit, quo salietur? ad nihil valet amplius, nisi ut abjiciatur foras, et conculcetur a quibus vis. 14 Vos estis lux mundi. Non potest urbs occul15 tari supra montem posita. Neque accendunt lucernam, et ponunt eam subter modium, sed in candelabrum; et splendet omnibus qui sunt in 16 domo. Ita splendeat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera, glorificentque Patrem illum vestrum qui est in cœlis.

17

Ne existimate me venisse ut dissolvam legem, aut prophetas: non veni ut eam dissolvam, sed 18 ut eam impleam. Amen quippe dico vobis,, Usquedum præterierit cœlum et terra, iota unum

aut unus apex nequaquam præterierit ex lege, 19 usquedum omnia facta fuerint. Quisquis igitur solverit unum ex praeceptis hisce minimis, et ita docuerit homines, minimus vocabitur in regno cœlorum: quisquis autem fecerit et docuerit, iste 20 magnus vocabitur in regno cœlorum. Dico enim vobis, Nisi abundaverit vestra justitia amplius quam illa scribarum et Pharisæorum, vos nequaquam ingressuros in regnum cœlorum.

21 Audistis dictum fuisse a veteribus, Non occides: quisquis autem occiderit, damnas erit ju22 dicii. Ego vero dico vobis, Quicunque irascitur fratri suo temere, damnas erit judicii: quicunque vero dixerit fratri suo, Raca, damnas erit consessus: quisquis autem dixerit, Fatue, damnas erit 23 gehennæ ignis. Igitur, si munus tuum obtuleris ad altare, et illic memineris fratrem tuum habere 24 aliquid contra te; relinque illic munus tuum ante

altare, et abi; primum reconciliator fratri tuo, 25 et tunc veni et offer munus tuum. Compone cum adversario tuo cito, dum es in via cum eo: nequando te tradat adversarius judici, et judex te tradat ministro, et in custodia conjiciaris. 26 Amen dico tibi, Nequaquam exibis illinc, usquedum reddideris ultimum quadrantem. 27 Audistis dictum fuisse a veteribus, Non mocha28 beris. Ego vero dico vobis, Quicunque aspicit mulierem, ut eam concupiscat, jam adulteravit 29 eam in corde suo. Quod si oculus tuus dexter facit ut tu offendas, erue eum, et abjice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum ex membris tuis, ac non totum corpus tuum conjiciatur in 30 gehennam. Et, si dextera tua manus facit ut tu offendas, exscinde eam, et abjice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum ex membris tuis, ac non totum corpus tuum conjiciatur in gehennam

31 Dictum est autem, Quisquis dimiserit uxorum 32 suam, det ei libellum abscessionis. Ego vero dico vobis, Quisquis dimiserit uxorem suam, extra rationem scortationis, facit ut ea mochetur: et quisquis dimissam duxerit, mochatur.

33

Rursum audistis dictum fuisse a veteribus, Non pejerabis, sed reddes Domino quæ tu juraveris. 34 Ego vero dico vobis, Ne jurate omnino: neque 35 per cœlum, quia thronus Dei est: neque per terram, quia scabellum est pedum ejus; neque per Hierosolyma, quia urbs est magni regis. 36 Neque per caput tuum jures, quia non potes 37 unum capillum album aut nigrum facere. Esto autem sermo vester, Etiam, etiam, Non, non: quod autem supra hæc redundat, ab illo improbo emanat,

38 Audistis dictum fuisse, Oculum pro oculo, et 39 dentem pro dente. Ego vero dico vobis, Ne obsistite improbo; sed qui te cædet in dexteram 40 tuam maxillam, obverte ei et alteram : et ei qui

velit tecum contendere, ac tunicam tuam capere, 41 dimitte illi etiam pallium: et quisquis te anga 42 riabit ad milliare unum, abi cum eo duo. Petenti abs te dato: et volentem mutuari abs te, ne aversator.

43 Audistis dictum fuisse, Diliges proximum tuum, 44 et odio habebis inimicum tuum. Ego vero dico vobis, Diligite inimicos vestros, benedicite is qui exsecrantur vos, benefacite iis qui oderunt vos, et orate pro iis qui vobis sunt infensi, 45 et persequuntur vos: ut sitis filii Patris illius vestri qui est in cœlis: facit enim ut sol suus exoriatur super improbos ac bonos, et pluit super 46 justos et injustos. Nam si dilexeritis eos qui diligunt vos, quam mercedem habebitis? nonne 47 et publicani idem faciunt? Et si complexi fueritis fratres vestros solum, quid amplius facitis? nonne

« PoprzedniaDalej »