Obrazy na stronie
PDF
ePub

seditionis sociis, qui cædem per seditionem 8 fecerant. Et vociferans turba coepit petere ut 9 faceret prout semper ipsis fecerat. Pilatus

autem respondit eis, dicens, Vultis dimittam 10 vobis regem illum Judæorum? (noverat enim cum per invidiam traditum fuisse a primariis II sacerdotibus.) Primarii vero sacerdotes concitarunt turbam, ut potius Barabbam ipsis dimitteret.

12

Tunc Pilatus respondens, rursum dixit eis, Quid ergo vultis faciam isto quem dicitis regem 13 Judæorum? Ipsi vero rursum clamaverunt, Crucifige eum.

14 Pilatus autem dicebat eis, Enimvero quid mali fecit? Illi autem eo amplius ciamaverunt, Crucifige eum.

15

16

Pilatus igitur volens turbæ satisfacere, dimisit eis Barabbam, et Jesum flagellatum tradidit ut crucifigeretur.

MILITES vero abduxerunt eum intra aulam, id est, prætorium; et convocaverunt totam co17 hortem: et induerunt eum purpura, et circum18 posuerunt ei plexam coronam spineam: et cœperunt 19 eum salutare, dicentes, Ave, rex Judæorum. Et

cædebant ejus caput calamo, et inspuebant in 20 eum, ac positis genibus adorabant eum. Quum

21

22

autem illusissent ei, exuerunt eum purpura, et induerunt eum suis ipsius vestimentis; eduxeruntque ut crucifigerent eum.

Præterea angariarunt prætereuntem quendam Simonem Cyrenæum, (venientem rure, patrem Alexandri et Rufi,) ut attolleret crucem ejus.

Duxeruntque eum in locum Golgotha; quod 23 est, si interpreteris, Calvariæ locus. Et dederunt ei bibendum myrrhatum vinum: ipse vero non sumpsit.

24

27

Quumque crucifixissent eum, partiti sunt vestimenta ejus, jacta sorte super ea, quis quid tolleret. 25 Erat autem hora tertia quando crucifixerunt 26 eum. Eratque inscriptio criminationis ipsius inscripta his verbis, REX ILLE JUDÆORUM. Crucifixerunt etiam cum eo duos latrones; unum ad dextram, et alterum ad sinistram ejus. 28 Et impleta est scriptura quæ dicit, Et cum sceleratis numeratus est (Es. 53, 12). 29 Qui vero præteribant blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes, Vah, tu qui 30 destruis templum, et triduo ædificas, serva te31 ipsum, et descende e cruce. Similiter autem et

primarii sacerdotes illudentes, dicebant alii ad alios cum scribis, Alios servavit; seipsum ser32 vare non potest. Christus ille rex Israel descendat nunc e cruce, ut videamus et credamus.

33

34

35

Et qui crucifixi erant cum eo convitiis afficiebant eum.

QUUM vero advenisset hora sexta, tenebræ factæ sunt super totam regionem usque ad horam nonam. Et hora nona vociferatus est Jesus voce magna, dicens, ELOI, ELOI, LAMMA SABACHTHANI? quod est, si quis interpretetur, Deus mi, Deus mi, cur me deseruisti (Ps. 22, 1)?

Et quidam adstantium, quum audissent, dice36 bant, Ecce, Eliam vocat. Cucurrit autem quidam, et impleta spongia aceto, et arundini circumposita, dedit ei potum, dicens, Sinite; videamus an veniat Elias ad eum detrahendum.

[blocks in formation]

Jesus vero, emissa voce magna, exspiravit. Et aulæum templi fissum est in duas partes, a summo usque ad imum.

Quum vidisset autem centurio, qui adstabat ipsi ex adverso, eum ita emisso clamore exspirasse, dixit, Vere homo iste Filius erat Dei.

40 Erant autem etiam et mulieres e longinquo spectantes, inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi parvi, et Jose mater, et Salome: 41 quæ etiam, quum esset in Galilæa, secutæ fuerant eum, et ministraverant ei: aliæque multæ quæ simul cum eo ascenderant Hierosolyma. 42 QUUM autem serum diei jam esset, (quoniam 43 erat parasceue, hoc est, antesabbatum,) veniens Josephus Arimathæensis, honoratus senator, qui et ipse expectabat regnum Dei, fidenti animo introiit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. 44 Pilatus autem miratus est, si jam mortuus esset; et advocato centurione, interrogavit eum, an 45 jamdudum mortuus fuisset. Et re cognita ex centurione, donavit corpus Josepho.

46

47

16

Is autem emit sindonem, et detractum eum involvit sindone; deposuitque in monumento quod erat excisum e petra; et advolvit lapidem ad ostium monumenti.

Maria Magdalene vero et Maria mater Jose spectabant ubi poneretur.

ET exacto intercedente sabbato, Maria Magdalene, et Maria Jacobi mater, et Salome, eme2 rant aromata, ut venientes ungerent eum. Et valde mane, primo die hebdomadis, profecta veniunt ad monumentum, exorto sole.

3 Dicebantque inter sese, Quis devolvet nobis 4 saxum ab ostio monumenti? Intuitæ vero conspiciunt saxum esse devolutum: nam erat magnum valde.

5 Et ingressæ in monumentum, viderunt juvenem sedentem ad dextram, amictum stola candida: 6 et expaverunt. Ipse vero dixit eis, Ne expavescite: Jesum quæritis illum Nazarenum qui fuit crucifixus; suscitatus est, non est hic: ecce 7 locus ubi posuerant eum. Sed abite, dicite

8

discipulis ejus et Petro, ipsum præire vobis in Galilæam: illic eum videbitis, prout dixit vobis.

Tunc digressæ cito, fugerunt a monumento: tenebat enim eas tremor et stupor: neque cniquam quicquam dicebant; metuebant enim. 9 QUUM autem resurrexisset Jesus mane, primo die hebdomatis, apparuit primum Mariæ Magdalenæ, ex qua ejecerat septem dæmonia. TO Illa profecta renunciavit hoc iis qui cum ipso II fuerant, lugentibus, ac flentibus. Illi vero quum audissent eum vivere, et conspectum fuisse ab ea, non crediderunt.

12

Postea autem duobus ex ipsis ambulantibus conspicuum se præbuit alia forma, quum rus 13 proficiscerentur. Et illi abierunt, et renunciarunt reliquis; qui ne illis quidem crediderunt.

14

Postremo vero una sedentibus ipsis undecim conspicuum sese præbuit, et exprobravit incredulitatem eorum, et cordis duritiem; eo quod iis qui ipsum conspexerant suscitatum non credidissent. 15 Et dixit eis, Profecti in mundum universum, 16 prædicate evangelium omni orbi condito. Qui

crediderit, et baptizatus fuerit, servabitur; qui 17 vero non crediderit, condemnabitur. Signa autem eos qui crediderint, hæc consequentur: Per nomen meum dæmonia ejicient; linguis 18 loquentur novis; serpentes tollent; et si quid lethale biberint, nequaquam nocebit eis; male valentibus manum imponent, et bene habebunt. 19 Dominus igitur, postquam locutus fuisset eis, sursum receptus est in cœlum, et sedit ad 20 dextram Dei. Illi vero profecti prædicarunt ubique, Domino cooperante, et sermonem corum confirmante, per signa subsequentia.

1

EVANGELIUM

SECUNDUM

LUCAM.

QUONIAM multi aggressi sunt componere narrationem rerum, quarum plena fides nobis 2 facta est, prout tradiderunt nobis, qui a principio spectatores ipsimet et administri fuerunt ipsius 3 rei: visum est etiam mihi, omnia alte repetita penitus assecuto, ordine illa ad te scribere, 4 præstantissime Theophile: ut agnoscas earum rerum veritatem, quas auditione accepisti.

5

FUIT diebus Herodis illius regis Judææ sacerdos quidam nomine Zacharias, ex classe Abiæ; 6 uxor vero ipsius erat ex filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeta. Erant autem justi ambo in conspectu Dei, incedentes in omnibus præceptis et 7 ritibus Domini inculpate. Nec erat eis proles, eo quod esset Elisabeta sterilis, et ambo provecti jam essent ætate.

8 Factum est autem, ut quum is sacerdotio 9 fungeretur in ordine suæ classis ante Deum, secundum ritum functionis sacerdotalis, sortitus sit munus suffitus faciendi, ingrediendo in tem10 plum Domini. Tota vero multitudo populi foris erat orans tempore suffitus.

II Visus autem est ei angelus Domini, stans ad 12 dextram altaris suffitus. Et Zacharias eo viso turbatus est, et metus incidit in eum.

13

Dixit autem ei angelus, Ne metue, Zacharia: nam exaudita est deprecatio tua; uxorque tua Elisabeta gignet tibi filium, et vocabis nomen 14 ejus Joannem. Et is erit tibi gaudio et exsul

« PoprzedniaDalej »