Obrazy na stronie
PDF

ita enim decet nos implere omnem justitiam.

Tunc omittit eum. 16 Et baptizatus Jesus ascendit statim ex aqua; et

ecce, aperti sunt ei cæli, et vidit Spiritum Dei

descendentem quasi columbam, et venientem super 17 ipsum. Et ecce, vox adfuit e cælis, dicens, Hic est

Filius ille meus, dilectus ille, in quo acquiesco. 4 TUNC Jesus subductus fuit in desertum a

Spiritu, ut tentaretur a diabolo. 2 Et quum jejunasset dies quadraginta et noctes 3 quadraginta, postea esuriit. Et quum venisset

ad eum tentator, dixit, Si Filius es Dei, dic ut 4 isti lapides panes fiant. At ille respondens,

dixit, Scriptum est, Non solo pane vivet homo, sed ex quovis verbo prodeunte

per os Dei (Deut. 8, 3). 5 Tunc assumit eum diabolus in sanctam urbem, 6 et statuit eum super pinnas templi: dicitque ei, Si

Filius es Dei, dejice teipsum deorsum; nam scriptum est, Angelis suis praecipiet de te, et ipsi attollent te in manus, nequando

offendas ad lapidem pedem tuum (Ps. 91, 11). 7 Dixit ei Jesus, Vicissim scriptum est, Non ten

tabis Dominum Deum tuum (Deut. 6, 16). 8 Rursum assumit eum diabolus in montem subli.

mem valde, et ostendit ei omnia regna mundi, 9 et gloriam eorum: dicitque ei, Hæc omnia tibi 10 dabo, si prostratus adoraveris me. Tunc dicit

ei Jesus, Abi, Satana; scriptum est enim, Do. 11 minum Deum tuum adorabis, et illum solum coles (Deut. 6, 13).

Tunc missum fecit eum diabolus; et ecce, angeli accesserunt, et ministrabant ei. 12 QUUM audisset autem Jesus Joannem traditum 13 esse in custodiam, regressus est in Galilæam: et de.

relicta Nazareth, venit et habitavit in Capernaumi 14 urbe maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim:

ut impleretur quod dictum est per Esaiam prophe15 tam, dicentem, Terra Zabulon, et terra

Nephthalim, ad viam maris secus Jor 16 danem, Galilaea gentium: populus posi

tus in tenebris vidit lucem magnam: et positis in regione et umbra mortis lux

exorta est (Es. 9, 1. 2). 17 Ex eo tempore cæpit Jesus prædicare, el

dicere, Resipiscite; appropinquavit enim regnuni

celorum. 18 Ambulans autem Jesus ad mare Galilææ, vidit

duos fratres, Simonem, qui dictus est Petrus, et

Andream fratrem ejus, jacientes rete in mare: 19 (erant enim piscatores:) et dicit eis, Sequimini 20 me, et faciam vos piscatores hominum. Illi vero

statim, omissis retibus, secuti sunt eum. 21. Tunc progressus illinc, vidit alios duos fratres,

Jacobum filium Zebedæi, et Joannem fratrem

cjus, in navigio cum Zebedæo patre suo, sarcien22 tes retia sua; et vocavit eos. Illi autem statim

omisso navigio et patre suo secuti sunt eum. 23 OBIVIT autem totam Galilæam Jesus, docens

in synagogis ipsorum, et prædicans evangelium

regni, et sanans quemvis morbum et quemvis 24 languorem in populo. Et emanavit fama ipsius

in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male affectos, variis morbis et cruciatibus detentos, et dæmoniacos, et lunaticos, et paralyticos; sana.

vitque eos. 25 Et secuta est eum turba multa a Galilæa, ac

Decapoli, et Hierosolymis, et Judæa, et regioni

bus trans Jordanem sitis. 5 Quum vidisset autem turbam, ascendit in mon

tem; et quum consedisset, adierunt eum discipuli ! 2 ejus. Tunc aperto ore suo docebat eos, dicens,

3. Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est

regnum coelorum. 4 Beati qui lugent: quoniam ipsi solamen re:

cipient. 5 Beati qui sunt mites: quoniam ipsi terram

hæreditario jure obtinebunt. 6 Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam

ipsi saturabuntur. 7 Beati qui sunt misericordes: quoniam ipsis mi

sericordia tribuetur. 8 Beati qui sunt mundi corde: quoniam ipsi

Deum videbunt. 9 Beati qui sunt pacifici: quoniam ipsi filii Dei

vocabantur. 10 Beati quos persequuntur homines justitiæ causa:

quoniam ipsorum est regnum cælorum. u Beati eritis quum vos convitiis affecerint, ct

persecuti fuerint, et mentientes dixerint quidvis 12 mali adversus vos, propter me. Gaudete et

exultate; quoniam merces vestra multa est in coelis: ita enim persecuti sunt prophetas qui

fuerunt ante vos. 13 Vos estis sal terræ. Quod si sal infatuatus

fuerit, quo salietur? ad nihil valet amplius, nisi

ut abjiciatur foras, et conculcetur a quibusvis. 14 Vos estis lux mundi. Non potest urbs occul15 tari supra montem posita. Neque accendunt

lucernam, et ponunt eam subter modium, sed in

candelabrum; et splendet omnibus qui sunt in 16 domo. Ita splendeat lux vestra coram homini

bus, ut videant vestra bona opera, glorificentque

Patrem illum vestrum qui est in coelis. 17 Ne existimate me venisse ut dissolvam legem,

aut prophetas: non veni ut eam dissolvam, sed 18 ut eam impleam. Amen quippe dico vobis,

Usquedum præterierit cælum et terra, iota unum, aut unus apex nequaquam præterierit ex lege, 19 usquedum omnia facta fuerint. Quisquis igitur

solverit unum ex praeceptis hisce minimis, et ita docuerit homines, minimus vocabitur in regno

cælorum: quisquis autem fecerit et docuerit, iste 20 magnus vocabitur in regno cælorum. Dico enim

vobis, Nisi abundaverit vestra justitia amplius quam illa scribarum et Pharisæorum, vos nequa

quam ingressuros in regnum cælorum. 21 Audistis dictum suisse a veteribus, Non oc

cides: quisquis autem occiderit, damnas erit ju22 dicii. Ego vero dico vobis, Quicunque irascitur

fratri suo temere, damnas erit judicii: quicunque veo dixerit fratri suo, Raca, damnas erit con

sessus: quisquis autem dixerit, Fatue, damnas erit 23 gehennæ ignis. Igitur, si munus tuum obtuleris

ad altare, et illic memineris fratrem tuum habere 24 aliquid contra te; relinque illic munus tuum ante

altare, et abi; primum reconciliator fratri tuo, 25 et tunc veni et offer munus tuum. Compone

cum adversario tuo cito, dum es in via cum eo: nequando te tradat adversarius judici, et judex

te tradat ministro, et in custodia conjiciaris. 26 Amen dico tibi, Nequaquam exibis illinc, us

qucdum reddideris ultimum quadrantem. 27 Audistis dictum fuisse a veteribus, Non mocha. 28 beris. Ego vero dico vobis, Quicunque aspici!

mulierem, ut eam concupiscat, jam adulteravit 29 eam in corde suo. Quod si oculus tuus dexter

facit ut tu offendas, erue eum, et abjice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum ex membris

tuis, ac non totum corpus tuum conjiciatur in 30 gehennam. Et, si dextera tua manus facit ut tu

offendas, exscinde eam, et abjice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum ex membris tuis, ac non totum corpus tuum conjiciatur in gehennam

31 Dictum est autem, Quisquis dimiserit uxorum 32 suam, det ei libellum abscessionis. Ego vero

dico vobis, Quisquis dimiserit uxorem suam, extra rationem scortationis, facit ut ea machetur: et

quisquis dimissam duxerit, mechatur. 33 Rursum audistis dictum fuisse a veteribus, Non

pejerabis, sed reddes Domino quæ tu juraveris. 34 Ego vero dico vobis, Ne jurate omnino: neque 35 per cælum, quia thronus Dei est: neque per

terram, quia scabellum est pedum ejus; neque

per Hierosolyma, quia urbs est magni regis. 36 Neque per caput tuum jures, quia non potes 37 unum capillum album aut nigrum facere. Esto

autem sermo vester, Etiam, etiam, Non, non : quod

autem supra hæc redundat, ab illo improbo emanat. 38 Audistis dictum fuisse, Oculum pro oculo, et 39 dentem pro dente. Ego vero dico vobis, Ne

obsistite improbo; sed qui te cædet in dexteram 40 tuam maxillam, obverte ei et alteram : et ei qui

velit tecum contendere, ac tunicam tuam capere, 41 dimitte illi etiam pallium: et quisquis te anga42 riabit ad milliare unum, abi cum eo duo. Pe

tenti abs te dato: et volentem mutuari abs te,

ne aversator. 43 Audistis dictum fuisse, Diliges proximum tuum, 44 et odio habebis inimicum tuum. Ego vero dico

vobis, Diligite inimicos vestros, benedicite iis qui exsecrantur vos, benefacite iis qui oderunt

vos, et orate pro iis qui vobis sunt infensi, 45 et persequuntur vos: ut sitis filii Patris illius

vestri qui est in cælis: facit enim ut sol suus

exoriatur super improbos ac bonos, et pluit super 46 justos et injustos. Nam si dilexeritis eos qui

diligunt vos, quam mercedem habebitis? nonne 47 et publicani idem faciunt? Et si complexi fueritis

fratres vestros solum, quid amplius facitis? norine

« PoprzedniaDalej »