Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ἐκ τῆς Ωριγένους ἐπιστολῆς πρός τινα περὶ Αμβροσίου.

Ὁ ἱερὸς καὶ θεῷ γνησίως ἀνακείμενος Αμβρόσιος πολλὰ ') προσαγορεύει σε, ὅστις νομίζων με φιλόπο νον 2) εἶναι, καὶ πάνυ διψᾷν τοῦ θείου λόγου, ἤλεγξε τῇ ἰδίᾳ φιλοπονίᾳ τῷ πρὸς τὰ ἅγια μαθήματα ἔρωτι· ὅθεν ἐπὶ τοσοῦτόν με περελήλυθεν, ὥστε κινδυνεύειν ἀπαυδᾷν πρὸς τὰς αὐτοῦ προτάσεις. Οὔτε *) γὰρ δει πνῆσαί ἐστιν ἡμῖν ἀντιβάλλουσιν, οὔτε δειπνήσασιν ἔξεστι περιπατῆσαι καὶ διαναπαῦσαι τὰ σώματα. ̓Αλλὰ καὶ ἐν τοῖς καιροῖς ἐκείνοις φιλολογεῖν καὶ ἀκριβοῦν τὰ ἀντίγραφα ἀναγκαζόμεθα. Οὔτε μὴν ὅλην ἐπὶ θερα πείᾳ τοῦ σώματος τὴν νύκτα ἔξεστιν ἡμῖν κοιμᾶσθαι, ἐπὶ 4) πολὺ τῆς ἑσπέρας τῆς φιλολογίας παρατεινούσης. Ἐῶ δὲ λέγειν καὶ τὰ ἕωθεν μέχρι 5) τῆς ἐννάτης, ἔσθ' ὅτε καὶ δεκάτης ὥρας. Πάντες γὰρ οἱ θέλοντες φιλοπονεῖν, τοὺς καιροὺς ἐκείνους τῇ ἐξετάσει τῶν θείων λογίων καὶ ταῖς ἀναγνώσεσιν ἀνατιθέασιν.

1) Suidas: „,πολλὰ προσηγόρευσεν, ὅστις“ κτλ. Β. 2) Suidas: „, φίλον. Κ.

[ocr errors]

3) Suidas: „,Οὔτε γὰρ δειπνῆσαί ἐστιν ὅτι μὴ ἀντιβάλλοντα, οὔτε δειπνήσαντα ἔξεστι. R.

[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

5) Suidas:,,μέχρις ἐννάτης καὶ δεκάτης ώρας. Β.

Ἐκ τῆς Ωριγένους ἐπιστολῆς πρός τινας μεμ ψαμένους αὐτῷ διὰ τὴν περὶ τὰ Ἑλλήνων μαθήματα σπουδήν.

Ἐπεὶ δὲ ἀνακειμένῳ μοι τῷ λόγῳ, τῆς φήμης δια τρεχούσης περὶ τῆς ἕξεως ἡμῶν, προσῄεσαν ὁτὲ μὲν αἱρετικοί, ὁτὲ δὲ οἱ ἀπὸ τῶν ἑλληνικῶν μαθημάτων, καὶ μάλιστα τῶν ἐν φιλοσοφίᾳ· ἔδοξεν ἐξετάσαι τά τε τῶν αἱρετικῶν δόγματα, καὶ τὰ τῶν φιλοσόφων περὶ ἀληθείας λέγειν ἐπαγγελλόμενα. Τοῦτο δὲ πεποιήκαμεν, μιμησάμενοί τε τὸν πρὸ ἡμῶν πολλοὺς ὠφελή σαντα Πάνταινον, ') οὐκ ὀλίγην ἐν ἐκείνοις ἐσχηκότα παρασκευὴν, καὶ τὸν νῦν ἐν τῷ πρεσβυτερίῳ καθεζόμενον ̓Αλεξανδρέων Ηρακλῶν· 2) ὅντινα εὗρον παρὰ τῷ διδασκάλῳ 3) τῶν φιλοσόφων μαθημάτων, ἤδη πέντε ἔτεσιν αὐτῷ προσκαρτερήσαντα, πρὶν ἐμὲ ἄρξα σθαι ἀκούειν ἐκείνων· τῶν λόγων. Διὸ καὶ πρότερον κοινῇ ἐσθῆτι χρώμενος, ἀποδυσάμενος καὶ φιλόσοφον ἀναλαβὼν σχῆμα, μέχρι τοῦ δεῦρο τηρεῖ, βιβλία τε Ἑλλήνων κατὰ δύναμιν οὐ παύεται φιλολογῶν.

Ex epistola Origenis,

quae olim libro quarto ejusdem epistolarum reperiebatur, ad quosdam amicos Alexandrinos contra eos, qui libros ejus, adhuc eo vivente, adulteraverant.

Quid 4) necesse est de prophetarum sermonibus dicere, quibus saepissime pastoribus et majoribus natu, et sacerdotibus, ac principibus populi comminantur, et ar

') Cfr. Euseb. Hist. Eccles. lib. V. cap. X. et XI.
2) Cfr. Euseb. Hist. Εccles. lib. V. capp. III. XV. et XXVI.
3) Ammonium intelligit cognomento Saccam. R.
*) Hujus fragmenti priorem partem usque ad haec

guunt eos? Quae absque nobis de sanctis scripturis elicere potestis, et liquido pervidere, quod forsitan hoc tempus sit, de quo dicitur: „nolite 1) credere amicis, nec speretis in principibus:" et nunc impleatur vaticinium: „duces 2) populi mei me nescierunt, filii stulti sunt, et non sunt sapientes. Sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nesciunt." Quorum magis misereri, quam eos odisse debemus, et orare pro illis, quam iis maledicere. Ad benedicendum enim, et non ad maledicendum creati sumus.

Unde et Michael, quum adversus diabolum disputaret de Mosis corpore, ne tanto quidem mało ausus est judicium inferre blasphemiae, sed dixit: „increpet 3) tibi Dominus." Cui quid simile etiam in Zacharia legimus: „increpet 4) tibi Dominus, diabole: et increpet Dominus in te, qui elegit Jerusalem." Itaque et nos cupimus increpari a Domino eos, qui nolunt cum humilitate a proximis increpari. Dicente autem Michaele: ,,increpet 5) tibi Dominus, diabole:" et Zacharia similiter, utrum increpet, an non increpet Deus diabolum, ipse viderit. Et si increpat, quomodo increpet, ipse agnoscat. Et post multa addit:

Nos hoc sentimus, quod ejicientur de regno coelorum, non solum qui grandia peccaverunt, verbi gratia fornicatores, et adulteri, et masculorum concubitores, et fures, sed et qui minora deliquerunt, ex eo, quod scriptum est: ,,neque ") ebriosi, neque maledici regnum Dei possidebunt:" et tam in bonitate, quam. in severitate Dei esse mensuram. Unde cuncta nitimur agere consilio: in vini

verba:,,Sed nihil mirum mihi videtur," et cetera, exhibet Hieronymus lib. II. Apologiae adversus Rufinum, alteram vero affert in Apologia sua pro Origene Rufinus. R. ') Mich. VII, 5. 2) Cfr. Jerem. IV, 22.

3) Ep. Judae vers. 9. 4) Zach. III, 2.
5) Cfr. ep. Judac vers. 9. coll. Zach. III, 2.
6) Cfr. I Cor. VI, 9. 10.

quoque potu, et in moderatione sermonis, ut nulli audeamus maledicere. Ergo quum propter Dei timorem caveamus in quempiam maledicta conferre, recordantes illius dicti:,,non ') fuit ausus judicium inferre blasphemiae:" quod dicitur de Michaele contra diabolum: et in alio loco:,,dominationes 2) quidem reprobant, glorias autem blasphemant:" quidam 3) eorum, qui libenter contentiones reperiunt, adscribunt nobis et nostrae doctrinae blasphemiam, super qua ipsi viderint, quomodo illud audiant:,,neque ) ebriosi, neque maledici regnum Dei possidebunt:" licet patrem malitiae et perditionis eorum, qui de regno Dei ejicientur, dicant posse salvari: quod ne mente quidem quis captus dicere potest.

Sed nihil mirum mihi videtur, si adulteretur doctrina mea ab inimicis meis, et tali adulterio corrumpatur, quali adulterio corrupta est epistola Pauli apostoli. Quidam enim sub nomine Pauli apostoli falsam epistolam scripserunt, ut conturbarent Thessalonicenses, quasi instaret dies Domini, et seducerent eos. Propter hanc epistolam in secunda epistola, quam ad Thessalonicenses scripsit, haec dixit:,,rogamus 5) autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et per vestram congregationem

2) Cfr. ep. Judae vers. 8.

ex

1) Ep. Judae vers. 9. 3) Rufinus, teste Hieronymo lib. II. Apologiae adversus Rufinum, fraudulenter amputatis superioribus, quibus inferiora dependent, sic coepit transferre epistolam, quasi hoc sensu superius esset exordium, et ait: ,,Quidam eorum, qui libenter habent criminari proximos suos, adscribunt nobis et doctrinae nostrae crimen blasphemiae, quod a nobis nusquam audierunt: de quo ipsi viderint, nolentes observare mandatum illud, quod dicit: quia maledici regnum Dei non possidebunt: dicentes asserere me patrem malitiae et perditionis eorum, qui de regno Dei ejiciuntur, id est, 'diabolum esse salvandum: quod ne aliquis quidem mente motus et manifeste insaniens dicere potest" R.

4) Cfr. I Cor. VI, 9. 10.
5) Cfr. II Thess. II, 1-3.

in ipsum, ut non moveamini cito a sensu vestro, ‘neque terreamini, neque per spiritum, neque per verbum, neque per epistolam tanquam per nos missam, quasi instet dies Domini. Nemo vos seducat ullo modo." Talia ergo quaedam video etiam nobis accidere. Nam quidam auctor haereseos, cum sub praesentia multorum habita inter nos fuisset disputatio, et descriptum accipiens ab his, qui descripserant, Codicem, quae voluit addidit, et quae noluit, abstulit, et quod ei visum est, permutavit, circumferens tanquam ex nomine nostro, insultans, et ostendens ea, quae ipse conscripsit. Pro quibus indignantes fratres, qui in Palaestina sunt, miserunt ad me Athenas hominem, qui acciperet a me ipsum authenticum exemplar, quod ne relectum quidem, vel recensitum a me antea fuerat, sed ita neglectum jacebat, ut vix inveniri potuerit. Misi tamen, et sub Deo teste loquor, quoniam cum convenissem illum ipsum, qui adulteraverat librum, quare hoc fecisset, velut satisfaciens mihi respondit, quoniam magis ornare volui disputationem illam, atque purgare. Videte, quali purgatione disputationem nostram purgavit: tali nempe, quali purgatione Marcion Evangelia purgavit, vel Apostolum, vel quali successor ejus post ipsum Apelles. Nam sicut illi subverterunt Scripturarum veritatem: sic et iste sublatis, quae vere dicta sunt, ob nostri criminationem inseruit quae falsa sunt. Sed licet homines haeretici et impii sint, qui haec facere ausi sunt, tamen habebunt et illi judicem Deum, qui talibus adversum nos criminationibus accommodant fidem. Fecerunt autem hoc et alii nonnulli, conturbare volentes ecelesias. Denique in Epheso cum vidisset me quidam haereticus, et congredi noluisset, neque omnino os suum aperuisset apud me, sed nescio qua ex causa id facere vitasset, postea ex nomine meo et suo conscripsit qualem voluit disputationem, et misit ad discipulos suos, ut ego quidem cognovi, ad eos, qui Romae erant; sed non dubito, quin et ad alios, qui per

di

« PoprzedniaDalej »