Obrazy na stronie
PDF
ePub

exstant manu exarati Codd. Origenis, eos amicorum suorum ope cum editis conferri curavit; ille vero pro innato sibi quodam incredibili promovendarum apud nos literarum studio, quod in tertio ejus successore, reverendo admodum Patre Domino Joanne Baptista Alaydon, renascitur dum ingens Sangermanensis bibliothecae aedificium, cooperante viro optimo Domino Bartholomaeo Delaprade, magnis sumtibus exstruebat, nullis interim parcebat expensis, ut, quicquid e variis Europae bibliothecis expetebamus, id quantocius exscriberetur, et ad nos deferretur: mandato ejus haud gravate Romae obtemperantibus Domino Philippo Raffier, Congregationis nostrae in curia Romana tunc procuratore generali, Domino Francisco Le Bel, ejus socio, et viro docto; nec non post illos Domino Carolo Ludovico Conrade, qui eodem generalis in curia Romana procuratoris functus officio, magna rerum gerendarum dexteritate enituit. Ingratus plane fuerim, si debita quoque sibi laude fraudavero carissimum mihi ovuμvorηv, Dominum Jóannem Baptistam Robart, virum candore morum, sincera in Deum pietate, linguae graecae haud vulgari peritia, nec non indefesso ad civilem ecclesiasticamque Orientalis imperii historiam perdiscendam et illustrandam studio prorsus laudabilem. Ipse mecum omnem in hac editione adornanda laborem, quantum in se fuit, alacri semper ac promto animo partitus est, praesertim ubi locupletes locorum scripturae sacrae indices conficiendi, interpretatio latina accurate cum graecis conferenda, aut operis typographici specimina castiganda fuerunt et corrigenda.

Atque haec quidem Ruaeus.

Scribebam Vitebergae die XVI. mensis Aprilis

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]
[ocr errors][merged small]

Eusebius 1) lib. VI. Hist. Eccles. cap. II. ait, se, quidquid ad Origenis vitam pertinet, maximam partem ex ejus literis collegisse; et ejusdem libri cap. XXXVI. narrat, se quotcunque sparsim apud varios asservatas reperire potuit, seorsim in proprios libros, ne iterum dissiparentur, digessisse; fuisse autem illas numero supra centum. Librum Collectionis hujus quartum citat Rufinus in libello de Adulteratione librorum Origenis. E tanto autem Epistolarum numero paucae admodum sunt, quarum aliqua ad nos specialis notitia pervenerit.

I. Recensetur ea, quam, teste Eusebio Hist. Eccles. lib. VI. cap. II., ad patrem Leonidam in carcere fidei causa detentum misit, quaque illum ad martyrium vehementissime cohortabatur, his inter cetera verbis eum admonens: „ἔπεχε, μὴ δι' ἡμᾶς ἄλλο τι φροvnons." Reliqua hujus aureae epistolae periere. II. Commemoratur illa, qua Ambrosii ardorem erga sacras literas describit, et cujus fragmentum ex Cedreno pag. 253., et Suida in voce '2qıyevŋs, infra primo loco exhibetur.

1) Cfr. Orig. Opp. ex ed. Ruaei Tom I. pag. 1. et 2. coll. Prolegomenis.

ORIGENIS OPERA. TOM. XVII.

1

III. Refertur ea, in qua, teste Eusebio lib. VI. Hist. Eccles. cap. XIX., et Suida in voce 'Pouyévns, se ipse purgat adversus eos, qui nimium ejus studium erga graecanicas disciplinas reprehendebant. Hujus aliqua particula infra secundo loco repraesentatur.

IV. Epistola illa memoratur, quam contra adversarios suos anno Christi 231. vel 232. post suum ex urbe Alexandria discessum ad amicos suos Alexandrinos misit. Hujus infra exhibentur latine duo insignia fragmenta, alterum ex libro II. Hieronymi contra Rufinum, alterum ex Apologetico libello ejusdem Rufini pro Origene. His adjunctum est aliud fragmentum epistolae Alexandri Hierosolymorum episcopi ad Origenem.

V. Magno numero fuisse videntur illae Origenis epistolae, quas, teste Eusebio lib. VI. Hist. Eccles. cap. XXXVI., et ad Fabianum Romanae urbis episcopum, et ad complures alios ecclesiarum antistites de recta fidei suae ratione scripsit circa annum Chr. 236.; sed jam dudum intercidere. De epistola ad Fabianum Hieronymus Epist. 41. alias 65. haec habet: „Ipse Origenes in epistola, quam scribit ad Fabianum Romanae urbis episcopum, poenitentiam agit cur talia scripserit, et causas temeritatis in Ambrosium refert, quod secreto edita in publicum protulerit."

VI. Ad nos usque pervenit integra graece Origenis epistola ad Africanum de Susannae historia. Infra epistolae Africani subnectitur.

VII. Exstat etiamnunc epistola ad Gregorium Thaumaturgum, qua illum hortatur, ut contemto Philosophiae studio totum se dedat Scripturae sacrae. Scripta est circa annum 240. Integra infra graece exhibetur e Philocalia.

VIII. Hieronymus in Catalogo Script. Eccles. cap. 60 commemorat Origenis literas ad Beryllum Arabiae

Bostrenum episcopum. Scriptae sunt circa annum Christi 240., sed injuria temporum jam pridem intercidere.

IX. Eusebius lib. VI. Hist. Eccles. cap. XXXVI. memorat ejus epistolam ad Imperatorem ipsum Philippum, et alteram ad conjugem illius Severam. Earumdem meminit Hieronymus in Catalogo Script. Eccles. cap. LIV. ,,Ad Philippum, inquit, Imperatorem, qui primus de regibus Romanis Christianus fuit, et ad matrem (Eusebius: conjugem) literas fecit, quae usque hodie exstant." Idem testatur Vincentius Lyrinensis Commonit. I. cap. XXIII. his verbis: „Quam autem non solum privatae conditioni, sed ipsi quoque fuerit reverendus imperio, declarant historiae, quae eum a matre Alexandri Imperatoris accitum ferunt; coelestis utique sapientiae merito, cujus et ille gratia, et illa amore flagrabat. Sed et ejusdem epistolae testimonium perhibent, quas ad Philippum Imperatorem, qui primus Romanorum principum Christianus fuit, christiani magisterii auctoritate conscripsit," nimirum circa annum 245. Jam dudum vero periere.

X. Hieronymus in Catalogo Scriptor. Eccles. cap. LVII. ait, sua adhuc aetate nonnullas exstitisse Origenis ad Tryphonem, ejus auditorem, epistolas. Harum

hodie ne you quidem.

[ocr errors]

XI. Eusebius lib. VI. Hist. Eccles. cap. XXXIX., ubi de persecutione Decii, et quae in ea passus sit Origenes, refert, haec ait: Τὰ μὲν οὖν Ωριγένει κατὰ τὸν διωγμὸν συμβάντα οἷα καὶ ὅσα, καὶ ὁποίας ἔτυχε τελευτῆς, τοῦ πονηροῦ δαίμονος ἐφαμίλλως τῷ ἀνδρὶ πανστρατιᾷ παραταξαμένου, πάσῃ τε μηχανῇ καὶ δυνάμει κατ' αὐτοῦ στρατηγήσαντος, παρὰ πάν τας τε τοὺς τηνικάδε πολεμηθέντας διαφερόντως ἐπισκήψαντος· οἷά τε καὶ ὅσα διὰ τὸν Χριστοῦ λόγον ὁ ἀνὴρ ὑπέμεινε, δεσμα, καὶ βασάνους τὰς

4 IN ORIG. EPISTOLAS ADMONIT. GENERALIS.

κατὰ τοῦ σώματος, τάς τε ὑπὸ σιδηρῷ κλοιῷ καὶ μυχοῖς εἱρκτῆς τιμωρίας· καὶ ὡς ἐπὶ πλείσταις ἡμέ ραις τοὺς πόδας ὑπὸ τέσσαρα τοῦ κολαστηρίου ξύ λου παραταθεὶς διαστήματα κατασπώμενος· πυρός τε ἀπειλὰς, καὶ ὅσα ἄλλα πρὸς τῶν ἐχθρῶν ἐπενεχθέντα καρτερῶς ἤνεγκεν· οἵου τε τὰ κατ' αὐτὸν ἔτυχε τέλους, μηδαμῶς αὐτὸν ἀνελεῖν παντὶ σθένει τοῦ δικαστοῦ φιλονείκως ἐνστάντος· ὁποίας τε μετὰ ταῦτα καταλείπει φωνὰς, καὶ αὐτὰς πλήρεις τοῖς ἀναλήψεως δεομένοις ὠφελείας· πλεῖσται ὅσαι τ ̓ ἀνδρὸς ἐπιστολαὶ τ ̓ ἀληθὲς ὁμοῦ καὶ ἀκριβὲς περιέHarum autem nihil hodie superest.

σε

χουσι. XII. In nonnullis Mss. Catenis Graecorum Patrum ad Deut. XVI, 20. affertur fragmentum Origenis ἐκ τῆς πρὸς Φώτιον καὶ ̓Ανδρέαν πρεσβυτέρους ἐπιστολῆς. Sed recte monet vir doctissimus, Montefalconius noster, Bibliothecae Coislinianae pag. 41. Origenem mendose positum fuisse pro Severo, cujus memoratur epistola ad Photium et Andream presbyteros, in Cod. 8. ejusdem Bibl. Coislinianae pag. 44. Quam ob rem ab hocce supposititio fragmento inter genuina Origenis opera publicando abstinuimus.

« PoprzedniaDalej »