Obrazy na stronie
PDF
ePub

editæ occasio. Miror autem prædictum Valentem A cum ab omnibus nobis (c) electum fidem dictasse, in aut oblitum esse, aut certe subdole dissimulare, quid in præteritum gestum definitumque sit. Nam sub bonæ memoria Constantio imperatore, quando inter quosdam cœperat esse de fide dissensio, in conspectu ejusdem imperatoris, præsentibus Georgio episcopo Alexandrinorum Ecclesiæ, (a) Pancratio Pelusinorum, Basilio episcopo tunc Anquiritano, præsente etiam ipso Valente et Ursacio, et (b) mea parvitate, post habitam usque in noctem de fide disputationem et ad certam regulam perductam, Mar

qua fide sic conscriptum est: Filium similem Patri per omnia, ut sanctæ dicunt et docent Scripturæ: cujus integræ professioni consensimus omnes, 709 et manu nostra subscripsimus. Si autem nunc aliquid spiritus hujus mundi suggerit, ex aperto adhuc scire. non possumus. Nam ut nos professi sumus de Scripturis per omnia similem Filium Patri, excepta innativitate; exponant et illi de Scripturis, quemadmodum parte similis sit, parte dissimilis.

4. Et ideo, Fratres dilectissimi, hæc intrepidanter

(a) Vocem Pancratio, quæ prius deerat, supplemus ex lib. 11 Socratis, cap. 29.

B

(c) Ita emendandum esse constat, licet antea obtinuit ejectum. Quænam sit illa fides a Marco dictata, ubi, quando et qua occasione edita sit, nunc paucis est disserendum. Eam Sirmii editam fuisse facile deprehenditur ex verbis Socratis lib. 1, cap. 20 et 30, quamvis ibi tres conventus Sirmienses confundens, multa veris falsa intermisceat. Nam cum vere scribat synodum anno 351 Sirmii adversus Photinum esse celebratam; falsum est quod ait, ei interfuisse Georgium Alexandriæ episcopum, quippe qui huic civitati anno dumtaxat 356, præfectus est. Deinde cum veritati consentaneum sit quod memorat, in eo conventu Sirmiensi, in quo Georgius Alexandrinus præsens aderat, a Basilio Ancyrano acerrime fuisse Basilio disputatum; illi tamen concedendum non est, tum certaminis quidquam cum Photino fuisse, si quidem huic jam longe antea deposito Germinio successerat. Vere etiam audierat Socrates formulam fidei in prædicto conventu a Marco Arethusio dictatam : sed hoc falso ad fidem contra Photinum scriptam retulit, in qua nusquam occurrit primarium illud decretum, similem esse per omnia Patri Filium.

quod ad Ariminensem synodum deferret; Ariminense concilium tum in proximo fuisse significat. Et hac jpsa quidem a Valente et sociis Ariminensi synodo est proposita, quæ Eusebio et Hypatio coss. vulgata est. Demum in hac legitur Filium Patri per omnia similem esse, ut sanctæ dicunt et docent Scripturæ. Sed cum in ea ipsa etiam substantiae silentium decernatur; ægre intelligitur qui Basilius huic definitioui consensisset. Reponi quidem posset, cum hine Valentem inter et Basilium nata esset controversia, quod ille substantie silentium, hic Filium per omnia Patri similem vellet; eam a Marco ita sedatam esse, ut quod vellet uterque, in una eamdemque ecthesi reperiret. Sed apud Epiphanium loco laudato perspicuum est, neque etiam tunc Basilium consensisse, ut substantiæ nomen taceretur, sicut ex Seleuciensis synodi gestis constat, cum illud postea constanter retinuisse. Præterea quis credat hoc nomen a Marco Arethusio suppressum, qui cum cæteris Orientalibus primæ Antiochenæ formulæ adhærebat, in qua, ut notat Sozomenus, lib. iv, c. 16, substantia asserebatur ? Quamquam non satis sibi constat Sozomenus, cum lib. iv, c. 16, innuit, solos Anomœorum principes formulæ ejus auctores esse, quæ Sirmii an. 359, edita est; et tamen cap. 22, conceptis verbis testatur eos, quibus in Seleuciensi synodo placebat ut substantiæ nomen e medio tolleretur, prætendisse formulam fidei, quam paulo ante Marcus Sirmii composuerat, quam tum alii susceperant episcopi qui tunc erant in Comitatu, tum Basilius episcopus Ancyræ.

C

De Sirmiensibus formulis restat quærendum, quænam Constantii edicto suppressa sit. Multi cum Socrate, lib. 1, c. 30, ac Sozomeno, lib. IV, c. 6, boc ad secundam referendum esse existimant. A quibus percontari libet, quando putent illius auctores laborasse ut illius exemplaria ex omnium manibus eriperent? an statim atque edita est? Sed etiam post in Gallias missa est. An post quam Ursacius ac Valens Ancyranæ synodi decretis subscribere coacti sint? At hoc certe Hilarius silentio non præterisset in libro de Synodis, quem et post formulæ hujus editionem, el post coactam illam Ursacii ac Valentis subscriptionem composuit. Neque vero hoc consilii Ariminensis tempore factum dixerint: quo nimirum Valens ac socii doctrinam in illa contentam revocare atque

D

confirmare cogitabant. Verius itaque juxta Athanasium, lib. de Synod. p. 905, dixeris, Valentem et socios, cum proposita Ariminensi concilio tertia formula ob consules in ea prænotatos ab omnibus irrisi essent, apud imperatorem effecisse, ut ereptis exemplaribus tollere possent unde omni probro ac pudore suffici fuerant Sublatis igitur consulum nominibus, necnon vocabulis in omnibus, quæ ipsis valde incommoda, Sirmii pro tempore inviti tergiversantesque susceperant, eamdem formulam e Nicææ in Thracia, et Arimini ac Seleuciæ subscribendam curarunt. Cui sententiæ in hoc favet Sozomenus, lib. 1v, c. 6, quod non dicat auctores Sirmiensis formulæ operam dedisse ut eam prorsus supprimerent, sed ut emendandam reciperent. Quod in tertiam, non in secundam convenit.

(b) Sic legendum esse sentiebamus, non ut prius, et in ea pravitate, cum sententiam nostram ms. Sirm. confirmavit.

Jam vero convenit inter omnes, conventum de quo hic agitur post Ancyranam synodum anni 358 fuisse habitum. Neque minus constare debet, nihil in eo de Photino actum, sed totam Basilii disputationem adversus Sirmiensis blasphemiæ auctores ac fautores exstitisse. Ex libro autem de Synodis certum est, Basilium aliosque Orientales anno 358, Ancyra Sirmium properantes ibi Valentem ac socios coegisse, ut fidei ipsis propositæ subscriberent, ac damnarent quod paulo ante fecerant. Quod non sine magna partium contentione factum nemo inficias ierit. Neque negabit quisquam, Basilium ac socios, cum Ancyræ ante Pascha convenissent, Sirmium ante Pentecosten pervenire potuisse. Quocirca quod apud Epiphanium hær. LXXI, n. 22, habetur de subscriptione Valentis nocte Pentecostes jam illucescentis, ad coactam illam subscriptionem commode referas, quam Sirmii Ancyrana synodi legati a Valente ac sociis extorserunt. Quod si ita est, hic Germinius de formula anno 558 edita sermonem habet. Epiphanius enim quod nocte jam illucescentis Pentecostes, hoc item narrat factum esse, quando fidei subscriptum qua Filius per omnia Patri similis esse definitur. Alia præterea succurrunt in hujus opinionis gratiam.

Plura tamen favent sententiæ Nicolai Fabri, qua existimat eam a Germinio indicari formulam, quæ Sirmii, imperatore præsente, xı kal. jun. Eusebio et Hypatio coss., edita est, et ab Athanasio, lib. de Synod. p. 875, inserta. Primo enim in eam convenit dies ab Epiphanio notatus. Nam Eusebio et Hypatio coss., hoc est 359 anno, Pentecostes nox in xi kal. jun. incidebat. Deinde cum scribit Epiphanius, Valentem professionis ibi editæ exemplum habere voluisse,

et sine mora vestræ dilectionis ad conscientiam, per A ignorans implicetur. Jam vestræ est unanimitatis, Cyriacum officialem, cujus prima inventa occasio est post Carinium diaconem quem ad vos misi, professionem destinavit: 710 ut per vestram quoque vigilantissimam devotionem apud Deum universæ fraternitati intimetur, ne quis fallacis diaboli laqueis

rescribere mihi quid vobis sanctus Spiritus suggerat. Sane intimo Charitati Vestræ, me huic epistolæ, propterea quod manus dolerem, subscribere non potuisse : subscribendum autem mandasse fratribus et com presbyteris nostris Innocentio, Octavio et Catulo.

711-712 FRAGMENTA

EX ALIIS SANCTI HILARII

OPERIBUS

IN VETERIBUS MONIMENTIS RELICTA.

Ex tractalibus (a) in Job. I. Tanta enim et tam admirabilis in nos misericordiæ Dei bonitas est, ut per quem in Adæ offensa generositatem primæ et beatæ illius creationis amisimus, per eum rursum id quod amisimus obtinere mereamur. Tunc enim diabolus invidens nocuit: nunc autem, cum nocere nititur, vincitur. Movet enim per infirmitatem carnis nostræ omnia potestatis suæ tela, cum ad lasciviam accendit, cum ad ebrietatem illicit, cum ad odia stimulat, cum ad avaritiam provocat, cum ad cædes instruit, cum ad maledicta exacerbat. Sed cum per firmitatem animi horum omnium subrepentia incentiva reprimuntur, emundamur a peccato per hujus victoriæ gloriam; dictum enim ita est: Aut quomodo se emun · dabil natus ex muliere (Job xxv, 4)? Quia non exstante hoste, non erit bellum: cessante deinde bello victoria C

deerit. Collidentium autem adversus nos vitiorum victoria non adepta, non erit emundatio ulla vitio. rum quia his insidiis corporis nostri pirata victo, colluctantium adversus nos passionum concertatione purgamur. Memores igitur et conscii illa ipsa corpora nostra omnium vitiorum esse materiem, per quam polluti et sordidi, nihil in nobis mundum, nihil innocens obtinemus; gaudeamus nobis esse hostem, in cujus concertatione quodam concertationis nostræ bello dimicemus.

Item (b).

II. Quas Job litteras legerat, ut abstineret se ab

B omni re maligna, quia Deum sola mente vitiis non admixta venerabatur? Deum autem colere, justitiæ proprium officium est.

(a) Fragmentum hoc laudat Augustinus, et qua- D dam præfatione sic explicat lib. n contra Julianum, c. 8, n. 27: In quadam vero homilia de libro sancti Job, attende quid dicat, quemadmodum ipsius diaboli adversus nos indesinens bellum ex hoc fieri asserat, cum ea mala quæ in nobis sunt, excital contra nos: quod in nostram fieri utilitatem vult docere, convertente scilicet divina misericordia malitiam diaboli ad purgationem nostram. Tanta enim, etc.

(b) Ex iisdem homiliis in Job excerptum esse liquet hoc alterum fragmentum, quod Hilarii nomine, tacito operis titulo, primus laudavit Pelagius, ac deinde commemoravit et exposuit Augustinus, lib. de Nat. et grat. c. 62.

(c) Hoc fragmentum cum subsequente Cassiano

[blocks in formation]

De (d) expositione epistola ad Timotheum.

V. Nam et cum dicit Scriptura, homo Christus, (1 Tim. 1, 5), et cum dicit, Christus mortuus est (Rom. viii, 34), et cum dicit, Verbum caro factum est (Joan. 1, 14); non est spoliandus per fraudulentiam legentis expositionibus suis sermo. Nam ubi homo Christus est, præcedit, Mediator Dei atque hominum: ut ex utroque, Deo et homine, unus subsistat; sitque inter hominem et Deum medius, confessione in se utriusque naturæ. Ubi vero Christus mortuus est, subjicitur, Qui resurrexit, qui est in dextera Dei. In morte ejus carnis nostræ infirmitas est, in resurrectione virtus ejus, in consessu Dei dignitas.

713 Ex libro (e) ad Constantium imperatorem.
VI. Filius Dei factus homo Deus est...... Deus

debemus, quæ quidem lib. vii Incarn. c. 24 (utinam paulo fusiora), inseruit.

(d) Titulus hic etsi inauditum Hilarii Opus notat, subnexis tamen verbis donatur in hunc modum a concilio Spalensi c. 12: Sanctus ergo Hilarius in expositione epistolæ ad Timotheum sic loquitur: Nam et cum, etc. Hæe porro Hilarii nostri esse, puto, non ambiget, qui in ipsius lectione prorsus peregrinus non erit, aut etiam qui cum his alia ipsius verba lib. x de Trin. n. 66, compararit. An vero totam ad Timotheum exposuerit epistolam, dubitare per nos licet.

(e) Hæc Hilarii verba a Cœlestino Papa I, in concilio laudata esse testis est Arnobius, lib. 11 de Conflictu cum Serapione, ubi et eadem sic adscripsit :

725

(a) filius hominis factus est (homo enim factus est A buit et peccatum. Sed quia ex peccato omnis caro

est, a peccato scilicet Adam parente deducta; in similitudine peccati carnis est missus, exsistente in eo, non peccato, sed peccati carnis similitudine.

Deus, non Deus factus est homo), et (f. sed) filius hominis factus est filius Dei. Superavit enim magnitudo Domini parvitatem servilis formæ ; ita ut ipsa servilis forma, quam assumpsit, cessaret esse servilis per eum Dominum, qui eam assumpsit. Si enim qui natura non filii Dei, per ipsum efficiuntur filii Dei; quanto magis ipse, qui natura filius Dei est, hunc cum quo voluntate sua alvo virginali conceptus et natus est, ita sublimavit in Deum, ut in ejus nomine omne genu flectatur, cœlestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei patris.

Ex (b) incerto Opere.

VI. Panem nostrum quotidianum da nobis 714 hodie (Lucæ x1, 3). Quid enim tam vult Deus, quam ut quotidie Christus habitet in nobis, qui est panis vitæ, et panis e cœlo: et quia quotidiana oratio est, quotidie quoque ut detur, oratur.

Fragmentum (d) dubium.

in

IX. In quo omnes peccaverunt. In quo, id est, Adam omnes peccaverunt..... Manifestum est in Adam peccasse, quasi in massa. Ipse enim per peccatum corruptus, omnes quos genuit, nati sunt sub peccato.

(c) Item aliud.

VIII. Ergo cum missus est (Christus) in similitudine carnis peccati, non sicut carnem habuit, ita ha

Testimonium de Hilarii doctrina circa Spiritus sancti processionem.

Β

̔́Αγιος ̔Ιλάριος ἐν τοῖς εἰς τὸν ̓Απόστολον ἐξηγηματικοῖς, περὶ Πατρὸς καὶ Υἱοῦ θεολογῶν, φησί, μηδεμίαν ἐν τῷ ἁγίῳ Πνεῦματι διπλόην νοεῖσθαι διὰ τὸ τὸν Πατέρα καὶ τὸν Υἱὸν τὸ εἶναι παρέχειν αὐτῷ· ὅθεν ἄμφω μία ἀρχὴ τοῦ ἁγίου Πνεύματος χρηματίζουσιν : Hilarius in explanationibus ad Apostolum, de Patre Filioque theologice loquens, ait nullam in Spiritu sancto duplicitatem intelligi, propterea quod Pater et Filius exsistenliam illi suppeditent; unde ambo unum principium Spiritus sancti sunt. En miram atque perspicuam

Hilarius quoque vir acris ingenii scribens ad Constan-
tium imperatorem de incarnatione Domini sic ait: Fi-
lius, inquit, Dei factus homo Deus est; et præposterans
repetit, Deus filius hominis, etc. In vulgatis Arnobii
inscriptio in Constantium Imp. minime probanda est:
tum deinde occurrunt aliqua menda, quæ ex veteri
ms. Corbeiensi castigavimas. Ex plurimis autem, C
quæ in dicto Arnobii opere ex eodem codice castigari
queunt, hoc unum hic notamus, lib. 11, ubi Arnobius,
laudatis quibusdam Ambrosii versibus, in ms. subji-
cit, Numquid dicit, talis decet partus hominem? Ver-
bum autem dicit deest in vulgatis, quamvis ad intel-
ligentiam hujus loci prorsus necessarium. Conferen-
dum hoc fragmentum cum Tract. Psal. CXLIII, n. 7.

(a) Magis placeret, Non Dei filius hominis filius fac-
lus est (homo enim factus est Deus, non Deus factus est
homo): sed filius hominis factus est filius Dei. Hujus-
modi sententiam Augustinus, Serm. CLXXXVI, n. 2,
notat his verbis: Non ergo, inquit, vobis subrepat quo-
rumdam sententia minus attentorum in regulam fidei et
in Scripturarum oracula divinarum. Dicunt enim, Qui
filius est hominis, factus est filius Dei; qui vero filius
est Dei, non est factus filius hominis. Hoc ut dicerent,
quod verum est attenderunt, sed verum eloqui non va-
luerunt. Quid enim attenderunt, nisi quia humana na-
tura potuit in melius commulari, in deterius autem divina
non potuit? Hoc verum est. Sed etiam sic, id est, ne-
quaquam in deterius divinitate mutata, Verbum tamen
caro factum est..... ac per hoc qui erat Dei filius, factus
est filius hominis, assumptione inferioris, non conver-
sione potioris. Apprime quidem solet Hilarius ad ora-
cula Scripturarum suum exigere sermonem, dum, v.
g. lib. ix de Trinit. n. 5, de Christo ait: Hunc per
omnia evangelici sermonis modum tenuit, ut se filium
Dei credi doceret, et hominis filium prædicari admone-
rel, etc. ; et num. 3: Ipse ex unitis in idipsum naturis
naturæ utriusque res eadem est; ita tamen, ut neutro
careret in utroque, ne forte Deus esse homo nascendo
desineret, et homo rursum Deus manendo non esset.
Plura in promptu sunt: sed pluribus non eget, cui
jam Hilarii lectio familiaris est. Igitur in allato illius
fragmento alius quidam latet abstrusior sensus.
Quippe cum Hilarius triplicem in Christo statum dis-
tinguat, primum ante susceptam carnem, alterum in

carne mortali, postremum qui resurrectionem ipsius excepit; ita eum in secundo statu Deum et hominem passim profitetur, ut in tertio hominem in Deum transiisse sensu a nobis sæpius explicato dicat. Unde allatus locus totus esse videtur de glorioso Christi statu, ad quem pertinet subjectum Apostoli testimo nium. Et quidem qui in Psal. CXLIII, n. 4, in Verbo assumente carnem formam Dei ita exinanitam dicit, ut totus in forma servi sit, procul abest ut servilem formam per susceptionem Verbi servilem esse cessasse prædicet. Qui igitur illum hic rationem reddere existimant cur una in Christo subsistentia sit, senteutiam illius non satis videntur assecuti.

(b) Vel ex homiliis in Job, vel ex perditis tractatibus in Psalmos excerptum est, quod a concilio Toletano iv, c.10, sic memoratur: Sanctus Hilarius dicit: Panem nostrum, etc. V. Ambros. lib. v de Sacr. n. 25.

(c) Hæc verba non sine Hilarii elogio sic celebrat Augustinus, lib. I cont. Julian. c. 3, n. 9: Ecclesia catholicæ adversus hæreticos acerrimum defensorem quis ignorat Hilarium episcopum Gallum ? Qui cum de Christi carne ageret, attende quid dixerit: Ergo cum missus, etc. Eadem rursum indicat libro subsequenti cap. 4: Et ideo venerandus Hilarius, ex peccato esse omnem carnem, non cunctatus est dicere: sed num

D

quid ideo negavit ex Deo? verum ea unde excerpse

rit, non declaravit. Non enim crediderim, librum hic indicari, cui titulus de carne Christi fuerit; sed tantum lectorem admoneri, Hilario in eo loco de carnis Christi prerogativa esse sermonem. Similis sententia occurrit, lib. x de Trinitate, num. 25.

(d) Subjecta verba occurrunt in commentariis Ambrosio adscriptis in epistolas Pauli Rom. v. Ea tamen cum Augustinus, lib. IV contra duas epist. Pelagian. c. 4, ita profert, Sic sanctus Hilarius intellexit, in quo omnes peccaverunt, etc., hæreticam sententiam refellere voluisse videtur S. Hilarii Pictavensis auctoritate. Et merito quidem existimetur commentarios illos numquam legisse; cum alias etiam plura in iis exstent Pelagio adversa, nec tamen quidquam aliud ex iis adversus illum adducat. Itaque cum in hoc fragmento phrasim Hilarianam non satis internoscamus, illud veluti dubium proponimus.

tanti Patris contra schismaticos Græcos doctrinam de Spiritus sancti processione ac Patre Filioque tanquam unico principio! Jam vero sanctum Hilarium commentarios scripsisse in Pauli Epistolas affirmabat

APPENDIX.

CAPUT PRIMUM.

In quonam codice reperta, et cuinam (nostra quidem sententia) tribuenda sit ea, quam nunc evulgamus, epistola.

JOANNIS CHRYSOSTOMI TROMBELLI

IN SEQUENTEM HILARII EPISTOLAM

PRÆFATIO.

2. Antequam Vulgata Bibliorum interpretatio ab Ecclesiis reciperetur, eam fuisse compositam, compertissimum puto: differt enim plurimum a Vulgata

A

Hispalense concilium II, can. 13, apud Aquirrium, tom. m, p. 353: nunc ecce ex eo deperdito opere frustum splendidum a Græcis servatum. (Ex Spicileg. Rom. tom. vi, p. 73.)

1. Si ex diligentia, quam in perlustrandis Bibliothecæ nostræ codicibus adhibui, fructum non levem retuli, quum superiorem libellum reperi, multo uberiorem sane sum assecutus, dum nobilem epistolam, quam tibi, humanissime Lector, exhibeo, in membraneo codice Hieronymi epistolas, et opuscula complectente inveni (a). Nolim tamen illam Hieronymo tribuas; stylus enim eam Hieronymo abjudicat, atque adeo Ambrosio, et Augustino, quos nempe longe diversam scribendi rationem fuisse consectatos, manifesta res est. Latine primitus scriptam, non ex græco conver- C sam epistolam hanc, ostendit locutio ipsa nihil græcitatis habens latinum quoque scriptorem innuit ea Scripturæ versio, quam sequitur: quippe aut Italica ipsa est a veteribus sa pe laudata, aut alia Italicæ affinis, ipsa quoque a veteribus latinis Patribus sæpe adhibita. At cum præter Hieronymum, Ambrosium, et Augustinum (quos quidem hujusce epistolæ auctores fateri vetat, uti diximus, scriptio ipsa), multi fuerint latini Patres, qui litteras scripserint, inquirendum est nobis, cui epistolam hanc tribuamus.

:

[blocks in formation]

Bea versio, quæ in epistola hac allegatur. Præit ergo sæculum septimum, quo scilicet tempore in Ecclesiis Occidentalibus fere omnibus Vulgata invaluit. At quarti sæculi scriptorem satis indicat summa dili gentia, et enixum studium, quo Verbi divini consubstantialitatem atque æternitatem stabilire studet, et inculcare, ideoque Arianos, et Semiarianos refellere præterit vero hæreses deinceps exortas, atque adco Macedonianam ipsam Semiarianorum tempore celebrem; imo de Spiritu Sancto loquens iis utitur locutionibus, que postquam hæresis ea viguit, a viro Catholico, qualis procul dubio est scriptor noster, adhiberi non potuissent. Scripta itaque est epistola hæc, antequam Macedonius novam hæresim conderet. Inter eos porro, quos per ea tempora epistolas scripsisse novimus, et Verbi divinitatem atque æternitatem vindicasse, eminent Hilarius Pietaviensis (b), et Eusebius Vercellensis (c). At si quis epi stolam hanc cum iis comparaverit Eusebii epistolis, quas Baronius evulgavit, manifesto videbit, eam ab Eusebii stylo abesse plurimum, accedere autem ad eam loquendi rationem, quam Hilarius in libris suis consectatus est : atque adeo in eo tantummodo ab iis differre, quod ii utpote oratorio stylo compositi, elatiores sint, ac sublimiores; epistola vero hæc humili, tametsi ornato, ac multum exculto conscripta sit : quod mirum non est; hujus modi enim loquendi genus epistolæ illi congruit, quæ in Ecclesiastico conventu ad plurimorum eruditionem legenda foret (d). Neque sane auctore illo indigna est, de quo hæc Hie

Dn. 92 et sequent. et præfationem ad editionem Veronen. Hilarii pag. 8, n. 24.

(d) Humile scribendi genus interdum in epistolis suis persecutum fuisse Hilarium, tradit his verbis Baronius, de epistola Hilarii ad filiam loquens ad an. 555, n. 71: Videas in ea virum sanctissimum, pariterque eloquentissimum, stylum suum natura sublimem inclinare puellæ, et de industria humilem reddere, atque ad persuadendum facilem, simplicibusque Virginis auribus accommodare. Illas vero epistolas quæ ad eum finem scribebantur, ut in ecclesiasticis conventibus publice legerentur, ornatas fuisse, atque excultas, is ficile fatebitur, qui ad hujusmodi litteras (de quibus aliqua mox dicemus) animum advertet.

ronymus tradit (a): ‹ S. Hilarius Gallicano cothurno A attollitur, et quum Græciæ floribus adornetur, longis interdum periodis involvitur, et a lectione simpliciorum fratrum procul est. Neque in ea desideramus ubertatem, ac nitorem, quem in Gallorum Scriptorum elucubrationibus enitere alibi testatur idem Hieronymus (b). Denique, ne multa proferam, in hac sane epistola se prodit is, quem disertissimum fuisse evincunt illa ejusdem pariter llieronymi verba (c) : Nec disertiores sumus Hilario: quippe qui, teste hic quoque Hieronymo (d), ‹ Duodecim QQuintiliani libros et stylo imitatus est, et numero (e), brevique libello, quem scripsit contra Dioscorum medicum, quid in litteris possit, ostendit. Initium profecto hujus epistolæ valde nobile est, nec minus præstantia quæ sequuntur, sic ut sublimitatem illam, et eloquentiam, B erat. Antiquior ergo Hilario auctor illius est; quippe quam in Hilario commendant veteres, in ea quoque facile delegas.

4. Atque his quidem conjecturis ducor, ut Hilario Pictaviensi, ideoque præclarissimo, et valde vetusto scriptori epistolam hanc adscribam. Nolo tamen dissimulare eas, quas mihi vir clarissimus, quique primas in litteraria republica tenere visus est (g), mihi objecit difficultates. Nimirum 1° ad martyrium vult scriptor iste paratos eos, quibus epistola hæc legenda

qui imperatorum Ecclesiam persequentium ætate vixit. 2o Fatetur epistolæ hujus scriptor, fidem suam fuisse in dubium revocatam. Et sciant æmuli fidei meæ præstitam rationem, et convenire cum Ecclesia recognoscant. At quis id de Hilario audeat dicere? qui, ut Augustini verbis utar (h), Ecclesiæ catholice adversus hæreticos acerrimus defensor; catholicus et insignis Ecclesiæ catholicæ doctor; et non mediocris auctoritatis in tractatione Scripturarum, et in assertione fidei vir appellatus est. His scilicet ad hunc modum occurro. Constantii tempore exstitisse multos, qui propter Orthodoxæ fidei defensionem non modo in exsilium missi, verum etiam martyrio functi sint, indubitatis monumentis assequimur. Merito itaque ad martyrium paratos esse cupiebat fideles noster egregius Scriptor, ad testificandam scilicet sanguine suo Orthodoxæ confessionis veritatem. An non etiam dubitari merito poterat, ne mortuo Constantio ad hominem vetusta superstitioni addictum transferretur imperium, eoque regnante iterum exagitaretur Ecclesia? Quod si regnante Juliano vis epistolam hanc conscriptam, quam recte ad subeundum martyrium paratos fideles cupiebat Hilarius, quos summum in modum a Gentilibus, quibus palam imperator ipse favebat, vexatos novimus?

5. Quamquam porro eas laudes meruerit Hilarius, quibus ab Augustino, Hieronymo, Cassiano, aliisque celebratissimis viris ornatus est, indubitatum est tamen, de illius fide fuisse ab aliquibus nimio plus severis austerisque dubitatum. Id facile fatebitur, qui ad librum ab Hilario ad sua fidei defensionem adversus Luciferi Calaritani accusationes compositum, animum adverterit. Legas illum obsecro, et manifesto conspicies coactum fuisse Hilarium, ut fidem suam a criminationibus hujusce episcopi vindicaret (i).

3. Illud etiam in Hilario notarunt Critici, quod voces admodum infrequentes scriptis suis inserat (f) : atque id quidem in hac ipsa epistola occurrit. Quis enim voces has, initiat, splendificare, sacerdotare, confuerit, quas hic invenies, iis vocibus annumerabit, quas crebro adhibemus? Quod si explicationis, reique clarius illustrandæ causa græcas voces usurpat in suis libris Hilarius: cæ quoque in Epistola bac occurrunt. Si a voce homousion ad consubstantialitatem Verbi explicandam quoad potest, cavet Hilarius, illiusque loco explicationes alias in libris suis substituit, ne scilicet de nomine, non de ipsa Verbi consubstantialitate, atque æternitate, ac præ- C stantia decertare videatur; id quoque hic peragit. Id pariter in epistola hac observans, quod in reliquis libris suis adversus Arianos disputans religiose observarat: ut scilicet eorum quidem errores vehementer redargual, at neminem nomine appellet; atque ab odioso Arianorum et Semiarianorum vocabulo prorsus abstineat: quam quidem ob rem Lucifero Calaritano displicuit, et plus æquo mitis apparuit. Quid? quod eadem paulo liberiores phrases, præsertim cum de Spiritu Sancto, de Incarnationis mysterio, et de rerum creatione disserit, quæ in libris Hilarii de Trinitate occurrunt, occurrunt pariter in ea, quam evulgamus, epistola; sententiæ quoque eadem exstant; nec dissimilis, uti diximus, sermo est: atque id sane fatebitur, qui annotationes, quas eidem epistolæ adji- D ciemus, expendet: eo enim non modica illarum pars respiciet, ut adductis Hilarii verbis ostendatur, cum reliquis illius libris epistolam hanc non modo in doctrina, verum etiam interdum in locutione ipsa, verborumque dispositione, ac circuitu convenire.

[blocks in formation]

Accedit ad hæc affinitas nonnulla nominum Hilarii, et Hieronymi; iisdem enim litteris utrumque nomen incipit. Hinc suspicor Hilarii nomen duabus tantum prioribus litteris indicatum (Hi): et huic epistolæ præpositum inducere facile potuisse amanuensem nostrum non admodum fortasse peritum, ut Hieronymo tribueret libellum istum, qui Hilario utique fuerat tribuendus.

(d) In epist. ad Magnum olim LXXXIV, in Veron. edit. LXX, n. 5.

(e) Duodecim silicet numero sunt libri de Trinitate, ad quos respicit hic Hieronymus.

() Erasmus in præfatione præposita editioni operum S. Hilarii.

(g) Ludovic. Muratorius in epistola ad me scripta. (h) Lib. I contra Julian., cap. 3; lib. 11, cap. 7; et lib. vi de Trinit., cap. 10.

(i) Tomo Oper. Hilar. pag. 521.

« PoprzedniaDalej »