Obrazy na stronie
PDF
ePub

transmittenda censuimus, ut nec in fide retinenda, A
nec in confutando Ariminensi concilio aliqua vide-
retur (a) esse condissensio. Quicumque igitur nos-
træ unanimitatis optat habere consortium, quicum-
que individuam pacem nobiscum habere desiderat,
quæ sunt nostræ sententiæ comprobare festinet, et
fidei nobis (f. a nobis) memoratæ subscriptionem, et
rescissionem Ariminensis concilii sine ambiguitate
mittendo. Id certe petimus, quod complurium barum
provinciarum porrigimus ipsi (b) consensu. Aucto-
res autem hæresis Arianæ vel Aetianæ, Valentem et
Ursacium, cæterosque eorumdem consortes non
nunc esse quod manifestari apud Illyricum cœpe-
runt, sed olim condemnasse (id est, ibi condemna-
los esse) manifestum est. Explicit.

INCIPIT

FRAGMENTUM XIII (Alias 11 partis).

ADVERSUS

EPISTOLA (C) GERMINII EPISCOPI
ARIANOS (d) JAM SUBSCRIPSERANT IN CONCILIO ARI-
MINENSI, SCIENTES QUOD MALE FECERUNT (Circa
an. 365 edita).

Ego Germinius episcopus credo et profiteor esse unum verum Deum patrem, æternum, omnipotentem et Christum filium ejus unicum et Dominum Deum nostrum, 705 de vero Deo patre verum Dei filium, ante omnia genitum, divinitate, charitate, majestate, virtute, claritate, vita, sapientia, scientia Patri per omnia similem, utpote perfectum de perfecto genitum: susceptionem etiam hominis ex virgine Maria, sicut prophetæ futurum prædixerunt, et evangelicæ atque apostolicæ voces completum docent. Passiones quoque ejus et mortem et resurrectionem et in cœlis adscensionem suscipimus, credimus, profitemur: et quod in fine. mundi de cœlis descensurus sit judicare vivos et mortuos, et reddere unicuique secundum opera ejus. Et in Spiritum sanctum, id est paraclitum, qui nobis a Deo patre per Filium datus est. Explicit.

(a) Verbum esse suppletur ex ms. Sirm. Tum in Pithoeano habetur condescensio.

(b) Alias ex ms. consensum. Legendum esse consensu liquet ex superioribus his verbis, consensu omnium provinciarum jure rescindimus.

(c) Germinii resipiscentiam, atque a Valente et Ursacio discessionem nulla nobis alia veterum monimenta produnt. Ipsemet Hilarius Tractatu adversus Auxentium anno 364 scripto eum adhuc cum Arianæ hæresis fautoribus conjungit. Hæc igitur Germinii professio ei adscribenda est tenipori, quo, Lampsacenæ synodi legatis Occidentem peragrantibus, rerum Arianarum facies prorsus mutata est. Quod confirmatur ex epistola sequenti anno 366 consignata: quain a Valente et Ursacio, ubi primum socii alias sibi devinctissimi demutationem audierunt, scriptam esse non dubium est, ut eum ad suas partes revocarent.

(d) In archetypo ms. Pithcano hic relictum est spatiofum quoddam, quod relativo qui suppleverat Nic. Faber. Aliquid aliud desiderandum suspicamur. Est enim potius hæc epistola adversus eos, qui tunc rescindere nolebant, quod in Ariminensi concilio male subscripserant. Videri etiam potest scripta adversus eos, qui in Sirmiensi congressu anni 358 reractare coacti sunt, quod paulo ante in eadem ci

B

C

D

FRAGMENTUM XIV (Alias 1 partis).

INCIPIT EXEMPLUM EPISTOLÆ VALENTIS, URSACII ET ALIO-
RUM AD GERMINIUM (anno 366 scriptæ).
Domino religiosissimo fratri (e) Germinio, Valens,
Ursacius, Gaius et Paulus salutem.

1. Germinius accusatur quod homæusion defendat.—
Cum de spe et salute sollicitudo incumbit, magis lau-
dandi esse debent qui solliciti sunt, quam reprehen-
sionem aliquam sustinere. Salus autem ac spes prin-
cipaliter in fide catholica consistit. Et ideo quamvis
(f) conventione a dominis nostris fratribus et coe-
piscopis nostris Valente et Paulo admonita noluerit
ad id quod rumor jactitat de te respondere, domine
religiosissime tamen quia litteris tuis testificatus es,
te in eadem charitate perseverare, et paratum esse
illibatam dilectionem habere erga nos ostendere;
propterea in unum apud Singidunum congregati, ite-
rum his commonefacimus sanctitatem tuam, ut omni
occasione ambigui exclusa, digneris rursus rescri-
bere nobis. Si a fide catholica, quæ Arimini a
sancto concilio exposita confirmataque est, cui etiam.
universi Orientis episcopi consenserunt, sicuti 706
jam professus es te non recessurum, apertius quæri-
tur significes. Est autem hoc, sicut in ea cautum est:
Similem dicimus Filium Patri secundum Scripturas,
non secundum substantiam, aut per omnia, (g) sed ab-
solute. Si enim hæc expositio immutata fuerit; ma-
nifeste quondam Basilii (h) perfida assertio, propter
quam synodus facia est, qua etiam merito damnata
est, reparabitur.

ne

2. Retractatio illius deposcitur. - Dignare igitur hoc, quod quæritur, evidenter litteris tuis declarare: non dixisse, aut dicere, vel dicturum, similem esse per omnia Filium Patri excepta innativitate quod perlatores litterarum Jovianus diaconus et Martyrius subdiaconus verbo deprecationis suæ ante prædictos dominos meos fratres et coepiscopos nostros Valentem et Paulum asserebant, magis credivitate male fecerant. Et quidem subjecta fidei confessio opposita est blasphemiæ, quam Osius subscriptione sua ratam facere compulsus est, uti jam monuimus pag. 460 (col. 482 nost. edit.), not. i.

(e) Vix Paulus ac Valens per Jovianum diaconum ac subdiaconum Martyrium didicerunt, eam a Germinio editam esse fidei confessionem, quæ superiori Fragmento continetur, cum illum super ea re convenere. Sed ad ea, quorum maxime curiosi erant, nullo accepto responso, rursun apud Singidum, una cum aliis congregati has ipsi litteras fecerunt.

(f) In ms. contentione. Legendum esse conventione liquet ex postremis his verbis, sicut prima conventione admonitus es. Tum editi ex ms. Pith. ad omnes nostros fratres et coepiscopos nostros corriguntur ex ms. Sirm. ex quo mox reponimus jactitat, pro latitat. Integrior sie esset oratio: conventione facta a dominis... Valente et Paulo admonita Sanctitas tua noluerit, etc.

(g) Nie. Faber mavult seu absolute.

(h) Haud dubie Ancyrani, quo maxime auctore primum Ancyræ Filium Patri substantia similem, ac postea Sirmii per omnia similem esse definitum est. Quæ assertio ab Arianis Constantinopoli an. 360 congregatis damnata est.

bile esse videatur, quia per.omnia similem esse Fi- A ter judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio,

lium Patri profitearis. Si enim sic te, sicut optavi-
mus, sentire scriptis tuis manifestaveris; querelam
pro injuria a quibusdam clericis tuis Palladio et Gaio
fratribus et coepiscopis nostris factam (f. facta), li-
cet nolueris, sicut prima conventione admonitus es,
exquirere ad æstimationem tuam (a) pertinet, illis
scilicet præstantibus pro sua temeritate rationem.
Hæc per Secundianum presbyterum, Pullentium lec-
torem, et Candidianum exorcistam transmisimus
Charitati tuæ xv calendas januarias (anno 366),
Gratiano nobilissimo P. et Dagalaifo conss., exem-
plum penes nos retinentes.

FRAGMENTUM XV (Alias 1 partis).
INCIPIT RESCRIPTUM (b) GERMINII AD RUFIANUM, PALLA-
DIUM, ET CÆTEROS (an. 367).
Dominis Fratribus religiosissimis Rufiano, Palladio,
Severino, Nichæ, Heliodoro, Romulo, Muciano et
Stercorio Germinius in Domino salutem.

ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem (Joan. v, 22, 23); el iterum cui Pater dixit, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. 1, 26), nec dixit, ad imaginein tuam, vel, ad imaginem meam, ne aliquam dissimilitudinem in Filii sui divinitate demonstraret: sed propterea conjunxit, ad imaginem et similitudinem nostram, ut Filium suum sibi similem per omnia Deum manifestaret. Iterum Evangelista, Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate. (Joan. 1, XIV.) Et Apostolus ad Corinthios, In quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non refulgerent illuminatione Evangelii gloriæ Christi, quæ est imago Dei (II Cor. iv, 4). Et iterum idem Apostoin Blus: Et transtulit nos in regno filii charitatis suæ, quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum, qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ (Coloss. 1, 13 et seqq.). Et iterum idem Apostolus: 708 Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est se esse æqualem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus (Philip. 11, 5 et seqq.). Quis non intelligat, quia quemadmodum secundum servi formam vera fuit caro nostra in Christo; ita et in Dei forma vera sit divinitas Patris in Filio? Et iterum : Videte ne quis vos seducat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa hujus mundi, et non secundum Christum ; quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. 11, 8). Si ergo omnis plenitudo divinitatis inhabitat in Christo, jam non ex parte similis et ex parte dissimilis, sicut nunc asserunt, qui propter contentionem suæ libidinis retrorsum abeuntes, semetipsos a nobis averterunt.

1. Filium Patri per omnia similem esse et traditione et Scripturis doceri. Vitalis V. C. (c) militantis in officio sublimis Præfectura relatione comperimus, desiderare Sanctitatem vestram, significari 707 vobis aperte quid est, quod de fide nostra Valenti, Ursacio, Gaio et Paulo displiceat. Necessarium duxi, his litteris patefaciendum Sanctitati vestræ, et id, quod in vobis ipsis ab initio esse confido, dicere. Nos hoc quod et a patribus traditum accepimus, et divinis Scripturis quod semel didicimus, et quotidie docemus, Christum Dei filium Dominum nostrum per C omnia Patri similem, excepta innativitate, Deum de Deo, lumen de lumine, virtutem de virtute, integrum de integro, perfectum de perfecto, ante sæcula et ante universa, quæ intelligi vel dici possunt, genitum, cujus nativitatem nemo scit nisi solus Pater, ipso Filio adserente : Quia nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. x1, 27): per quem facta sunt omnia, sine quo factum est nihil, secundum divinas voces ipsius Salvatoris nostri Filii dicentis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. v, 18); et iterum, Quæcumque enim Pater facil, kæc et similiter Filius facit (Ibid., 19); et iterum, Ego et Paler unum sumus (Joan. x, 30); et iterum, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. xiv, 9); et iterum, Quomodo D operationes filii Dei intelligamus, non ut divinam

Pater vitam habet in semetipso, ita dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. v, 26); et iterum, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, ita et Filius quos vult vivificat (Ibid., 21); et iterum, Creditis in Deum, et in me credite (Joan. xiv, 1); et iterum, Neque enim Pa

(a) In ms. Sirm., non pertinent illi scilicet.

(b) Non ad superiorem epistolam, quæ Valentis, Ursacii, Gaii et Pauli, non Rutiani, Palladii, etc., nomine inscripta est, quæque non per Vitalem, sed per Secundianum, Pullentium et Candidianum est delata. Illam tamen huic occasionem prææbuisse concedendum est: ut qui se epistolæ suæ exemplum penes se retinere superius testati sunt, illud subinde publicum fecerint. Quod nacti Rufianus, Palladius,

--

2. Quæ in contrarium afferuntur qui explicanda. Nam quod putant se pro magno de divinis Scripturis proferre, ut dicant Christum facturam et creaturam e contrario nos secundum Scripturas dicimus viam, el januam, et lapidem offensionis, et petram scandali, et fundamentum, et brachium, et manum, et sapientiam, et verbum, et agnum, et ovem, et pastorem, et sacerdotem, et vitem, et diem, et alia. Sed hæc omnia sic intelligimus et dicimus, ut virtutes et

ejus ex Patre nativitatem hujuscemodi nominibus comparemus; quia ex nihilo omnia per Filium facta sunt, Filius autem non ex nihilo, sed ex Deo patre est genitus.

3. Valentis inconstantia, el fidei a Marco Arethusio

Severinus ac socii, ab ipsomet Germinio rescire desideraverint, quid in ipsius fide Ursacio, Valenti, Gaio et Paulo displiceret. Illis hoc rescripto facit satis: quod proinde aliquanto post prædictam epistolam, hoc est, non longe post anni 367 initia, missum sit necesse est.

(c) Editi ex ms. Pith., nunc : ubi ex Sirm. restituimus v. c. id est, viri clarissimi. Simile mendum ex codem ms. Sirm. jam castigatum est Fragm. ix, n.3.

editæ occasio. Miror autem prædictum Valentem A cum ab omnibus nobis (c) electum fidem dictasse, in aut oblitum esse, aut certe subdole dissimulare, quid in præteritum gestum definitumque sit. Nam sub bonæ memoria Constantio imperatore, quando inter quosdam cœperat esse de fide dissensio, in conspectu ejusdem imperatoris, præsentibus Georgio episcopo Alexandrinorum Ecclesia, (a) Pancratio Pelusinorum, Basilio episcopo tune Anquiritano, præsente etiam ipso Valente et Ursacio, et (b) mea parvitate, post habitam usque in noctem de fide disputationem et ad certam regulam perductam, Mar

(a) Vocem Pancratio, que prius deerat, supplemus ex lib. Socratis, cap. 29.

(b) Sic legendum esse sentiebamus, non ut prius, et in ea pravitate, cum sententiam nostram ms. Sirm. confirmavit.

B

(c) Ita emendandum esse constat, licet antea obtinuit ejectum. Quænam sit illa fides a Marco dictata, ubi, quando et qua occasione edita sit, nunc paucis est disserendum. Eam Sirmii editam fuisse facile deprehenditur ex verbis Socratis lib. 11, cap. 20 et 30, quamvis ibi tres conventus Sirmienses confundens, multa veris falsa intermisceat. Nam cum vere scribat synodum anno 351 Sirmii adversus Photinum esse celebratam; falsum est quod ait, ei interfuisse Georgium Alexandriæ episcopum, quippe qui huic civitati anno dumtaxat 356, præfectus est. Deinde cum veritati consentaneum sit quod memorat, in eo conventu Sirmiensi, in quo Georgius Alexandrinus præsens aderat, a Basilio Ancyrano acerrime fuisse disputatum; illi tamen concedendum non est, Basilio tum certaminis quidquam cum Photino fuisse, si quidem huic jam longe antea deposito Germinio successerat. Vere etiam audierat Socrates formulam fidei in prædicto conventu a Marco Arethusio dictatam : sed hoc falso ad fidem contra Photinum scriptam retulit, in qua nusquam occurrit primarium illud de- C cretum, similem esse per omnia Patri Filium.

Jam vero convenit inter omnes, conventum de quo hic agitur post Ancyranam synodum anni 358 fuisse habitum. Neque minus constare debet, nibil in eo de Photino actum, sed totam Basilii disputationem adversus Sirmiensis blasphemiæ auctores ac fautores exstitisse. Ex libro autem de Synodis certum est, Basilium aliosque Orientales anno 358, Ancyra Sirmium properantes ibi Valentem ac socios coegisse, ut fidei ipsis propositæ subscriberent, ac damnarent quod paulo ante fecerant. Quod non sine magna partium contentione factum nemo inficias ierit. Neque negabit quisquam, Basilium ac socios, cum Ancyræ ante Pascha convenissent, Sirmium ante Pentecosten pervenire potuisse. Quocirca quod apud Epiphanium her. LXXIII, n. 22, habetur de subscriptione Valentis nocte Pentecostes jam illucescentis, ad coactam illam subscriptionem commode referas, quam Sirmii Ancyrana synodi legati a Valente ac sociis extorserunt. Quod si ita est, hic Germinius de formula anno 558 edita sermonem habet. Epiphanius enim quod nocte jam illucescentis Pentecostes, hoc item narrat factum esse, quando fidei subscriptum qua Filius per omnia Patri similis esse definitur. Alia præterea succurrunt in hujus opinionis gratiam.

Plura tamen favent sententiæ Nicolai Fabri, qua existimat eam a Germinio indicari formulam, quæ Sirmii, imperatore præsente, x1 kal. jun. Eusebio et Hypatio coss., edita est, et ab Athanasio, lib. de Synod. p. 875, inserta. Primo enim in eam convenit dies ab Epiphanio notatus. Nam Eusebio et Hypatio coss., hoc est 359 anno, Pentecostes nox in xi kal. jun. incidebat. Deinde cum scribit Epiphanius, Valentem professionis ibi editæ exemplum habere voluisse,

D

qua fide sic conscriptum est: Filium similem Patri per omnia, ut sanctæ dicunt et docent Scripturæ: cujus integræ professioni consensimus omnes, 709 et manu nostra subscripsimus. Si autem nunc aliquid spiritus hujus mundi suggerit, ex aperto adhuc scire non possumus. Nam ut nos professi sumus de Scripturis per omnia similem Filium Patri, excepta innativitate; exponant et illi de Scripturis, quemadmodum parte similis sit, parte dissimilis.

4. Et ideo, Fratres dilectissimi, hæc intrepidanter

quod ad Ariminensem synodum deferret; Ariminense concilium tum in proximo fuisse significat. Et hæc ipsa quidem a Valente et sociis Ariminensi synodo est proposita, quæ Eusebio et Hypatio coss. vulgata est. Demum in hac legitur Filium Patri per omnia similem esse, ut sanctæ dicunt et docent Scripturæ. Sed cum in ea ipsa etiam substantiæ silentium decernatur; ægre intelligitur qui Basilius huic definitioni consensisset. Reponi quidem posset, cum hinc Valentem inter et Basilium nata esset controversia, quod ille substantie silentium, hic Filium per omnia Patri similem vellet; eam a Marco ita sedatam esse, ut quod vellet uterque, in una eamdemque ecthesi reperiret. Sed apud Epiphanium loco laudato perspicuum est, neque etiam tunc Basilium consensisse, ut substantiæ nomen taceretur, sicut ex Seleuciensis synodi gestis constat, cum illud postea constanter retinuisse. Præterea quis credat hoc nomen a Marco Arethusio suppressum, qui cum cæteris Orientalibus primæ Antiochenæ formulæ adhærebat, in qua, ut notat Sozomenus, lib. iv, c. 16, substantia asserebatur? Quamquam non satis sibi constat Sozomenus, cum lib. iv, c. 16, innuit, solos Anomœorum principes formulæ ejus auctores esse, quæ Sirmii an. 359, edita est; et tamen cap. 22, conceptis verbis testatur eos, quibus in Seleuciensi synodo placebat ut substantiæ nomen e medio tolleretur, prætendisse formulam fidei, quam paulo ante Marcus Sirmii composuerat, quam tum alii susceperant episcopi qui tunc erant in Comitatu, tum Basilius episcopus Ancyræ.

De Sirmiensibus formulis restat quærendum, quænam Constantii edicto suppressa sit. Multi cum Socrate, lib. 1, c. 30, ac Sozomeno, lib. iv, c. 6, hoc ad secundam referendum esse existimant. A quibus percontari libet, quando putent illius auctores laborasse ut illius exemplaria ex omnium manibus eriperent? an statim atque edita est? Sed etiam post in Gallias missa est. An post quam Ursacius ac Valens Ancyranæ synodi decretis subscribere coacti sint? At hoc certe Hilarius silentio non præterisset in libro de Synodis, quem et post formulæ hujus editionem, el post coactam illam Ursacii ac Valentis subscriptionem composuit. Neque vero hoc consilii Ariminensis tempore factum dixerint: quo nimirum Valens ac socii doctrinam in illa contentam revocare atque confirmare cogitabant. Verius itaque juxta Athanasium, lib. de Synod. p. 905, dixeris, Valentem et socios, cum proposita Ariminensi concilio tertia formula ob consules in ea prænotatos ab omnibus irrisi essent, apud imperatorem effecisse, ut ereptis exemplaribus tollere possent unde omni probro ac pudore suffici fuerant Sublatis igitur consulum nominibus, necnon vocabulis in omnibus, quæ ipsis valde incommoda, Sirmii pro tempore inviti tergiversantesque susceperant, eamdem formulam et Nicææ in Thracia, et Arimini ac Seleuciæ subscribendam curarunt. Cui sententiæ in hoc favet Sozomenus, lib. iv, c. 6, quod non dicat auctores Sirmiensis formula operam dedisse ut eam prorsus supprimerent, sed ut emendaṇdam reciperent. Quod in tertiam, non in secundam convenit.

et sine mora vestræ dilectionis ad conscientiam, per A ignorans implicetur. Jam vestræ est unanimitatis, Cyriacum officialem, cujus prima inventa occasio est post Carinium diaconem quem ad vos misi, professionem destinavit : 710 ut per vestram quoque vigilantissimam devotionem apud Deum universæ fraternitati intimetur, ne quis fallacis diaboli laqueis

rescribere mihi quid vobis sanctus Spiritus suggerat. Sane intimo Charitati Vestra, me huic epistolæ, propterea quod manus dolerem, subscribere non potuisse : subscribendum autem mandasse fratribus et compresbyteris nostris Innocentio, Octavio et Catulo.

711-712 FRAGMENTA

EX ALIIS SANCTI HILARII
OPERIBUS

IN VETERIBUS MONIMENTIS RELICTA.

Ex tractalibus (a) in Job.

B omni re maligna, quia Deum sola mente vitiis non admixta venerabatur? Deum autem colere, justitiæ proprium officium est.

I. Tanta enim et tam admirabilis in nos misericordiæ Dei bonitas est, ut per quem in Adæ offensa generositatem primæ et beatæ illius creationis amisimus, per eum rursum id quod amisimus obtinere mereamur. Tunc enim diabolus invidens nocuit: nunc autem, cum nocere nititur, vincitur. Movet enim per infirmitatem carnis nostræ omnia potestatis suæ tela, cum ad lasciviam accendit, cum ad ebrietatem illicit, cum ad odia stimulat, cum ad avaritiam provocat, cum ad cædes instruit, cum ad maledicta exacerbat. Sed cum per firmitatem animi horum omnium subrepentia incentiva reprimuntur, emundamur a peccato per hujus victoria gloriam; dictum enim ita est: Aut quomodo se emun dabil natus ex muliere (Job xxv, 4)? Quia non exstante hoste, non erit bellum: cessante deinde bello victoria C deerit. Collidentium autem adversus nos vitiorum victoria non adepta, non erit emundatio ulla vitio. rum quia his insidiis corporis nostri pirata victo, colluctantium adversus nos passionum concertatione purgamur. Memores igitur et conscii illa ipsa corpora nostra omnium vitiorum esse materiem, per quam polluti et sordidi, nihil in nobis mundum, nihil innocens obtinemus; gaudeamus nobis esse hostem, in cujus concertatione quodam concertationis nostræ bello dimicemus.

Item (b).

II. Quas Job litteras legerat, ut abstineret se ab

(a) Fragmentum hoc laudat Augustinus, et qua- D dam præfatione sic explicat lib. n contra Julianum, c. 8, n. 27: In quadam vero homilia de libro sancti Job, attende quid dicat, quemadmodum ipsius diaboli adversus nos indesinens bellum ex hoc fieri asserat, cum ea mala quæ in nobis sunt, excital contra nos: quod in nostram fieri utilitatem vult docere, convertente scilicet divina misericordia malitiam diaboli ad purgationem nostram. Tanta enim, etc.

(b) Ex iisdem homiliis in Job excerptum esse liquet hoc alterum fragmentum, quod Hilarii nomine, tacito operis titulo, primus laudavit Pelagius, ac deinde commemoravit et exposuit Augustinus, lib. de Nat. et grat. c. 62.

(c) Hoc fragmentum cum subsequente Cassiano

Ex (c) Prooemio expositionis Evangelii in
Matthæum.

III. Erat namque primum necessarium nobis, ut unigenitus Deus nostri causa homo, id quod tum non erat, gigneretur.

Item ex eodem.

IV. Tertium deinceps illud congruum fuit, ut quia Deus homo genitus in mundo, etc.

De (d) expositione epistola ad Timotheum. V. Nam et cum dicit Scriptura, homo Christus, (1 Tim. 11, 5), et cum dicit, Christus mortuus est (Rom. viii, 34), et cum dicit, Verbum caro factum est (Joan. 1, 14); non est spoliandus per fraudulentiam legentis expositionibus suis sermo. Nam ubi homo Christus est, præcedit, Mediator Dei atque hominum: ut ex utroque, Deo et homine, unus subsistat; sitque inter hominem et Deum medius, confessione in se utriusque naturæ. Ubi vero Christus mortuus est, subjicitur, Qui resurrexit, qui est in dextera Dei. In morte ejus carnis nostræ infirmitas est, in resurrectione virtus ejus, in consessu Dei dignitas.

713 Ex libro (e) ad Constantium imperatorem. VI. Filius Dei factus homo Deus est...... Deus

debemus, quæ quidem lib. vit Incarn. c. 24 (utinam paulo fusiora), inseruit.

(d) Titulus hic etsi inauditum Hilarii Opus notat, subnexis tamen verbis donatur in hunc modum a concilio Spalensi c. 12: Sanctus ergo Hilarius in expositione epistolæ ad Timotheum sic loquitur: Nam et cum, etc. Hæe porro Hilarii nostri esse, puto, non ambiget, qui in ipsius lectione prorsus peregrinus non erit, aut etiam qui cum his alia ipsius verba lib. x de Trin. n. 66, compararit. An vero totam ad Timotheum exposuerit epistolam, dubitare per nos licet.

(e) Hæc Hilarii verba a Coelestino Papa I, in concilio laudata esse testis est Arnobius, lib. It de Conflictu cum Serapione, ubi et eadem sic adscripsit :

est, a peccato scilicet Adam parente deducta; in similitudine peccati carnis est missus, exsistente in eo, non peccato, sed peccati carnis similitudine.

Fragmentum (d) dubium.

(a) filius hominis factus est (homo enim factus est A buit et peccatum. Sed quia ex peccato omnis caro Deus, non Deus factus est homo), et (f. sed) filius hominis factus est filius Dei. Superavit enim magnitudo Domini parvitatem servilis formæ; ita ut ipsa servilis forma, quam assumpsit, cessaret esse servilis per eum Dominum, qui eam assumpsit. Si enim qui natura non filii Dei, per ipsum efficiuntur filii Dei; quanto magis ipse, qui natura filius Dei est, hunc cum quo voluntate sua alvo virginali conceptus et natus est, ita sublimavit in Deum, ut in ejus nomine omne genu flectatur, cœlestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei pa

tris.

Ex (b) incerto Opere.

VII. Panem nostrum quotidianum da nobis 714 hodie (Lucæ x1, 3). Quid enim tam vult Deus, quam ut quotidie Christus habitet in nobis, qui est panis vitæ, et panis e cœlo: et quia quotidiana oratio est, quotidie quoque ut detur, oratur.

(c) Item aliud.

VIII. Ergo cum missus est (Christus) in similitudine carnis peccati, non sicut carnem habuit, ita ha

IX. In quo omnes peccaverunt. In quo, id est, in Adam omnes peccaverunt..... Manifestum est in Adam peccasse, quasi in massa. Ipse enim per peccatum corruptus, omnes quos genuit, nati sunt sub peccato.

Testimonium de Hilarii doctrina circa Spiritus sancti processionem.

̔́Αγιος ̔Ιλάριος ἐν τοῖς εἰς τὸν ̓Απόστολον ἐξηγηματι Β κοῖς, περὶ Πατρὸς καὶ Υἱοῦ θεολογῶν, φησί, μηδεμίαν ἐν τῷ ἁγίῳ Πνεύματι διπλόην νοεῖσθαι διὰ τὸ τὸν Πατέρα καὶ τὸν Υἱὸν τὸ εἶναι παρέχειν αὐτῷ· ὅθεν ἄμφω μία ἀρχὴ τοῦ ἁγίου Πνεύματος χρηματίζουσιν : Hilarius in explanationibus ad Apostolum, de Patre Filioque theologice loquens, ait nullam in Spiritu sancto duplicitatem intelligi, propterea quod Pater et Filius exsistentiam illi suppeditent; unde ambo unum principium Spiritus sancti sunt. En miram atque perspicuam

Hilarius quoque vir acris ingenii scribens ad Constan-
tium imperatorem de incarnatione Domini sic ait : Fi-
lius, inquit, Dei factus homo Deus est; et præposterans
repetit, Deus filius hominis, etc. In vulgatis Arnobii
inscriptio in Constantium Imp. minime probanda est:
tum deinde occurrunt aliqua menda, quæ ex veteri
ms. Corbeiensi castigavimus. Ex plurimis autem, C
quae in dicto Arnobii opere ex eodem codice castigari
queunt, hoc unum hic notamus, lib. 11, ubi Arnobius,
laudatis quibusdam Ambrosii versibus, in ms. subji-
cit, Numquid dicit, talis decet partus hominem? Ver-
bum autem dicit deest in vulgatis, quamvis ad intel-
ligentiam hujus loci prorsus necessarium. Conferen-
dum hoc fragmentum cum Tract. Psal. CXLIII, n. 7.

(a) Magis placeret, Non Dei filius hominis filius faclus est (homo enim factus est Deus, non Deus factus est homo): sed filius hominis factus est filius Dei. Hujusmodi sententiam Augustinus, Serm. CLXXXVI, n. 2, notat his verbis: Non ergo, inquit, vobis subrepat quorumdam sententia minus attentorum in regulam fidei et in Scripturarum oracula divinarum. Dicunt enim, Qui filius est hominis, factus est filius Dei; qui vero filius est Dei, non est factus filius hominis. Hoc ut dicerent, quod verum est attenderunt, sed verum eloqui non valuerunt. Quid enim attenderunt, nisi quia humana na

carne mortali, postremum qui resurrectionem ipsius excepit; ita eum in secundo statu Deum et hominem passim profitetur, ut in tertio hominem in Deum transiisse sensu a nobis sæpius explicato dicat. Unde allatus locus totus esse videtur de glorioso Christi statu, ad quem pertinet subjectum Apostoli testimo nium. Et quidem qui in Psal. CXLIII, n. 4, in Verbo assumente carnem formam Dei ita exinanitam dicit, ut totus in forma servi sit, procul abest ut servilem formam per susceptionem Verbi servilem esse cessasse prædicet. Qui igitur illum hic rationem reddere existimant cur una in Christo subsistentia sit, sententiam illius non satis videntur assecuti.

(b) Vel ex homiliis in Job, vel ex perditis tractatibus in Psalmos excerptum est, quod a concilio Toletano iv, c.10, sic memoratur : Sanctus Hilarius dicit: Panem nostrum, etc. V. Ambros. lib. v de Sacr. n. 25. (c) Hæc verba nou sine Hilarii elogio sic celebrat Augustinus, lib. 1 cont. Julian. c. 3, n. 9: Ecclesia catholicæ adversus hæreticos acerrimum defensorem quis ignorat Hilarium episcopum Gallum? Qui cum de Christi carne ageret, attende quid dixerit : Ergo cum missus, etc. Eadem rursum indicat libro subsequenti cap. Et ideo venerandus Hilarius, ex peccato esse omnem carnem, non cunctatus est dicere: sed num

rit, non declaravit. Non enim crediderim, librum hic indicari, cui titulus de carne Christi fuerit; sed tantum lectorem admoneri, Hilario in eo loco de carnis Christi prerogativa esse sermonem. Similis sententia occurrit, lib. x de Trinitate, num. 25.

tura potuit in melius commutari, in deterius autem divina D quid ideo negavit ex Deo? verum ea unde excerpsenon potuit? Hoc verum est. Sed etiam sic, id est, nequaquam in deterius divinitate mutata, Verbum tamen caro factum est..... ac per hoc qui erat Dei filius, factus est filius hominis, assumptione inferioris, non conversione potioris. Apprime quidem solet Hilarius ad oracula Scripturarum suum exigere sermonem, dum, v. g. lib. ix de Trinit. n. 5, de Christo ait: Hunc per omnia evangelici sermonis modum tenuit, ut se filium Dei credi doceret, et hominis filium prædicari admonerel, etc. ; et num. 3: Ipse ex unitis in idipsum naturis naturæ utriusque res eadem est; ita tamen, ut neutro careret in utroque, ne forte Deus esse homo nascendo desineret, et homo rursum Deus manendo non esset. Plura in promptu sunt: sed pluribus non eget, cui jam Hilarii lectio familiaris est. Igitur in allato illius fragmento alius quidam latet abstrusior sensus. Quippe cum Hilarius triplicem in Christo statum distinguat, primum ante susceptam carnem, alterum in

(d) Subjecta verba occurrunt in commentariis Ambrosio adscriptis in epistolas Pauli Rom. v. Ea tamen cum Augustinus, lib. IV contra duas epist. Pelagian. c. 4, ita profert, Sic sanctus Hilarius intellexit, in quo omnes peccaverunt, etc., hæreticam sententiam refellere voluisse videtur S. Hilarii Pictavensis auctoritate. Et merito quidem existimetur commentarios illos numquam legisse; cum alias etiam plura in iis exstent Pelagio adversa, nec tamen quidquam aliud ex iis adversus illum adducat. Itaque cum in hoc fragmento phrasim Hilarianam non satis internoscamus, illud veluti dubium proponimus.

« PoprzedniaDalej »