Obrazy na stronie
PDF
ePub

nis meæ in te atque in unigenitum tuum ministerium A privatim accendit. Non contendit, ne vincatur; sed

Neronianis, Decianisve temporibus explessem! Nec ego, per misericordiam Domini et Dei filii tui Jesu Christi calens (a) Spiritu sancto, equuleum metuissem, qui desectum Esaiam scissem, nec ignes timuissem, inter quos Hebræos pueros cantasse meminissem: nec crucem et fragmenta crurum meorum (b) vitassem, postquam in paradisum translatum latronem recordarer: nec profundum maris et Pontici estus absorbentem rheumam trepidassem, cum per Jonam et Paulum docuisses fidelibus esse in mari vitam. Adversus enim absolutos hostes tuos felix mihi illud certamen fuisset; quia nec dubium relinqueretur, quin persecutores essent, qui ad negandum te pœnis, ferro, igui compellerent: neque ad testificandum plus tibi nos, quam mortes nostras ceret impendere. Pugnaremus enim palam et cum fiducia contra negantes, contra torquentes, contra jugulantes et nos populi tui, tamquam duces suos, ad confessionis religionem intelligentia persecutionis publicæ comitarentur.

5. Constantii persecutio qualis. At nunc pugnamus contra persecutorem fallentem, contra hostem (c) blandientem, contra Constantium antichristum : qui non dorsa cædit, sed ventrem palpat; non proscribit ad vitam, sed (d) ditat in mortem; 565 non trudit carcere ad libertatem, sed intra palatium honorat (e) ad servitutem; non latera vexat, sed cor occupat; non caput gladio desecat, sed animam auro occidit; non ignes publice minatur, sed gehennam

(a) Auctoritate ms. Martin. adjecimus Spiritu C sancto. Hic Hilarii locus cum simili Chrysostomi epist. cxxv Cyriaco conferendus.

(6) Martin. et Colb. mss., crurium meorum formidassem: et infra undam, pro rheumam. Non obscure hic significat Hilarius, id Martyribus proxime post mortem donari, quod latroni concessum est. Atqui Paradisum ei datum vocat in psal. cxLI, n. 6, sortem et regnum hæreditatis suæ, id est, Christi; et lib. x de Trin. n. 34, consummatæ beatitudinis delicias. Nec proinde dubitasse videtur, cœlestem beatitudinem Martyribus non differri.

(c) Falsas illas Constantii blanditias Lucifer, lib. Moriendum pro Dei filio, pariter arguit his verbis: In hoc vero scelestissimus judicaris, quod sub specie dilectionis et consulere cupiens, ad nos blandiaris dejiciendos. Sic Athanasius, ad Solit. p. 838, narrat Osium a Constantio devictum nunc quidem blandiente, patremque eum appellante, nunc interminante et relegalos enumerante, etc.

(d) Multos hac arte delusos esse testificatur Liberius apud Theodoretum, lib. 1 Hist. Eccl. e. 16, dum ait: Quicumque non diligunt gloriam Dei, ii tua munera anteponentes, eum, quem ipsi non viderant nec judicaverant, condemnarunt. In his Potamius, ut Faustinus et Marcellinus lib. ad Imp. aiunt: primum quidem fidem catholicam vindicans, postea vero præmio fundi fiscalis, quem habere concupierat, fidem præva. ricatus est. Tales vocat Gregorius Naz., Or. xx1, auri magis quam Christi amantes, φιλοχρύσους μᾶλλον ἢ φιλοχρίστους : additque Constantium bona pauperum in malos illos usus insumpsisse. Quamquam in mss. Colb. et Martin. desideratur, non proscribit ad vitam, sed ditat in mortem: neque hoc vere diceretur, si proscriptio solum exsilium, non etiam bonorum et capitis multam sonaret: plurimos enim exsilio jam punierat. Vel certe hic exhibetur Con

D

adulatur, ut dominetur. Christum confitetur, ut neget; (f) unitatem procurat, ne pax sit; hæreses (g) comprimit, në christiani sint; sacerdotes honorat, ne episcopi sint; (h) ecclesiæ tecta struit, ut fidem destruat. Te in verbis, te in ore circumfert; et omnia omnino agit, ne tu (i) Deus ita, ut pater, esse credaris.

6. Hilarius a maledicti suspicioné se purgat. Cesset itaque maledictorum opinio, et mendacii suspicio. Veritatis enim ministros decet vera proferre. Si falsa dicimus, infamis sit sermo (j) maledicus: si vero universa hæc manifesta esse ostendimus, non sumus extra apostolicam libertatem et modestiam post longum hace silentium arguentes. Sed temerarium me forte quisquam putabit, quia dicam Constantium antichristum esse. Quisquis (k) petulantiam istud magis quam constantiam judicabit, relegat primum Joannem dixisse ad Herodem, Non tibi licet facere istud (Marc. vi, 18): sciat a Martyre esse dictum regi Antiocho, Tu quidem iniquus de præsenti vita nos perdis, sed Rex mundi defunctos nos pro suis legibus (1) in æternam vitam in resurrectione suscitabit (II Mach. vII, 9): et rursum beata fidelique voce alium increpasse, Potestatem, inquit, inter homines habens, cum sis corruptibilis facis quod vis: noli autem pulare genus nostrum 566 a Deo esse derelictum. Patienter sustine, et vide magna potestas ipsius qualiter le et semen tuum torquebit (Ibid., 16, 17). Et quidem ita pueri. At vero fœmina nihil minus perfectis et stantius, qualis videri affectabat. Nam licet Lucifer, lib. Mor. pro Dei filio, de ipso scribat: Spolias, proscribis, macias gladio, etc., postea tamen subjicit : Qui in innocentes tam rabide sævis, Christianum te, pium, prudentem atque justum videri posse censes.

(e) Vat. bas. aliique duo mss. onerat: quod notámus, quia infra legere est, sacerdotes honorat,

(f) lanc saltem obtendebat. Ipsa Constantii in Concilio Mediolanensi an. 355, verba refert Lucifer, lib. De non conven. cum hæret. : Dixisti, Pacem volo firmari in meo Imperio, cupiens violare in nobis pacem dominicam, scindere desiderans Dei populum, etc. Rursum post pauca, Nobis dicebas, Pacem volo fieri: ct circa initium, Dixisti nos fuisse alque esse inimicos pacis, hostes unitatis, adversarios etiam fraternæ charitatis.

(g) Photini videlicet, uti declaratur infra, num. 23: Omnem rursum adversum Photinum Sirmium catholicæ doctrinæ tuæ commoves curam.

(h) Ita et Lucifer, lib. 1 pro Athanasio, imperatorem alloquitur: quod cum sis memorias Martyrum instaurans, tamen servorum unius filii Dei cruorem fundas. Et Theodoretus, lib. i Hist. Eccl. c. 12, testis est, Constantium splendidis ac magnificis vasis templa ditasse.

(i) In vulgatis et aliquot mss. ne tu ut Deus, ita pater. Præferimus cum Vat. bas., Martin., Colb. et Carn., ne tu Deus ita, ut Pater, supple, est Deus: ut ad Christum referatur, Te in ore, etc., cujus divinitatem paternæ inæqualem Constantius inducere velle reprehenditur.

(j) Exemplar Vat. bas., maledicens.

(k) In ms. Carnut., petulantia istud magis quam constantia dici.

(4) Colbertinus codex com Martin., in æternæ vitæ resurrectionem suscitabit. Græce, eis aiávov ávaбiwow ζωῆς ἡμᾶς ἀναστήσει.

beatis viris locuta est, dicens: Tu vero, qui inventor ▲ rum es, indoctus piorum (e) episcopatus tuis donas, omnis malitiæ factus es in Hebræos, non effugies manum Dei. Si enim nobis (a) vivis propter increpationem et correptionem Dominus modicum iratus est, sed iterum (b) reconciliabitur servis suis (Ibid., 31 et seqq.). Non est istud temeritas, sed fides; neque inconsideratio, sed ratio; neque furor, sed fiducia.

bonos malis demutas. Sacerdotes custodia mandas, excrcitus tuos (f) ad terrorem Ecclesix disponis, synodos contrahis, et Occidentalium fidem ad impietatem compellis, conclusos urbe (Ariminensi) una minis terres, fame debilitas, hieme conficis, dissimu latione depravas. Orientales autem dissensiones artifex nutris, (g) blandos clicis, fautores instigas : veterum 567 turbator es, profanus novorum es. Omnia sævissima sine (h) invidia gloriosarum mortium peragis. Novo inauditoque ingenii triumpho de diabolo vincis, et sine martyrio persequeris.

7. Constantius Neroni, Decio, etc., confertur.-Proclamo tibi, Constanti, quod Neroni locuturus fuissem, quod ex me Decius et Maximianus audirent : Contra Deum pugnas, contra Ecclesiam sævis, sanctos persequeris, prædicatores Christi odis, religionem tollis, tyrannus (c) non jam humanorum,sed divinorum es. Hæc tibi a me atque illis socia atque communia sunt: at vero nunc propria tua accipe. Christianum le mentiris, Christi novus hostis es: antichristum B que beatorum Martyrum sanguis exceptus est, (i) et prævenis, et arcanorum mysteria ejus operaris. Condis (d) fides, contra fidem vivens. Doctor profano

(a) Silvæ majoris ms., unus. Colb., nunc. Magis placeret, vivus vel vivens, juxta græcum verbum Çōy. (b) In excusis, recordabitur. Rectius mss. Colb. et Martin., reconciliabitur: consentiente græco, xatuλλαγήσεται.

(c) Hoc est, non jam humanarum, sed divinarum rerum tyrannus es. Hæc a me dicta, tibi atque illis socia et communia sunt. Unde hic non notantur quæcumque hactenus dicta sunt (nam Constantii maxime sunt propria quæ ante hunc numerum 7 continentur), sed quæ Hilarius Neroni ac Decio se proclamaturum fuisse proxime testificatus est.

(d) Editi, condis fidem. Concinnius ms. Vat. bas. cum aliquot aliis, condis fides numero plures, et perinde falsas contra fidem vivens, eam scil. quæ una et vera est, nec animo nec moribus tenens. Fides illas intelligit, frequentes fidei expositiones Constantio præsente, vel favente scriptas; aut etiam libros illos, de quibus Lucifer de non parcendo in Deum delinquentibus: Quantum enim apud te est, tradidisti eum (Christum), de quo et libros scriptos dedisti, el prædicatores benigni voti in omni loco constituisti: et sub initium ejusdem libri: Convincent te libelli recitati a te, ac dali Romæ episcopis etiam catholicis, ad hoc videlicet, ut in omni loco tua roborari posset blasphemia. Unde cum lib. 1 pro Athanasio eum legisperitum velle videri, et lib. Mor. pro Dei filio, cum sese peritum arbitrari et dictatorum designatum numerum babere memoret; non negat subinde, quin sermo illius sit politus, ornatus, qui ctiam dici mereatur diserius ac dulcis per artem quæsitus. Quibus illustrantur proxima Hilarii verba, Doctor profanorum es.

...

C

(e) In omnibus inss. episcopatus tuos. Tum in plerisque, donans. Et hic Lucifer audiendus, lib. De non parcendo in Deum delinq.: Transfiguratus es in D Apostolos Christi, qui tamquam vere ad te omnis cura Ecclesiæ pertineat, sic sollicitus videlicet ne quis alicubi tollis episcocatholicus præsit Ecclesiæ episcopus. pos catholicos, ordinas hæreticos. Cui, inquit lib. Mor. pro Dei filio, crebro sunt acclamantes Ariani dogmatis tui episcopi, Episcopum te esse episcoporum. De hac bonorum episcoporum in malos demutatione videndus quoque Athanasius ad Solit. p. 858, quo spectat illud ejusdem pag. 860: Quinquaginta sedium episcopos cum satellitio militari ad invitos populos submittis, etc. Forte etiam Hilarius hic respiciat immutationem episcoporum constantinop. synodo proxime factam, de qua infra, num. 15.

(f) Colb. ms. ad errorem.

(9) Martinianum exemplar, blanditiis religas. Tum Colbertinum, fautor instigas. Non displiceret, blandus elicis, fautor instigas. Hic tanguntur dissensiones Sc

8. Martyrum Reliquiæ venerandæ : earum virtus. Plus crudelitati vestræ, Nero, Deci, Maximiane, debemus. Diabolum enim per vos vicimus. Sanctus ubi

veneranda ossa quotidie testimonio sunt: dum in his dæmones (j) mugiunt, dum ægritudines depelluntur, feuciæ excitatæ, ac deinde Constantinopoli nutritæ.

(h) In ms. Colb., sine injuria. Hoc ipsum Lucifer non tacuit lib. Mor. pro Dei filio: Sic nos, inquit, quos tam infeste persequeris, varie excarnificari cupis, et quidem momentis omnibus; interficiendos vero non esse statuisli, tamquam mors tantummodo beatos milites Christi faciat, etc. Eleganter deinde Hilarius Constantium, ingenio et arte Christianos torquendi, diabolo superiorem esse enuntiat.

(i) Verba, et veneranda ossa quotidie testimonio sunt, in antiquo basilice Vaticana codice ab aliquo forsitan Eunomii aut Vigilantii discipulo primum suppressa, postea in ectypis et vulgatis defuere. Conservata sunt in mss. Colbertino et Martiniano, quorum ope restauratur, quod orationis integritati deficiebat. Verba enim Dum in his dæmones mugiunt, etc. quæ ad superiora Martyrum sanguis exceptus est, referri nequibant, jam apprime cohærent cum his, veneranda ossa testimonio sunt. Hæc quippe portenta, cum eorum qui occisi sunt, tum ejus pro quo occisi sunt, gloriam ac virtutem præclare testantur. Quod illuStratur his lib. x1 de Trin. n. 3: Hunc (Christum) Apostolorum et Martyrum loquuntur sepulcra ... hunc punitorum dæmonum resonant mugitus. Hilarii verbis inhæret Hieronymus contra Vigilant., ubi sacras Apostolorum Reliquias appellat secundum nos veneranda Ossa, quas Vigilantius cum Eunomio vilem pulvisculum vocitabat.

ubi

(j) Quinque mss. rugiunt. Potiores cum vulgatis, mugiunt: quomodo lib. xi de Trin., n. 3, legimus dæmonum mugitus, non rugitus. Illis tamen favet Hieronymus epist. XXVII, ad Eustochium, c. 6, similia narrans ait: Cernebat (Paula) variis dæmones rugire cruciatibus, et ante sepulcra Sanctorum ululare homines more luporum, vocibus latrare canum, fremere leonum, mugire taurorum; alios rotare capul, et post tergum terram vertice tangere suspensisque pede feminis vestes (adde non) defluere in faciem. Quæ postrema verba ad Hilarii imitationem expressa, indicio sunt hunc librum Hieronymo ignotum non fuisse. Eumdem quoque locum imitatur Sulpicius, dum Martini in expellendis dæmonibus virtutem sic enarrat Dial. In: Cerneres miseros diverso exitu perurgeri, hos sublatis in sublime pedibus quasi de nube pendere, nec tamen vestes defluere super faciem, ne faceret verecundiam nudata pars corporum. Ita et Paulinus, in Nat. 7, S. Felicis, hominem a dæmone obsessum repræsentat ad limina ejusdem Sancti :

Corpore verso.
Suspendi pedibus spectantem tecta supinis :
(Cui) Vestibus ut rigidis, aut ad vestigia sutis,

elevari sine laqueis corpora, et suspensis pede femi- A tis admittitur? At vide tu, si præferens nomen Dominis vestes non defluere in faciem, uri sine ignibus spiritus, confiteri (a) sine interrogatione vexatos, agere omnia non minus cum profectu examinantis, quam incremento fidei. At tu, omnium crudelium crudelissime, damno majore in nos, et venia minore desævis. Subrepis (b) nomine, blandimento occidis, specie religionis impietatem peragis, Christi fidem Christi mendax prædicator exstinguis. Non relinquis saltem miseris excusationes, ut æterno judici suo pœnas et aliquas laniatorum corporum (c) perferant cicatrices, ut infirmitas defendat necessitatem. Seclestissime mortalium, omnia persecutionis mala ita temperas, ut excludas et in peccato veniam, et in confessione martyrium. Sed haec ille (d) pater tuus artifex humanarum mortium docuit, 568 vincere B objurgas (i) veritatis, tu Patrem arguis professio

[ocr errors]

sine contumacia, jugulare sine gladio, persequi sine
infamia, (e) ordire sine suspicione, mentiri sine in-
telligentia, profiteri sine fide, blandiri sine bonitate,
agere (f) quod velis, nec manifestare quæ velis.
9. Domini nomen in verbis Constantii, non in gestis.
Deum inducit fallacem. Sed me ipse unigenitus
Deus, quem in me persequeris, admonuit ne tibi
crederem, neque me hoc fallax in te ementitumque
nomen illuderet, dicens : Non omnis qui dicit mihi,
Domine, Domine, intrabit in regnum cœlorum : sed qui
facit voluntatem Patris mei, (g) qui in cœlis est, hic in-
Irabit in regnum cœlorum (Matth. vn, 21). Agnoscis
ne nunc divinæ in te prophetiæ veritatem et domi-
nicæ sententiæ fidem, (h) qua non professio nominis
in cœleste regnum, sed obedientia paternæ volunta- C

Corporis omne sacrum casto velatur operto :
Scilicet ut divini operis reverentia tectis
Corporibus maneat, nec pœna dæmon in ipsa
Qua cruciatur ovet, nudis prodendo pudorem
Artubus, illæso gravius torquetur honesto.
Hujusmodi portentum nostra ætate vidit Lotha-
ringia, uti fidem faciunt Commentaria Marchionis de
Beauvau gallice Scripta, p. 6.

(a) Et hunc locum restauramus ex mss. Colb. et
Martin. in quibus tamen exstat age pro agere, et pro-
fecto non profectu. In aliis autem libris habetur, con-
fiteri sine interrogantis incremento fidei. At tu omnium
crudelitatum crudelissime. Hic ostendit Hilarius, im-
mundos spiritus occulta quadam vi agi ac torqueri,
dum eorum occulta est plaga, et pæna manifesta, ut
loquitur Cyprianus, epist. 11 ad Donatum, ubi et tor-
menta ipsis per Exorcistas inflicta videsis. In illis
autem tormentis confitebantur alii Christi divinitatem,
ut ab Hilario audivimus, lib. xi, n. 3, alii totius Tri-
nitatis fidem, cujus rei luculentum est exemplum D
apud Ambrosium, epist. nunc xxò, n. 21. Alii vero
uli testis est Cyprianus, lib. ad Demetrianum, ejulan-
les et gementes voce humana, et potestate divina flagella
et verbera sentientes, venturum judicium confitentur.
Interdum etiam, inquit lib. de Idol. Vanit. Videas
illos nostra voce et operatione majestatis occultæ flagris
cædi, igne torreri, incremento pœnæ propagantis ex-
tendi, ejulare, gemere, deprecari; unde veniant, et
quando discedunt, ipsis etiam qui se colunt audientibus,
confiteri. Sed maxime omnium Sulpicius Severus,
Dial. I, Hilarii verba dum mutuatur, illustrat in hunc
modum In parte alia videres sine interrogatione
vexatos, el sua crimina confitentes. Nomina etiam nullo
interrogante prodebant ; ille se Jovem,iste Mercurium
fatebatur.

(b) In vulgatis, nomine blandientis. In sex mss., PATROL. X.

ni in verbis, voluntatem efficias Dei patris in rebus. Clamat ille: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. 1, 17): et tu decernis non esse filium, neque esse patrem; sed adoptionis nomina, externas nuncupationes, et simulantem de se omnia Deum novus hodie religionis divinæ persecutor inducis. Antehac patres tui (Nero, Decius, etc.) in solum Christum hostes fuerunt: tu autem ad Patrem Deum certas, ut mendax sit, ut fefellerit, ut hoc de se professus sit quod non esset, quasi neque esse possit, Clamat Filius: Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30); et, Operibus meis credite, quia Pater in me, et ego in Patre (Ibid., 58); et, Omnia, quæ Patris 569 sunt, mea sunt (Joan. xvi, 15): tu Christum

nis. Emendas Deum homo, vitam moderaris corruptio, et nox lucem illuminas, et promulgas fidem infidelis, et (j) pietatem impius mentiris, et orbem terræ profana simultate committis: negans hoc de Deo, quod ipse de se professus est.

[ocr errors]

10. Constantio vestis ovina. Sed (k) præter hanc emendationem falsitatis, aliud me Dominus, ad intelligendum te, dictum docuit, dicens: Attendite a pseudoprophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, (1) ab intus autem sunt lupi rapaces: a fructibus eorum cognoscelis eos (Matth. vi, 15, 16). Est enim aliquid in corde, quod dissimulatur in vultu, et velatum est mente: et ovem putantes, lupum senserunt. Si quæ ovium sunt agunt, credantur et oves esse: si autem (m) rapacium luporum opus peragunt, nominis blandimento. Rectius in Vat. bas., Martin. et Colb., subrepis nomine, supple, quo te Christianum fingis, ut declarat num. 9, blandimento occidis, etc.

(c) Excusi, proferant. Hilarius hic accedit ad sententiam Cypriani, qui lib. de Lapsis mitius agendum censet cum iis qui in tormentis lapsi sunt. Quæri, inquit, de tormentis potest, qui per tormenta superatus est; excusationem obtendere, qui victus est in dolore, etc.

(d) Scil. inimicus homo omnium hæreticorum parens, dum in agro patris-familias superseminat zizania.

(e) In mss. Colb. et Martin., occidere sine suspec

tione.

(f) Vat. bas. ms. cum Colb. et Mart., quod velle. Alii, quod velles.

(g) Tres prædicti mss. omittunt qui in cœlis est. (h) Solus Vat. bas. codex, quam non. .

admittit.

(i) In mss. Michaelino, pietate veritatis. Minus displiceret impiatæ, quasi læsæ, veritatis. Quamquam presso quidem sermone, sed cui nihil desit, hoc significatur: Christum objurgas tamquam non vera dicentem, Patrem arguis ut falsa profitentem.

(j) Sex mss., contra pietatem : et mox, commisces, loco verbi committis. Paulo post in editis desiderabatur de se.

(k) Codex Martin. cum Colb., propter hanc emendationem falsitatis, aliud quoque me. Magis placet cum aliis præter hanc, scil. regulam ex Matth. vii. 21, petitam, qua te falsam pietatem ac solam Christiani nominis larvam ostentare recognosco; unde et emendo quod de te prima fronte cogitatur. (1) In ms. Colb. intrinsecus; in Martin., omisso ab in utroque.

intus :

(m) Sic duo prædicti codices. Alii vero, rapacia lu

19

lupi esse per opus suum intelliguntur; et gestorum A in ecclesiasticis (d) frontibus scriptos metallicæ damfructu, vestimentorum species arguitur. Vestem ovis tuæ, lupe rapax, cernimus. Auro reipublicæ sanctum Dei (a) oneras, et vel detracta templis, vel publicata edictis, vel exacta pœnis Deo ingeris. Osculo sacerdotes excipis, quo et Christus est proditus caput benedictioni submittis, ut fidem calces: convivio dignaris, ex quo Judas ad proditionem egressus est: (b) censum capitum remittis, quem Christus, ne scandalo esset, exsolvit (Matth. xvn, 26): vectigalia Cæsar donas, ut ad negationem Christianos invites : quæ tua sunt relaxas, 570 ut quæ Dei sunt amittantur. Hæc tua, falsa ovis, indumenta sunt.

11. Gesta lupi. Quid perpessa Alexandria, quid Treviri, quid Mediolanum, quid Roma, quid Tolosana. At nunc fructus operum tuorum, lupe rapax, audi. Neque ego alia potius quam quæ gesta sunt in Ecclesia refero, (c) aut tyrannidem aliam præter quam Dei proferam. Non queror, quia causam ignoro, sed tamen querela famosa est, jussos a te episcopos non esse, quos condemnare nullus audebat, etiam nunc

porum oves peragunt. Ut superius agunt, ita hic peragunt ad pseudoprophetas referendum videtur.

nationis titulo recenseri. Adest mecum Alexandria tot concussa bellis, tantum commotarum expeditionum pavens tumultum. (e) Brevius enim adversum Persam, quam adversum eam armis certatum est. Mutati præfecti, electi duces, corrupti populi, commotæ legiones, ne ab Athanasio Christus prædicaretur. Taceo de minoribus () populis et civitatibus, quibus per totum Orientem aut terror, aut bellum est. Postquam omnia contulisti arma adversum fidem Occidentis, et exercitus tuos convertisti in oves Christi fugere mihi sub Nerone licuit. Aut tu Paulinum beatæ (g) passionis virum blandimento sollicitatum relegasti (an. 353), et ecclesiam sanctam Trevirorum tali sacerdote spoliasti. Edictis fidem terB ruisti. Ipsum usque ad mortem demutasti exsiliis et fatigasti, extra Christianum quoque nomen relegasti: (h) ne panem aut de horreo tuo sumeret, aut de Montana Maximillaque antro profanatum exspectaret. 571 Mediolanensem piissimam plebem (i) quam tu furore terroris tui turbasti! Tribuni tui adie

(a) Editi, honoras: emendantur ex mss. e quibus Colb. et Martin., Spiritum Dei operas, et vel detractas templis, vel publice editis, vel exactas pœnis opus Dei ingeris. Fort, vel publicatas edictis... opes Deo ingeris. Hic notatur, quod Lucifer ad calcem lib. 1. pro Athanasio innuit, Constantium scil. eleemosynam dare solere de lacrymis alienis, de eorum bonis qui deportari, interfici, proscribique maluerint, quam Christum negare. Notum est illud Liberii apud Theodo- C retum lib. 11, Hist. Eccl., c. 16: Ecclesias orbis terrarum expilasti, et mihi ut damnato eleemosynam affers.

(b) Colb. ms. censum capitis. Vectigalis hujus meminit Joseph, lib. I de Bello Jud., c. 16, ubi Agrippa ad populum edisserit, magnitudinem vectigalium, quæ Romanis Egyptus pensitare solebat, ex censu singulorum capitum æstimari posse. Rursum apud eundem, lib. xn Antiquit. Jud., scribit Antiochus : Remittitur senatoribus, sacerdotibus, scribis templi atque cantoribus tributum, quod penditur pro capite. In gratiam clericorum exstat lex. C. Theod. I. i. Coll. Iustrali data mense Decembri an. 556: Negotiatores omnes convenit aurum argentumque præbere, clericos tantum excipi. Alia est lib. xiv de Epis. et Cler. eodem mense an. 357, data: Omnis a Clericis indebitæ conventionis injuria et iniquæ exactionis repellatur acerbitas, etc. Immunitates alias eis concedunt leges datæ an. 353, et in eodem Cod., 1. x, de Episcopis me

moratæ.

(c) Editi, ut tyrannidem aliam præter quam Dei referrem. Non quia, omisso verbo queror. Sex mss. nec tyrannidem aliam præter quam Dei referre quæro (Mich. queo) non quia. Colb. et Martin. aut tyrannidem aliam præter quam in Deum proferam. Non quæro quia, etc. Arrideret illud in Deum, nisi jam occurrisset, num. 7, tyrannus non jam humanorum es. Sequimur exemplar Vat. bas. aliis faventibus. Notatu dignum est, primum quam scrupulose referat Hilarius, quæ publicis licet testimoniis comprobata, per se tamen non satis certo compererit : deinde quam modeste, pro Ecclesia loquens, ab iis referendis se abstineat, quæ non contra ipsam gesta sint. Superius enim, pro quæ gesta sunt in Ecclesia, melius legeretur in Ecclesiam.

(d) Martin. et Colb. mss., in Ecclesiasticis promptibus. Quod Athanasius Arianis attribuit ad Solit., p.

859, ubi ait: Hos quidem in lapidicinis manciparunt, illos vero ad necem persecuti sunt: hoc cum Hilario nostro Lucifer, lib. mor. pro Dei filio, adscribit Constantio, cujus auctoritate factum est: Omnia, inquit, metalla, omniaque loca, exsilia vocari quæ putabantur digna, nostro tuæ calliditati resistentium replesti numero relegando insontes, fame, siti, nuditate vexando non desistis. Porro ex hoc loco intelligitur Constantius restaurasse morem, quem pater ipsius abrogarat lege i de pœnis Cod. Th., qua cavet ut si quis in ludum fuerit, vel in metallum damnatus, minime in ejus facie scribatur... quo facies, quæ ad similitudinem pulcritudinis cœlestis est figurata, minime maculetur.

(e) In codice Vat. bas. hic additur magis : quod et habet Martin. in quo sicut in Colb. antea præfertur levius, non brevius. Nec leve, nec breve fuit bellum adversus Persam, quo postmodum Julianus concidit, cum jam diutinum fuisset.

(f) Exemplar Colb. cum Martin., de minoribus fama populis: et mox, Post quæ omnia.

(g) Ms. Martin., beatæ confessionis virum.

(h) Colbertinus codex, ut panem : quamdam præ se fert veritatis speciem, sed falsam. Ut enim observat Baronius ad an. 355, n. 29: Hæc idcirco dicit de Paulino Hilarius, quod prius relegatus fuerit in Phrygiam, ubi erant Cataphryges hæretici Montani Maximillæque sectarii, inde vero ad barbaros amandatus : quasi diceret, Parum erat Constantio, Paulinum inter Cataphrygas amandasse; eum etiam extra ChristiaD num nomen expulit. Quod hic Montana legitur, librariorum lapsum putamus, præsertim cum lib. n ad Constant. exstet Montanus, non Montana.

(i) Quod hic prius videbatur deesse, mutata interpunctione restauratur. Alias præferendum esset cum mss. Colb. et Martin. quanto furoris tui terrore turbasti! Mediolanensis plebs merito piissima, ob eam præsertim fidei constantiam quam anno 355 demonStravit. Nam cum pseudosynodus pravam fidem apnd eam divulgare non auderet, hoc tamen tentasset Imperatoris nomine; tantum in se populi horrorem commovit, ut intra ecclesiam convenire jani non sibi tutum existimans, in palatium secesserit, uti jam notatum lib. 1 ad Constant. n. 8. Hæc autem mala eodem anno videtur perpessa, cum Dionysio expulso impiæ infidelitatis Auxentius Mediolanensem ecclesiam armis exercituque occupavit, ut loquitur Ambrosius, 1. m de Spiritu sancto, c. 10.

runt sancta sanctorum, et viam sibi omni per popu- A
lum crudelitate pandentes, protraxerunt de altario
sacerdotes. Levius te putas, sceleste, Judæorum im-
pietate peccasse? Effuderunt quidem illi Zachariæ
sanguinem; sed, quantum in te est, (a) concorpora-
tos Christo a Christo discidisti. Vertisti (b) deinde
usque ad Romam bellum tuum, eripuisti illinc (Libe-
rium) episcopum : et o te miserum, qui nescio utrum
majore impietate relegaveris, quam remiseris! Quos
tu deinde in ecclesiam Tolosanam exercuisti furores!
Clerici fustibus casi, diacones plumbo elisi, et in
ipsum, ut (c) sancti mecum intelligunt, (d) in ipsum
Christum manus missæ. Hæc, Constanti, si ego men-
tior, ovis es si vero tu peragis, antichristus es.

(a) Solus codex Martin. concorporatus... discessisti, B
corrupte. Concorporatos vocat Hilarius sacerdotes, ob
corpus Domini quod ex altari percipiunt: a quo cum
divelluntur, a Christo quodam modo discinduntur.
Altare enim, inquit Optatus, lib. VI, sedes est corporis
et sanguinis Christi. Unde et contra altarium effracto-
res subjicit: Quid vos offenderat Christus, cujus illic
per certa momenta corpus et sanguis habitabat? Tum
eos Hilarii nostri more cum Judæis comparans ait :
lloc modo Judæos estis imitati. Illi injecerunt manus
Christo in cruce: a vobis percussus est in altari. Neque
vero ambo Judæorum sceleri recte comparassent
Arianorum Donatistarumve crimen, nisi verum Christi
corpus ex altari accipi credidissent.

(b) Quam malitiose, quam violenter, vide apud Athanas. ad Sol., p. 832, ubi post multa: Cœpit ium Roma experimentum Christi perduellium. Cognovit tandem, quod antea non credebat, quomodo Ecclesias in singulis urbibus devastassent.

(c) Ita mss. At editi, ut sanctissimi. Autea in ms. Val. bas., et impie, non et in ipsum.

(d) In mss. Martin. et Colb., in Christum gentilium manus missæ. In aliis quoque non repetitur in ipsum. Hæc post Biterrensem synodum perpetrata esse nulIum fere dubium est. Quis vero ille Christus, in quem manus missæ? Non certe Rodanius, qui Biterris in exsilium ejectus, ad ecclesiam suam redire nequaquam permissus est. Vehemens suspicio est ipsum Christum vocari veneranda corporis et sanguinis Christi sacramenta; idemque hic esse, ut sancti mecum intelligunt, quod aliis Patribus, ubi de iisdem sacramentis sermonem habent reconditiorem, vulgatum illud, Norunt fideles.

(e) Verbum dicta, apud Er., Lips. et Par. omissum, revocatur ex Bad. et septem mss. Hinc prius mallemus maledica, juxta illud num. 6: Si falsa dicimus, infamis sit sermo maledicus.

(f) Editi, de his judicet quomodo in se judicandum

est dissidentibus miss.

C

(g) In excusis, quia discipulus veritatis assisto : lo- D cus mutilus. Restauratur ex mss. Vat. bas., Martin. et Colb. hoc sensu : quia ut discipulus veritatis, ita nunc quoque testis sum veritatis. Aut si verbum assisto malet quis connectere cum superioribus; quia post sequitur ubi reperi non ubi reperio: legendum deinde erit cum duobus postremis mss.: Orientalium in Seleucia synodum reperi, ubi, tantum blasphemorum est, quantum, etc. Quamquam lib. u de Trinit., n. 20, jam legimus: Dominus fidem confirmaturus assistit, palpandi corporis et contrectandi vulneris obtulit facultatem: ubi tempus praesens assistit, in narrationis ejusdem serie excipit præteritum obtulit.

(h) In vulgatis, post secessionem meam. Pro post, omnes omnino mss. habent primam : ac deinde Tell. successionem meam, Silv. sessionem in ea; reliqui, secessionem meam. Expuncta littera m, quæ veteribus in libris in fine verborum sæpissime abundat,

restat

12. De Seleuciæ synodo. Nunc quia hæc, quæ conscientia publica 572 tenentur, non magis a me maledicta sunt (e) dicta quam vera; si cui in Christo reliqua spes est, si quis judicii diem metuit, si quis diabolo renuntiavit, si quis se regeneratum in vitam recordatur, accipiat quæ dico, et (f) de his judicio, quo in se judicandum est, judicet. Quæ enim dicturus sum, non aliunde cognovi: sed ipse audivi, et præsens adfui cum gerebantur. In Christo itaque non mentior, quia discipulus (g) veritatis, testis quoque nunc veritatis. Assisto (die 27 Sept. an. 359) Orientalium in Seleucia synodo, ubi reperi tantum blasphemorum, quantum Constantio placebat. Nam (h) prima secessione in ea (i) deprehendi, ut centum

prima secessione mea, vel in ea; utrumque enim in mss. non aliter pingitur. Ex quo efficitur sensus rerum gestarum veritati prorsus consentiens. Namque primo die Acaciani a Concilio secesserant, uti narrat Socrates, lib. n, c. 59. Tum hac secessione facta discriminari ac dinumerari cœperunt qui uni parti, quive alteri adhærerent; quod etiam Athanasius, lib. de Synod., p. 881, notat his verbis: Postea secessione facta disscissi sunt, aliique Acacio, sed panci et suspecti . adhæsere; alii vero, qui illum reliquerant, magno numero fuere. Hanc autem secessionem Hilarius primam nuncupat; quia iidem tertio die Leona opera convenientes in unum, denuo unius partis secessione disjuncti sunt. Neque enim hic, ut nonnulli putant, de secunda secessione loquitur; cum postea narret quid die tertio gestum sit, quo contigit altera illa secessio. li ipsi, priorum editionum falsa lectione adducti, existimant Hilarium ante a concilio se recepisse. quam omnes in unum a Leona congregarentur. Quod confirmant ex verbis Socratis, lib. u, c. 40, quibus memorantur Acaciani ad concilium occurrere noluisse, ex conventu ejiciendos prius esse dicentes, tum eos qui jam antea depositi, tum illos qui in præsentia accusati erant, iisque tandem egressis accessisse. At eo in loco non ait Socrates egressos esse qui dudum erant abdicati: sed, li, inquit, qui in crimen vocati fuerant, egressi sunt; Acaciani vero introiere. Hilario autem nullum crimen objectum fuerat. Deinde quis credat eum a concilio expulsum, cum statim ab initio, Sulpicio teste, lib. 11, Exposita fide sua in societatem re ceptus Concilioque adscitus sit? Cum etiam omnium benevolentiam sibi ita conciliarit, ut vel ipsi Anomoei sua ei sensa confidenter aperirent. Nil itaque cogit, ut eum a concilio recessisse arbitremur. Neque propterea sentiendum est, ipsum aut Egyptios episcopos ei conventui interfuisse, in quo formula Antiochiæ in Encaniis edita subscriptionibus rata facta est: privatus enim fuit ille conventus, et ex iis solis constitit, qui homœusion defendebant.

(i) Excusi, deprehendi ut Christum Jesum centum et quinque episcopi oporovcov, id est, dissimilis essentiæ, additis quibusdain, pluribus omissis: restaurantur ex mss. Vaticanæ basilice, Martiniano et Colbertino : cum a cæteris etiam absit Christum Jesum. Testatur quidem Socrates, lib. 1, c. 39, a parte Anomœorum stetisse triginta quatuor episcopos, Epiphanius autem hær. LXIII, n. 26. tres supra quadraginta: sed majori fide dignus est Hilarius testis oculatus, favente Athanasio, lib. de Synod., p. 881, ubi eosdem numero paucos exstitisse scribit. Imo Socrates ad Hilarii sententiam quodam modo redit, c. 40, dum nomina eorum recensens, quos pars Acacianis adversa aut ab episcopatu, aut a communione sua removit, novem depositos nominat, totidemque extra communionem factos. Porro totum concilium Athanasius episcopis circiter 160, Socrates definite 160, Theodoretus 150, constitisse tradunt.

« PoprzedniaDalej »