rex omnium æternorum sæculorum. Est enim unige- A sancto ita credidi, ut ultra hanc de Domino Jesu nitus Deus (Joan. 1, 18), et Deus verus, et Deus magnus, et super omnia Deus (Rom. 1x, 5): et omnis lingua confitebitur, quia Dominus Jesus Christus in gloria Dei patris est (Phil. 11, 11). Hæc ego in Spiritu Christo fidem non possim doceri non per hæc adimens patrum fidei religionem, sed secundum regenerationis meæ symbolum, et doctrinæ evangelicæ scientiam, ab ea juxta ista non dissonans. PREVIA DISSERTATIO IN LIBRUM CONTRA CONSTANTIUM. B I. Hic liber cum aliis videtur pugnare.-- Quam sibi sanctissimus Christi confessor constantis ac moderati animi gloriam comparavit aliis libris, eam hoc uno apud plerosque pene totam amisit. Tanta enim in omnium animis regum reverentia insita est, ut nullam ipsi rationabilem causam fuisse putent, cur in Constantium vehementer adeo inveberetur. Eo illum adductum dixit non nemo prolixioris exsilii impatientia, plurimi alij innata ferventioris atque austerioris animi indole. Aliis etiam visus est in hoc opusculo sibi non constare, ac de Orientalibus eorumque fidei confessionibus nec non de vocabulo homæusion loqui aliter quam libro de synodis scripserat quasi in hoc aperte respuat ac damnet, quod in altero aut laudavit, aut excusavit. Erit forte aliquando, qui cum utrumque illud opus non moribus solum (quia libri de synodis verba omnia summam humanitatem spirant), sed et sententiis dissidere posuerit, alium ab Hilario hujus auctorem quæritet: putetque hanc opinionem suam eo se posse confirmare, quod in superioribus ad Constantium libellis longe aliter erga eumdein Imperatorem se gerat, In jis nempe morem gerit piæ consuetudini, qua, ul ipse tradit in Psal. xi, num. 1 : quis verba regis interpretans, et præcepta ejus in aurem populi deducens curat diligenter et caule per officii reverentiam regis satisfacere dignitati, ut cum honore ac religione omnia et relegantur et audiantur. Cum autem non consuctudine solum, sed et ca etiam ratione, quod omne regnum a Deo sit, potissimam regi reverentiam deberi Fragmento, num. 5, approbet, ac sermo ipsius doctrinæ huic ubique concinat; eum tum subito mutatum esse ægre sibi persuadebit. vocare, errores ipsorum, quantum licuit illæsa veritate, et dissimulavit et excusavit. Ubi vero spe jam frustratus, timuit ne dissimulati in perniciem fidei crescerent, eosdem et publicavit palam et improbavit. Quamquam ut in libro de Synodis Orientales Ecclesiæ conciliandi studio non ita abreptus est, ut quod in eis esset reprehendendum taceret sic et in hoc libello ita se temperat, ut cum omnes eorum fidei professiones improbet, eas tamen non neget vitiis carere potuisse. Luculentum est illud num. 24: Etiamsi in his omnibus (confessionibus) nihil vitiorum subjacere affirmetur; non tamen causa religiose voluntatis inesset: quia mali meditatio est bonorum demutatio. Rursum cum num. 23, affirmet, Nicæna fide fundatos, Antiochena aut Sardicensi aut Sirmiensi non egere ; ultro tamen concedit, quædam in his esse verba Arianis inimicissima, quorum professione Constantius sese pium apud Occidentales menticbatur. Neque etiam homæusion, quamvis, num. 25, sibi ad fidem otiosum asserat, prorsus respuit; sed ea omnino ratione, qua libro de Synodis, illud approbat num. 22, ubi ait : Mihi quidem similitudo, ne unioni detur occasio, sancta est. Quis denique eum erga Orientales, qui homæusion propugnabant, aliter af fectum existimet; quem non semel audit Constantio exprobrantem quod vim eis fecerit, ut pristinam fidem desererent? Non obscure quidem significat num. 12, sibi non satis probatam eorum fidem; ibi tamen corum aliquos nonnulla pie verbis præferre testificatur in vituperando non minus, quam in laudando moderatus. C D II. Cum libro de Synodis conciliatur. Verum ne. mo obtinebit umquam, ut libellus is Hilario eripiatur, quem inter opera illius recenset Hieronymus, quemque ipsi Facundus Hermianensis lib. contra Mocianum, nec non Vaticana basilica codex a duodecim pene sæculis exaratus, et omnes mss. magno consensu adscribunt. Neque vero ulla est illius cum libro de synodis pugna; sed quod in uno minus diserte ac paucioribus verbis, in altero fusius et apertius declaratur. Certe in utroque lilarius, animo ac sententia non mutatus, mutata rerum facie diversam init disserendi rationem. Ubi enim speravit Orientales ad veram fidem et catholicæ Ecclesiæ sinum re III. Innata Hilarii lenitas vindicatur ex testimonio velerum. Pluribus opus esse non arbitramur, ut vulgaris ruat opinio, qua Hilarium hoc libro retracLasse ac revocasse putant, quod libro de Synodis in gratiam Orientalium disseruerat. Difficilius forte erit satis iis facere, qui immiti eum animo fuisse ex hoc libro arguunt, aut saltem in eo ingenitæ bonitatis atque lenitatis esse oblitum. Illis tamen primo opponimus Rufinum (lib. 1 Hist. eccl., cap. 31), non solum conceptis verbis testantem quod natura lenis erat et placidus, sed et verba sua ex gestis ipsins confirmantem. Rarus certe erit, apud quem non multum valeat testimonium tam insigne at nullus esse debet, quem non moveat antiqua Ecclesiæ consuetudo, qua olim in ipso sacrosancti sacrificii sui meditullio, in Præfatione scilicet ante Canonem, Hilarium morum lenitate pollen- A vere, hoc est, num pastori licuerit lupum latentem tem decantabat. cutio. IV. Constantii palliata impietas ac nefaria perseQuibus vero de ipso hic liber aliam sententiam injecit, expendendum est primo quando scriptus sit. Scriptum porro invenient post Seleuciense Concilium, eo ipso tempore quo, Sozomeno teste, 1. IV, cap. 25, omnes ubique Ecclesias quædam quasi persecutio occupavit, cujusmodi olim sub ethnicis imperatoribus grassata fuerat. Tum ubi perspexerint, præcipuum persecutionis hujus auctorem fuisse Constantium, persecutionis genus attendant. Certe ille dolis magis quam aperta vi tentans fidem exstinguere, animas tanto plures occidebat, quanto magis parcebat corporibus. Quamvis enim lupus, ovis tamen audire ac videri appetebat. Nec deerat unde deciperet, qui verbis utebatur, veritatis speciem mentientibus, pacem et unitatem obtendebat, et inter minas ac supplicia jactitabat sese conciliorum placita vindicare. Eo autem periculosior erat illa persecutio, quod episcopis ipsis utebatur Constantius velut ministris, quo omnes ad hæresim quam amplexabatur attraheret; ut vere de eadem persecutione institutum sermonem prosequens Sozomenus dixerit : Et si hæc, quod quidem ad cruciatus attinet, remissior videbatur, prudentibus tamen viris propter infamiam visa est acerbior. Utrique enim, et is qui persequebatur, et ille qui persecutionem sustinebat, ex Ecclesia detegere, num Præsuli hostem fidej insidiantem Christianis manifestum facere. Certe cum Constantius, uti monstratum est, pellem ovinam præ sc ferret, et animum lupinum; alterutrum videbatur amanti Ecclesiæ præsuli necessario præstandum, aut ipse nimirum persuadendus ut lupinum animum deponeret, aut admonendi populi ne ipsos pelle ovina deciperet. Primum illud, quod moderato viro magis consentaneum, primo etiam tentavit Hilarius, cuin libello dato audientiam ab imperatore reverentissime poposcit, spoponditque se, si copia de fide coram ipso disputandi sibi fieret, pari reverentia locuturum. At non obtinuit illud, quo nutanti Ecclesie, illeso Augusti nomine, consultum peroptasset. B Restabat igitur alterum, ut cum lupum arcere aut mutare non valeret, oves adversus illius insidias saltem munire conaretur. Is est totus hujus libri scopus; illum enim, non ad Constantium insultandi ei causa, sed ad catholicos instruendi et exhortandi gratia directum esse infra demonstrabiņņus. erant. V. Pseudoepiscoporum adulatione laudata. Pseudoepiscopi illi, ut moris est iis qui causæ inique C assensionem elicere tentant, Constantii nomine, auctoritate, virtutibus sive veris sive fictis, omni denique ratione qua poterant, fucum facere conabantur. Alius itaque, quantum ex hoc libro subodorari est, extollebat Constantii in ecclesiis construendis et adornandis magnificentiam, alius reverentiam erga episcopos laudabat. Ille in comprimendis hæresibus, hic in cogendis synodis studium ac sedulitatem in medio ponebat. Ipse etiam Constantius (quod Lucifer fusius prosequitur) non modo pietatis, sed et doctrinæ gloriam sibi arrogabat. Condebat fidem, cui ab episcopis subscriberetur, illos lubentissime auscultans assentatores, qui cum episcopis Arimini lapsis ipsi rescriberent, Inlustrati pietatis tuæ scriptis maximas Deo retulimus et referimus gratias, quod D nos beaveris, intimans nobis illa, quæ cum discursione pietatis tuæ facere deberemus (Fragm. ix, n. 1). Plurimi denique ubi Constantii benignitatem, religionem, pietatem commendarant, sumebant non passurum fuisse Deum, ut rex tam pius tamque religiosus fidem tueretur non rectam; nec levem re ipsa optimæ illius fidei esse notam atque fructum, incredibilem ipsius regni prosperitatem. Multa alia præterimus, quæ populos edictis, minis, suppliciis territos, palliatam Constantii perfidiam tum deprehendere non permittebant. VII. Sermonis vehementis ratio. At sermo veliementior? Frigidus forte nihil profecisset, ubi persecutio incalescebat: nec sine clamore auditus fuis. set ab iis, quorum animos jam pertubarat ingens edictorum Constantii strepitus. ~ 24 VIII. Qui Constantium antichristum vocet Hilarius. Si autem vehemens, non debuit certe esse contumeliosus nec moderati animi esse putant, quod Constantium in eo non semel legant antichristum appellatum. Hoc nimirum nomen horrent piæ aures, quo quidquid exsecrandum dici aut animo fingi po. test, cogitant. At Constantium vulgari illa notione nec dixit nec sensit Hilarius antichristum sed ea tantum ratione, qua Joannes scripsit, Antichristus jam venit, et nunc antichristi multi facti sint (I Joan. 11, 18). Quod subinde explicans, Hic est, inquit, antichristus, qui negat Patrem et Filium (Ibid., 22). Ut enim notatur contra Auxent. num. 2, nominis antichristi proprietas est, Christo esse contrarium. At vero Constantium Christo contrarium quis neget? Neque aliter eum a se antichristum vocari non obscure significat Hilarius his num. 7 verbis: Christianum te mentiris Christi novus hostis es, antichristum prævenis, el arcanorum ejus mysteria operaris. Sane qui antichristum prævenit, alius ab eo sit necesse est. IX. Non tam illum carpere, quam Ecclesiam tueri vult.-Illum igitur ut hostem, se vero ut militem Christi respiciens, indignum putavit ut commilitonibus non proderet, quem latendo pluribus nocere posse prævidebat. Quod ita efficit, ut a cæteris Constantii vitiis carpendis sese temperarit. Cæsareæ enim majestati, quantum in se erat, nihil ereptum volens, dum divinitati Christi suum jus et honorem integrum et illæsum servare unice contendebat; hoc tantum indigne tulit, quod de jure Christi sublatum videbat. Denique cum Constantium Ecclesiæ Christi non minus infestum existimarel, quam olim fuerant Decius, Maximianus aliique tyranni; dignum ipsius A singulare singularis viri factum pie venerari tutius fortitudine videbatur, ut martyrii spe accensus eo quo poterat modo Ecclesiæ consuleret. est, quam temere reprehendere. Si enim ob asperum sermonem Hilarium animi immitis arguere liceat ; licebit forte et Stephanum, ubi in Judæos tam acerbe invehitur, pariter bilis commotioris accusare; sui quoque impotentes fuisse arguentur prophetæ, qui principum vitia tanta libertate reprehenderunt; nec parcetur ipsi mansuetudinis exemplari Domino nostro, et ab innata cordis lenitate videbitur excidisse, ubi I harisæos tam amare tamque acerbe increpavit. Quin potius quod de Stephano sensit ac dixit Augustinus (in Psal. cxxxi, n. 8), Quasi sæviebat Stephanus; sæviebat ore, corde diligebat: hoc sentiamus ac dicamus de Hilario nostro, Quasi sæviebat Hilarins; saviebat calamo, corde diligebat. X. Nihil ex vehementi sermone contra innatam lenitatem confici. — Si quis rursum hoc eum vehementiori sermone præstitisse volet, ad memoriam quidem revocabit, quod Gregorius Nazianz., Or. xx1, num. 33, de sanctis viris illa tempestate exsistentibus memoravit : Qui tametsi alioqui pacati ac moderati sint, hac tamen in re lenes et faciles esse non sustinent, cum per silentium et quietem Dei causa proditur; verum admodum bellaces sunt atque in confligendo acres et feroces at apud æquos rerum æstimatores numquam efficiet, ut eum præ nimia morum austeritate animi impotentem existiment, quem morum lenitate pollentem tum antiquitatis testimonio, B tum totius vitæ gestis didicerint. Eum Spiritus sancti impulsu potius, quam bilis commotioris impetu, ad hoc opus adductum credent, cujus animus quinquenni exsilio nihilo segnior, sed probatior atque fortior factus esse inde ostenditur, quod brevi postea illius ope tam uberes in Ecclesiam fructus redundarint. Quis enim nesciat prudentiæ ejus, quam singularis morum lenitas condiebat, nos debere totius prope Occidentis reconciliationem? Hanc quippe proxime post hunc librum aggressus, felicem tandem ad exitum perduxit. Si enim Sulpicium audiamus illud apud omnes constitit, unius Hilarii beneficio Gallias nostras piaculo hæresis liberatas (Sulpic. l. 11). Quod autem Sulpicius Galliis nostris, hoc eum Rufinus (lib. 1 Hist. eccl. c. 31) Italiæ suæ atque Illyrico non C minus morum lenitate quam doctrina præstitisse testificatur. Eo etiam pacto progressus compescuit Lu· ciferiani schismatis, quod a nimia austeritate exortum, coerceri nisi contraria animi affectione non debuit. XIII. Epistola est Catholicis, non Constantio inscribenda. Hoc opus in mss. Colbertino et Martiniano epistola non male nuncupatur; quamvis non placeat quod in iisdem ad Constantium imperatorem transmissa subinde notetur. Ad eos enim epistola transmissa censenda est, quos illius scriptor in principio alloquitur, non ad quos deinde per locutionem figuratam sermonem convertit. Toto autem hujus Operis exordio alloquitur Hilarius Fratres, ad quos etiam redit num. 12, etc. Ad Constantium igitur non est sermo nisi figuratus: qua figura Orientales diu copioseque alloquitur in libro de Synodis, quamvis non ad illos, sed ad Gallicanos episcopos destinato. Non est itaque assentiendum Chiffletio, qui (notis in Ferrand. ) hunc librum aut in Constantium aut ad Constantium indifferenter inscribi posse voluit. - XI. Plura moderationis Hilarii exempla ex hoc libro deprompta. Re vera Facundus contra Mocianum in Hilarium velut in moderationis exemplar respici jubet, et quæ in hoc ipso libro præbet virtutis hujus exempla, adversariis suis, quos zelo ferventiori peccare existimat, imitanda proponit. Et certe a Facundo moderatus ac prudens Ecclesiæ gubernator ex co libro approbari merito potest, dum duobus tribusve hæreseos fautoribus negata communione, cæteris resipiscendi facultatem indulgendam decernit; dum hoc D tum crediderit. Ipse tamen Hilarius, num. 2, con XIV. Vivo Constantio scriptus est hic liber. · Inscribitur in perantiquo basilicæ S. Petri codice, ut et in Telleriano, liber in Constantium imperatorem; in aliis autem mss. liber contra Constantium Augustum : quibus cum temere addidisset Erasmus, jum vita functum; posterioribus tamen editionibus castigatus non fuit. Errandi occasio ei nata est ex verbis Hieronymi, inter Bilarii opera librum in Constantium post mortem ipsius scriptum recensentis. Et Hieronymus quidem cum unicum Hilarii librum in Constantium memoret, cumque ex hoc libro, qui præ manibus est, verba quædam, uti jam annotavimus, epist. XXVII ad Eustochium exprimat; nullum fere dubium est, quin hunc ipsum post mortem Constantii scrip decretum suum confessorum judicio ac placito per- ceptis verbis testatur, eum se quinto anno post exsilia Eusebii, Luciferi et Dionysii, hoc est, quinquennio post concilium Mediolanense anni 355, proindeque anno 360, uno ante Constantii mortem scripsisse. Neque ambigendum videtur, quin illum scripserit cum Constantinopoli versaretur, postquam de fide coram disputandi potestatem sibi fieri enixe poposcisset, nec impetrasset, imo etiam post quam ibidem inchoasset Seleuciensis atque Ariminensis concilii historiam. Verum propter verba Hieronymi libenter assentiemur iis, qui hunc licet ante mortem Constantii scriptum, editum tamen volent duntaxat Quæ cum ita sint, post mortem ipsius: maxime cum paulo post Hilario longe veterrimo. in Occidentem redeundi facta potestate, facultas ei A tum quia tota abest a laudato S. Petri codice omnium data sit hoc apud suos longe facilius atque liberius per se præstandi, quod per hunc librum facere proposuerat. auclus. XV. Non est imperfectus, sed a manu peregrina Rursum Erasini opinioni, qua hunc librum imperfectum existimavit, subscripsere quotquot post eum Hilarii Opera cdiderunt. Nobis contra non modo integer et absolutus, sed et ab aliena manu ex libris de Trinitate non mediocriter auctus apparet; eorum forsitan opera, qui ex variis eorumdem librorum centonibus libros de Patris et Filii unitate, necnon de essentia Patris et Filii contexuerunt. Hæc accessio antiqua quidem est, cum etiam in ms. Colbertino ab annis circiter 600 exarato, et Martiniano qui hunc B antiquitate superat, necnon in aliis septem exstet; ab auctore tamen minime prodiisse facile judicatur, tum quia fragmentis constat inter se omnino dissolutis, 561-562 Tempus C 1. Exhortatio ad certandum pro fide. est loquendi: quia jam præteriit tempus tacendi. Christus exspectetur: quia (a) obtinuit antichristus. Clament pastores: quia mercenarii fugerunt. Ponamus animas pro ovibus: quia fures introierunt, et leo sarviens circuit. Ad martyrium per has voces exeamus, quia angelus satanæ transfiguravit se in Angelum lucis. Intremus per januam: quia neno vadit ad Patrem nisi per Filium (Joan. XIV, 6). Manifestentur in pace sua pseudoprophetæ: quia in hæresi et schismate manifestabuntur probati. Sustineatur tribulatio, qualis non fuit a constitutione mundi: sed intelligantur breviandi dies propter electos Dei (Matth. xxiv, 22). Impleta est prophetia, dicens: Erit tempus, quando sanum doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros scalpentes aures: et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur (II Tim. Iv 5); sed exspectetur promissio protestantis, Beati estis, cum vos maledicent, et persequentur, et dicent omne malum adversum vos propter justitiam. Gaudete et exsul ? SANCTI HILARII CONTRA CONSTANTIUM IMPERATOREM LIBER UNUS. (SCRIPTUS ANNO 360.) (a) In tribus mss. obticuit. Rectius in aliis, obtinuit, supple, Imperium, aut quid simile. Constantium antichristi præcursorem coram vocare non trepidarunt Romanæ Ecclesiæ legati. Cum te, ait ad ipsummet Lucifer lib. pro Athanasio, urgeremus nos legati beatæ Ecclesiæ, sectam damnandam Arii, et illam dixisti magis esse catholicam; prænuntiavimus te antichristi fuisse præcursorem. XVI. Synopsis. Totum hoc opus in sex partes distribui commode potest. Prima orationis tam velementis rationes præmittit. Perstringit secunda persecutionem, quam Constantius a concilio Arelatensi usque ad Ariminense, sive blanditiis ac simulatione ovem se mentiens, sive minis ac suppliciis lupum agens excitavit. Gesta Seleuciensis synodi tertia attingit. Concilii ejusdem fidem, qua Filium Patri secundum Scripturas similem definierat, dictumque Constantii, Nolo quæ non scripta sunt dici: Sigillat quarta atque confutat, Filii et Patris demonstrans æqualitatem. Quinta Arianorum ipsiusque Constantii in fide inconstantiam repræsentat. Postrema denique, si tamen libri hujus pars dici potest, quac licet Hilarii verbis constel, a peregrina tamen manu adtexta est, Patris naturam et æternam Filii nativitatem humani ingenii vires superare declarat. (6) Paulinum ab Arelatensi synodo anno 353 desinente e sua sede pulsum esse constat tum ex libello 1 ad Constantium, n. 8, tum maxime ex Fragmento 1, tate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlo. Sic enim persecuti sunt et prophetas qui erant ante vos (Matth. v, 11, 12). Stemus ante judices et potestates pro Christi nomine: quia beatus est qui usque in finem perseveraverit (Matth. x, 22). Non timeamus cum qui potest corpus occidere, animam autem non potest: sed timeamus cum, qui potest corpus et animam occidere in gehennam (Ibid., 28). Nec solliciti de nobis simus: quia capilli capitis nostri numerati sunt (Ibid., 30). Et per Spiritum sanctum sequamur veritatem: ne per spiritum erroris credamus mendacio. Et commoriamur Christo, ut Christo conregnemus. Ulterius enim tacere, diffidentia signum est, non modestiæ ratio, quia non minus periculi est semper tacuisse, quam numquam. 2. Ut Hilarius in tuenda fide semper paci studuerit. Ut modestiam cum adversariis servarit. Ego, Fratres, ut mihi omnes, qui me vel audiunt vel familiaritate cognitum habent, testes sunt, gravissimum fidei periculum longe antea prævidens, post sanctorum virorum exsilia (b) Paulini, Eusebii, Luciferi, Dio D n. 6; Luciferum autem, Eusebium ac Dionysium a Mediolanensi an. 355. Neque ignoravit Athanasius quid utraque illa synodo gestum sit, de quibus scribit ad Solitarios, pag. 825: Cum autem esset (Imperator) Arelate et Mediolani, omnia pro hæreticorum adhortatu suggestioneque faciebat: vel potius illi ipsi agebant insultabantque in omnes Cæsaris potestate succincli. Quia tamen ille, Apolog. pag. 692, quemadmodum hic noster Hilarius, Paulini exsilium una cum exsiliis Eusebii, Luciferi ac Dionysii memorat; factum est ut Socrates, lib. 11, cap. 56, et Rufinus, lib. 1 " orationis domum adire, aut paci optanda sperare; dum erroris indulgentiam, ab antichristo ad Christum (g) recursum, per pœnitentiam præpararemus (Vid. 1. de Synod. n. 4 et 8). nysii, quinto abhinc anno a Saturnini et Ursacii et A colloqui, aut suspensa licet communionis societate, Valentis communione me cum Gallicanis episcopis separavi, indulta cæteris consortibus eorum resipis cendi facultate: nt nec pacis abesset voluntas, et principalium morborum fœtida, et in corruptionem totius corporis membra (a) proficientia desecarentur; si tamen hoc ipsum beatissimis confessoribus Christi editum decretum (b) tum a nobis manere placuisset. 563 (c) Qui postea per factionem eorum pseudoapostolorum ad Biterrensem synodum compulsus, cognitionem (d) demonstrandæ hujus hæreseos (e) obtuli. Sed hi timentes publicæ conscientiæ, audire ingesta a me noluerunt: putantes se innocentiam suam Christo posse mentiri, si volentes nescirent, quod gesturi postmodum essent scientes. Atque exinde toto hoc tempore in exsilio detentus, neque decedendum mihi esse de Christi confessione decrevi, neque honestam aliquam ac probabilem ineunda unitatis rationem statui respuendam. Denique exinde nihil (f) in tempora maledictum, nihil in eam, quæ tum se Christi ecclesiam mentiebatur, nunc autem antichristi est synagoga, famosum ac dignum ipsorum impietate scripsi, aut locutus sum: neque interim criminis loco duxi, quemquam aut cum his 3. Quod jam dicturus est, non est impatientiæ, sed libertatis christianæ. Si quis igitur prudens rationem silentii mei percipit, profecto me usque nunc recentis injuriæ acerbitatem moderatum, nunc demum fideli in Christo libertate (h) testante, non aliquo vitio humanæ perturbationis, ad hæc scribenda arguet incitatum. Neque enim immature loquar, qui diu tacui, nec sine modestia tacui, qui aliquando jam loquor: neque injuriam queror, qui dissimulavi recentem, et qui, ne quid ex causa mea loqui exisR timarer, (i) tantum adhibui ad silentium temporis. Nuuc mihi non alia ad dicendum causa, quam Christi est: cui 564 et hoc debui, quod usque nunc tacui; et (supple, cui) ex reliquo me intelligo debere, ne Hist. Eccl. c. 19, Paulinum cum cæteris ab una synodo Mediolan. in exsiljum trosum esse existimarint. Imo his addit Rufinus Hilarium atque Rodanium : qui a Sulpicio Severo pariter superioribus adjunguntur. Unde Blondellus Hilarium anno 354 relegatum scribit. At hos omnes exsilio conjunxit, non tempus, sed causa una, Athanasii scil. ac fidei Nicænæ defensio. C (a) Apud. Par., proficienda. In codice Vat. bas., proficiscentia. In Colb. et Martin., profitentia. Malumus cum aliis, proficientia. Namque ut in bonam, ita et in malam partem Hilario familiare est verbum proficere. Quam scierit inter lepram et lepram, inter seductos ac seductores Arianos dijudicare, hoc loco probat; quamvis Erasmo aliter scribere placuerit. D (b) Septem mss. edita decreta tum. Alii duo editum decretum, sine particula tum. Decreti hujus condendi Hilarium auctorem præcipuum exstitisse valde probabile est. In hunc locum baud dubie respicit Facundus Hermian. epist. ad Mocianum, ubi cum iis, qui Calchedonense concilium impugnabant, communionem non ineundam esse contendens, ait: Hoc cum suis collegis Hilarius fecit, qui nullo adhuc in præjudicium Nicæni concilii procedente decreto, cum prima contrariorum molimina præsumpsissent, properaverunt ab eorum se communione dividere. Plusculum tamen ei attribuit. Non enim omnia morbida membra desecat, sed in corruptionem totius corporis proficientia, tres scil. episcopos dumtaxat: neque hoc statim post prima eorum molimina; sed postquam Mediolanensi synodo prosecuti sunt, quod Arelatensi primum tentarant. Etsi latet an hoc decretum confirmarint sancti confessores, certe non aliam regułam secuti sunt, qui an. 362 Alexandria congregati, uti harrat Rufinus, lib. 1, cap. 28, sanxerunt, ut tantum perfidiæ auctoribus amputatis, reliquis sacerdotibus daretur optio, si forte velint, abjurato errore perfidie, ad fidem patrum statutaque converti. Deinde, uti loquitur Hieronymus, Dial. Contra Lucif., assensus est huic sententia Occidens, et per tam necessarium consilium sutanæ faucibus mundus ereptus est. Ita Innocentius papa patres concilii Milevitani regulæ eidem adhærentes confirmat his verbis: Ut durum arbitror conniventiam præstare peccantibus: ita impium judico manum negare conversis. Ea quoque Leone teste, epist. faceam. 4. Persecutorum optat tempora. Atque utinam illud potius, omnipotens Deus et universorum creator, sed et unius Domini nostri Jesu Christi pater, ælati meæ et tempori præstitisses, ut hoc confessionunc cxxv ad Leonem c. 1, in Calchedonensi concilio servata est moderatio, ut rebellibus tantum ac pertinacibus ab Ecclesiæ unitate rejectis, nulli correcto venia negaretur. Quod Leo ipse approbat, epist. alias XXXIX, nunc LIX: quia devotionis utrumque est christianæ, ut et pertinaces veritas justa coerceat, el conversos charitas non repellat. (c) Editi, quibus postea: mox Bad., Er., Mir. et Lips., ad Biturensem synodum compulsis; Par., ad Betherensem synodum compulsis: emendantur ex mss. e quibus soli Martin. et Colb. habent, a Byterensi synodo compulsus: minus vere. Hilarius hic paucis perstringit qui ad Biterrensem synodum an. 356 venerit, tum quid in ea gesserit, ac tandem ob quid ex ca in exsilium pulsus sit. (d) Verbum demonstrandæ, ab Erasmo primum expunctum, restituimus ex Bad. et mss. (e) Martinianum exemplar cum Colb., audientibus obtuli. Sed hi timentes propriæ conscientiæ pondus, audire, etc. Magis placet cum aliis, timentes publicæ conscientiæ, supple, manifesti fieri. Hunc suum timorem jam ab anno superiore prodiderant; verentes enim populi judicium e Dominico ad palatium transierunt, uti legimus lib. 1 ad Constantium n. 8, cum contra Hilarius nihil magis in votis haberet. Hoc Biterris nondum exsul, hoc exsul Constantinopoli enixe rogavit, ut de fide sub publica conscientia disserendi facultas sibi daretur. Quod Ariani constanter reformidantes, eum post primam petitionem in exsilium, post alteram in patriam miserunt. (f) Bad., Er. et Mir. cum mss., in tempore. Tum ex his duo, maledicum. His verbis se præstitisse siguificat, quod lib. x de Trinit. n. 4 proposuerat, ubi ait: De temporibus non queremur, etc. (g) Editi, recurrentium: obnitentibus omnibus mss. quibus favet illud cap. 2 in Matth., n. 2, ubi per pœnitentiam reditus ab errore et recursus a crimine esse dicitur. Tum quatuor mss. præparemus: alii duo, præparamus. (h) In mss. Colb. et Martin., libertate stantem : quod Bandinus ac Latinius legendum esse conjectarunt. (i) Apud Lips. et Par., tamen adhibui ad silentium tempus. Rectius aliis in libris, tantum.... temporis, scil. quadriennium, quod jam in exsilio exegerat. |