Obrazy na stronie
PDF
ePub

per Christum creata memoraret; de Spiritu sancto A mei dona mihi hanc conscientiæ meæ vocem : ut quod sufficientem sibi significationem eam existimavit, quod hunc Spiritum tuum diceret. Cum bis ego proprie electis tibi viris hæc ita sentiam, ut sicut nihil aliud ultra 444 sensum intelligentiæ meæ secundum eos de Unigenito tuo dicam, quam esse natum; ita quoque ultra ingenii humani opinionem secundum eos nihil aliud de sancto Spiritu tuo loquar, quam Spiritum tuum esse. Neque sit mihi inutilis pugna verborum, sed incunctantis fidei constans professio.

in regenerationis mex Symbolo, baptizatus in Patre et Filio et Spiritu sancto, professus sum, semper obtineam Patrem scilicet te nostrum, Filium tuum (a) una tecum adorem sanctum Spiritum tuum, qui ex te per unigenitum tuum est, promerear. Quia mibi idoneus ad fidem testis est, dicens: Pater, omnia mea tua sunt, et tua mea (Joan. xvi, 10), Dominus meus Jesus Christus, manens in te et ex te et apud te semper Deus qui est benedictus in sæcula sæculorum. Amen. (b)

57. Oratio.-Conserva, oro, hanc fidei meæ incontaminatam religionem, et usque ad excessum spiritus

(a) Verba, una lecum adorem: sanctum, desiderantur in mss. Colb. ac Germ.

(b) His subjicitur in ms. Corb.: Explicit liber x11. Lege cum pace Domini nostri Jesu Christi feliciter in uno Sorbon. Explicit liber xà Hilarii episcopi Trini

445-446 IN LIBRUM DE SYNODIS

tatis feliciter in Silv. Explicit liber x11 Hilarii episcopi de fide sanctissimæ Trinitatis adversus hæreticos: in Vindocin. Expliciunt libri x11 sancti inimitabilis viri Hilarii de fide Patris et Filii et Spiritus sancti.

PRÆFATIO.

I. Ubi et quando scriptus sit hic Tractatus. Non est sejungendus a libris de Trinitate hic tractatus, quem mss. prope omnes cum illis ita conjungunt, ut in duobus Colbertinis et Germanensi, imo a Cassiodoro liber decimus tertius nuncupetur. Neque etiam distat tempore aut materia. Nam et fidei illustrandæ causa susceptus est, et exsilii, non secus ac ¡lli, partus fuit. Jam enim Hilarius, uti declarat ipse num. 2 et 63, totum triennium in exsilio exegerat, C et adhuc intra decem Asix provincias consistebat, cum illum edidit. Quocirca postremis hujus libri verbis fratres suos, ut in orationibus sanctis exsilii sui memores sint, rogat. Si tamen Scultetum (in analysi, pag. 393) audias, scriptus est hic liber vel Scleuciæ in synodo, vel Constantinopoli, vel in ipsa reformatione ecclesiarum Italicarum, cum jam ab Orientis partibus, in quibus exsulaverat, rediisset. Usque adeo animis dominatur inolita de rebus, non secundum ipsas, sed secundum propria placita, judicandi consuetudo! Eodem vitio implicatus Erasmus non multum attendit quid diceret, cum quem memorat Hieronymus Hilarii librum Ariminensis et Seleuciensis concilii historiam continentem, huic forsitan tractatui admixtum pronuntiavit. Quid enim in eo D reperit, quod non ante prædicta concilia sit gestum, aut quod per se ad eorum historiam pertineat (Erasm. præfat. in Hilar.)? Verum ex Hilarii ipsius verbis num. 8, perspicuum est, scriptum esse hunc librum, cum jam propter terræ motum, qui an. 358, die Augusti 24, contigerat, concilium Nicomediæ, vel etiam Nicæ in Bithynia congregandi immutatum esset propositum; cumque nondum decretum esset, ut omnes quotquot possent Ariminum atque Seleuciam cogerentur; sed tantum ut bini aut singuli ex singulis provinciis, iique Ancyram atque Ariminum conve

nirent. Quod cum anno 358 desinente statutum fuerit; nemo non facile concedet, hunc tractatum anno 359 ineunte, vel etiam exeunte 358, fuisse editum. Hoc certe constat, et post mensem Augustum an. 358, el ante Maium an. 359, epocham illius esse figendam.

II. Qua occasione. Quo fine. Litteræ a Gallicanis episcopis paulo post damnatam ab iisdem Sirmiensem formulam secundam, nec longe ante Ancyranæ synodi celebrationem, adeoque circa mensem Martium anni 358 acceptæ, rescripto huic occasionem præbuerunt. Cujus scopus, 1° communionis dominicæ reddere vicem; 2° nonnullorum optatis facere satis, qui quid Orientales in fidei professionibus gerant aut gesserunt, quidve super omnibus eorum dictis ipse sentiret, rescire cupierant; 5° id elaborare, ut Orientales et Galli, qui contra erumpentem novissime Anomœorum hæresim conspirarant, sed mutuis tamen inter se suspicionibus laborantes, etsi forte non admodum sententiis, certe verbis adhuc 447-448 dissidebant, in synodis proxime habendis jam in unum convenirent, ac suspicione omni deposita fidem unam complecterentur.

III. Libri summa. Hujus rei gratia, postquam Gallis de illæsa et constanti illorum fide verbis amicissimis est gratulatus, primum Sirmiensem blasphemiam refert eique opponit quas Orientales Ancyræ contra Anomœos ediderant fidei definitiones; iis tamen suppressis, quas corum legati Sirmium venientes reticuerant. Tum fides omnes subjicit post sanctam synodum Nicænam diversis temporibus et locis conscriptas, Antiochenam videlicet an. 341, pseudo-Sardicensem an. 317, et Sirmiensem contra Photinum an. 351, quas omnes sese complecti episcopi Ancyræ congregati in sua synodica epistola

-

apud Epiphanium hær. LXXII, n. 2, non semel testi- A nis. Saltem negari nequit Sirmiensem, quæ præcificantur. Hos enim potissimum Hilarius Orientalium nomine intelligit. Quos amice ad veritatem revocare studens, ita laudat eos, qui avita et apostolica fide contenti scriptas fides nesciunt, ut tamen professionum pluralitatem excuset, et quidquid in eis defendi potest benigne interpretetur atque defendat. Imo quidquid contra quoovσov solet opponi, non tacet; nec dissimulat quod in gratiam verbi ὁμοιούσιον potest afferri. Postmodum tamen subjecto Nicæno symbolo, retinendum esse pooσtov validissimis rationum momentis conficit atque concludit.

puum in hoc libro locum obtinet, non contra Arianos, sed contra Photinum, Antiochenam vero contra Athanasium, ac demum pseudo-Sardicensem adversus eumdem aliosque catholicos convenisse. Minus male in antiquissimo basilica Vaticanæ codice inscribitur: Liber catholicæ fidei 449-450 contra Arianos et præv. Arianis acquiescentes : maxime cum non contineat ille codex, nisi primam hujus libri partem cum Ancyranæ fidei definitionibus, quibus auctores Sirmiensis blasphemiæ iisque acquiescentes refelluntur. Neque sufficientem libri hujus notitiam præstat inscriptio de Synodis, quæ in mss. ab annis 500 obtinet. Hujus auctorem esse conjectamus Hieronymum, qui cum non haberet quo nomine hoc Opus breviter indi

IV. Non fuit versus e græco, sed tantum Symbola Orientalium. Symbola illa ad litteram vertit. — Haud scio an propter prædictas fidei confessiones latine redditas, a Sculteto post Gillotium (præfat. B caret, appellarit de Synodis, puta ad imitationem libri Athanasii eadem ratione inscripti, cum quo quamdam habere videtur affinitatem. Quamquam apud Athanasium specialis est titulus de Synodis Ariminensi et Seleuciensi; de quibus primum agit data opera, ac postea velut ex occasione plures refert fidei confessiones: non ut eas quidem, quemadmodum Hilarius, benigne excuset; sed ut Arianorum in fide inconstantiam demonstret. Unde fit, ut etiamsi utriusque Opus in hoc simile sit, quod ambo exhibeant plures Orientalium fidei definitiones: cum tamen utriusque valde diversum sit consilium, nec titulus Athanasii libro prænotatus ad cam proprie partem pertineat, quæ cum hoc Hilarii Opere similis apparet; unius inscriptio non debeat esse norma alterius. Itaque hoc Opus non alio nomine ab ipso Hilario inscriptum putamus, quam eorum ad quos illud misit. Et quidem in omnibus probæ notæ mss. simpliciter epistola nuncupatur: neque aliter laudatur a Facundo Hermian., lib. x, c. 6 : B. Hilarius, inquit, Arianorum potentissimus atque acerrimus expugnator, et constantissimus fidei Christianæ defensor, in epistola quam de exsilio scripsit episcopis Germaniæ primæ et Germaniæ secundæ, etc. Verum ut absit novitatis molestia, titulum receptum de Synodis non mutamus: cui tamen adjicimus, seu de fide Orientalium, ut in fronte habeat lector brevem corum quæ tractanda sunt indicem.

in Hilar.) dicatur hic liber versus de latino in
græcum, non appensis verbis, sed reddito sensu :
longe minus constat an Erasmus eadem etiam de
causa veluti pro comperto asserat: Hunc librum
Hilarius, ut ipse testatur, vertit e græco, sed hac li-
bertate, ut ubique neglectis verbis sententiam modo red-
dat, et ubi locus invitat, aliquid de suo admisceat:
quam libertatem sibi permittit et in psalmis scribens.
Non enim fert communis sermonis usus, ut opus la-
tinum dicatur e græco versum, quod quædam moni-
menta contineat e græco translata. Sed, quamvis
aliud omnino sonent Erasmi præsertim verba, demus
tamen eos in unas Orientalium formulas huic libro
admixtas respexisse. Unde habent, Hilarium neglectis
ubique verbis tantummodo reddidisse sententias? C
Afferunt quidem quod testatur num. 9, se Ancyrana
decreta verbis quam poterit absolutissimis expositu-
rum; non quod non ab aliis jam fuerint edita, sed
quod ex græco in latinum ad verbum expressa transla-
tio affert plerumque obscuritatem, dum custodita verbo-
rum collatio eamdem absolutionem non potest ad intel-
ligentiæ simplicitatem conservare. At primo de solis
Ancyranæ synodi definitionibus sermonem hic habet.
Deinde expressam ad verbum translationem plerum-
que obscuram esse insinuat, non quatenus verba
reddit, sed quatenus eumdem verborum numerum,
ordinem collocationemque scrupulosius custodit :
quod aperte in Psal. LXVII, n. 21, declarat, se nimi-
rum jam monuisse, plerumque interpretes cunctos, dum
collocationem ordinemque verborum demulare ac tem- D
perare non audent, minus dilucide proprietatem decla-
rasse dictorum. Postremo qui græca exempla cum la-
tina Ililarii versione contendet, facile assentietur vix
ullam potuisse confici litteræ tenaciorem et perinde
Erasmum, Gillotium atque Scultetum de re sibi non
comperta verba facere voluisse.

[blocks in formation]

VI. Tractatus hic auctoritate commendatur. Hunc tractatum, quem orationis fructum, pacis semen, et germen caritatis cognominare licet, Vigilium Taps. vidisse liquet ex libro ipsius v contra Eutychen, num. 3, nec satis advertisse quo spectaret. Eumdem laudavit Facundus non solum lib. x, cap. 6, sed et lib. xi, cap. 3, Augustinus vero epist. xcm, num. 31 et 32, adversus Vincentium Rogatistam vindicavit. Tanti autem illum fecit Hieronymus, ut propria eum manu descripserit. Prolixum valde, inquit epist. vi, ad Florentium, librum de Synodis sancti Hilarii, quem ei apud Treviros manu mea ipse descripseram, æque ut mihi transferas pelo.

VII. Speculum est virtutum Hilarii. Præsertim lenitatis. Neque ob hoc solum commendandus est, quod plura continet gesta qua historiam illustrant,

[ocr errors]
[ocr errors]

sed et quod veram ac vivam præ se ferat sanctissimi A
Præsulis effigiem. In eo enim uno tractatu velut in
speculo resplendent prope omnes Hilarii virtutes,
prudentia, constantia, animi magnitudo simul et de-
missio seu humilitas Christiana, castus amor patrie,
summum pacis studium, fidei sinceritas atque inte-
gritas, etc. Maxime autem egregia illa conciliandis
sibi omnium animis nata lenitas atque modestia,
qua præditum eum fuisse testatur Rufinus (lib. 1
Hist., c. 31), adeo ubique elucet, ut vel nondum au-
dito Rufini testimonio, præconceptam vulgi opinio.
nem, qua animi eum paulo concitatioris ac vehe-
mentioris fuisse putant, statim excusserimus uti fal-
sam et iniquam. Qua in sententia non mediocriter
confirmamur ex sedatis ac melle conditis responsis ad
ea, quæ in hocce suo tractatu nonnulli male repre- B
henderunt. In iis enim clare apparet invicta illa
animi tranquillitas, qua potuit etiam lesus, pacatam
dictorum rationem reddendo, suos delinire censores,
irasci propria in causa prorsus nescivit. Sed de illis
responsis, quæ nunc primum e tenebris eruuntur,
nonnihil hic præloquendum.

X. An sint fragmenta, an notæ. An nullum amplius desiderandum. De his ambigere licet, selectane sint amplioris apologia fragmenta a studioso aliquo. suis locis aptata, an vero sint tantum notæ et appendices ad illustrandos hujus libri locos, qui reprehensioni locum dederant, ab ipsomet Hilario adtextæ, et ad censores suos cum libro iis notis illustrato missæ. Probabile tamen putamus, illum a Lucifero de iis quæ tum sibi, tum aliis in hoc Tractatu displicuerant admonitum, eumdem ipsi Tractatum brevibus illis responsis auctum misisse, quibus omnes de fidei suæ sinceritate certiores faceret. An vero ex illis responsis nullum amplius desiderandum sit, non ausim asserere : si quidem vel ex iis, quæ nune primum eduntur, codices alii alia habent, nullus qui omnia. In multis nullum occurrit. In pluribus reperire est primum sine aliis secundum autem uni ms. S. Petri de Urbe debemus : denique in Carnutensi et aliis, in quibus cætera exstant, desiderantur duo priora. XI. Unde se purget Hilarius. Singula autem ad suspiciones amovendas eo magis sunt idonea, quod, ex iis ipsis locis sese purget Hilarius, in quibus reprehensus fuerat. Necessarium certe erat hoc scandalum ut ab ipso cum jucunda quadam animi admiratione audiremus, quanta in temperandis omnibus libri sui verbis prudentia usus esset. Quis enim jam non miretur simul et amet demonstrantem, se Orientales quidem laudasse, sed absque adulationis vitio, utpote quos objurgare suo loco non præterierit; ae licet blandos eos sermone allocutus sit, id se præsertim fecisse, ut procacia effugiens convicia, occulta corum expositionum scandala utilius deinde prode ret neque vero se omnem ab eis suspicionem ademissc, quos non verum fidem, sed tantum veræ fidei revocandæ spem attulisse dixerit : se denique homœNsion invitum ac solo pacis studio, ne videlicet a Lucifero illud prædicante dissideret, cautela quanta maxima suscepisse?

VIII. Unde eruta sint apologetica hujus libri responsa. In codice Carnutensi Romanis litteris scripto ante annos, uti videtur,900, necnon in Michae Jino hunc librum invenimus variis in locis auctiorem. Ea, quibus auctiores sunt, neque orationi reliquæ satis cohærent, neque omnino ad 451-452 eam non pertinent, Hilarium vero prorsus spirant, quem exhibent pro se proprio nomine respondentem. Eadem additamenta iisdem in locis præ se ferunt mss. C Tellerianus et recentior Carnutensis, sed ad marginem dumtaxat adscripta. Remigianus vero alia in ipso textu, alia in ora libri habet, præmissa admonitione quod ea exstent in quibusdam exemplaribus. Denique in pervetusto basilica Vaticana exemplari, quod primam tantum bujus libri partem continere jam diximus, duo hujusmodi additamenta reperire est ipsi textui pariter inserta.

――――――

IX. Eorum utilitas. Ea autem omnia Ililarii esse tam perspicuum est, ut id probare velle supervacaneum videatur. At sicut ipsis libri dictis im mixta, corum ordinem confundunt; ita seorsim suis locis posita, magno præsidio sunt ad enodandas quæstiones nonnullas, de quibus etiamnum disputatur. Aliqua etiam nos docent Hilarii gesta scitu di- D lico intellectas quodam modo ferri posse; laudavit,

XII. Falso creditur Orientales ut orthodoxos habuisse. - Ex quibus jam manifeste refellitur vulga ris opinio, qua Hilarius Orientales, qui Semiariani vulgo cognominantur, velut orthodoxos habuisse, eorumque formulas tamquam catholicas approbasse existimatur. Vidit quidem eos ad veram fidem progressum facere, vidit eorum formulas sensu catho

et quantum potuit promovit accedentes, iisque verum confessionum suarum sensum (ut ita dicam) digessit, et quasi liquatum blande propinavit : at ut prorsus catholicos habuit numquam, neque suspicionem ab eis adimere voluit.

gnissima, quæ hactenus latuerant, nimirum piissimum Præsulem male apud quosdam ob hune tractatum audiisse, eumque nominatim a Lucifero, haud dubie Calaritano (quem indolis paulo durioris atque austerioris fuisse nemo nescit), culpatum fuisse tamquam verbi duotovov approbatorem, et adulatorem nimiunque laudatorem Orientalium, quibuscum remissius agens, illos veluti veræ fidei prædicatores celebrasset. Neque a majoribus auditum erat, eum apologeticum opus instituisse: quod saltem ex parte nobis repræsentant prædicta corollaria, quæ apologetica ad reprehensores libri de Synodis responsa nuncupare placet.

453-454 XIII. Falso creditur de eorum formulis diversa ab Athanasio sensisse. Conciliatur diversa utriusque loquendi ratio ex scopi diversitate.

Hine quoque evanescit, quod prope in omnium animis insederat, Hilarium in hoc tractatu de formulis Orientalium diversa ab Athanasio in libro pariter de Synodis inscripto sensisse, et quod ille aperte damnat laudasse. Si enim eos, qui Ancyræ congre

[ocr errors]

gati Anomo's acriter restiterunt, Filiique cum Patre A bus si quid vitiose inesse intelligitur, nemo mihi vitium in substantia similitudinem tot decretis sanxerunt, neque veram fidem attulisse sensit; longe minus eos aitulisse senserit, qui aut Antiochiæ, aut Philippopoli, aut Sirmii nondum ita prope ad veram fidem accesserant. Si autem quis quærat, cur non diversa sentiens, tam diversa loquitur in promptu est responsio. Attendat enim utriusque scopum : et facile conciliabit utriusque sermonem. Quis enim nesciat iisdem de rebus, pro consilii diversitate, diversam sermonis ineundam esse rationem? Athanasio itaque qui hoc sibi suo libro præscripserat, ut Arianos ex fidei formulis toties editis totiesque mutatis, incon, stantis adeoque perversæ fidei convinceret, palam et aperte improbanda erat tanta formularum varietas. At vero Hilario, qui hoc sibi maxime proposuerat, ut B et Orientalium benevolentiam captando, et in eorum favorem nonnihil flectendo Occidentales, utrosque ad concordiam et pacem in synodis jam indictis ineundam præpararet, multa fuerunt dissimulanda, formularum iterato condendarum excogitanda causæ, ac denique dicta quibus enuntiabantur benigne interpretanda.

potest assignare dictorum, internuntius enim, ut voluistis, sum ipse, non conditor; si illas ab omni vitio puras existimasset? Quid sibi vult quod his proxime subjicit, Ego quæ gesta sunt fideliter transmisi: vos an catholica, an hæretica sint, fidei vestræ judicio comprobate; nisi se ea ne ab hæresis quidem suspicione aliena judicare? Verum expositis omnibus Orientalium formulis, nullam earum sibi probari luculenter indicat, num. 63, ubi miserum Orientis statum deplorans, Tantum, inquit, Ecclesiarum Orientalium periculum est, ut rarum sit hujus fidei (quæ qualis sit, vos judicate ) aut sacerdotes aut populum inveniri. Maxime cum id ipsum denuo, num. 66, cum quadam emphasi repetat. Quid postremo sonat illud num. 3, quod Gallorum fidei fama quosdam Orientalium episcopos sero jam ad aliquem pudorem nutritæ exinde hæreseos auctæque commovit; nisi ab iisdem Orientalibus usque ad Ancyranam synodum, proindeque et Antiochiæ et Philippis et Sirmii, nutritam fuisse hæresim atque auctam? 455-456 Imo quod in ipsa Ancyrana synodo ausi sunt, impium esse non sine doloris sui testificatione declarat num. 9.

·

net.

-

XIV. Conciliatur ex diversitate temporis. Libri ad Constantium nihil habent quod cum hoc pug- Præterea iis non una ratione loquendum fuit, qui non uno tempore scripserunt. Scripsit namque Hilarius ante Ariminensem synodum, cum ei spes erat, ut quemadmodum Orientales adversus Anomœos a Constantino auditi erant, ita ipse, quod in optatis semper habuerat, adversus Valentem et Ursacium benigne audiretur. floc autem si sibi umquam daretur, duos illos Arianæ sectæ duces, qui Orientem Occidentemque totum commovebant, facile devincendos, et Imperatorem ipsum tandem ad veram fidem revocandum esse confidebat. Quod cum cogitaret, fides Orientalium, quibus tum mire favebat Constantius, damnanda ei non erat, sed, quantum licebat, laudanda et approbanda. At vero Athanasius scripsit post prædictam synodum, quando jam poscebat Ecclesie utilitas, ut quod in tot fidei confessionibus vitiosum erat, non dissimularetur, et quando ipse etiam Hilarius nec dissimulavit, nec pepercit. Tum enim libello ad Constantium, rursumque libro altero adversus eumdem Imperatorem, formularum multitudinem palam et aperte improbavit. His itaque libris, mutato jam rerum statu, mutavit stylum; non, ut quidam volunt, pugnantia cum iis que libro de Synodis dixerat locutus est.

D

XV. Quam multis hujus libri locis indicet Orientalium fidem sibi non probari. Neque vero ex verbis apologiæ tantum, sed et ex ipsomet tractatu perspicuum est, Orientalium confessiones tunc temporis ipsi non fuisse per se et absolute probatas. Quorsum enim, num. 6, rursumque num. 65, tam enixe obtestatus est, ne de se ante sermonis consummationem judicaretur, nisi quia ex benignis interpretationibus suis de se posse male judicari prævideret? Quam ob causami, num. 7, de formulis a se exponendis ait : In qui

C

XVI. Falsam synodum Sardicensem non habuit pro vera.Quæ cum ita sint, non occurrit nobis qua ratione nitantur, qui volunt sanctum confessorem, cum hunc librum scriberet, falsam synodum Sardicensem pro vera habuisse. An quod fidem illius non vocaverit Philippopolitanam? At hoc prudentiæ fuit, ne quos conciliare peroptabat Orientales alienaret. Sed neque eam Sardicensem dixit, ne deciperet Occidentales. Eo autem temperamento illam inscrípsit: Fides secundum Orientis synodum; ut illæsis Orientalibus, satis significaret illam eorum esse, qui ab Occident :libus Sardica congregatis secesserant; quod perinde est ac si Philippopolitanam vocasset. Sardicensem quidem eam dixit libro in Constantium; sed non tam ex sua, quam Constantii ipsius quem alloquebatur sententia. Et sane de rebus Orientis tunc erat instructior, quam ut veræ ac false synodi Sardicensis discrimen ignoraret.

XVII. Etiamsi autem nonnihil suspectam haberet Orientalium fidem, quam tamen eis hoc libro patefe cit benevolentiam, etiam postea Seleuciæ et Constantinopoli conservavit. Nec aliter erga cos sese gessit Athanasius, qui etiam post annum 360, in lib. de Synod. pag. 916, scribit, cum Basilio Ancyrano ejusque similibus sic agendum esse, veluti cum iis qui non longe absunt a recipienda voce consubstantialis. Neque enim, inquit paulo ante, adversus eos veluti adversus Ariomanitas aut adversus Patrum hostes contradicimus; sed veluti fratres cum fratribus disceptamus, ut cum quibus nobis eadem sit sententia, controversia autem de verbis. In quo melius de Orientalibus sensisse videtur, quam noster Hilarius : qui cum similia quædam dicat sub finem num. 8, ea se non tam certo asseverasse, quam pia quadam animi propensione, quæ necdum sine formidine erat, locutum esse plu ribus aliis sententiis demonstrat. Ita duo illi clarissi

mi viri nos exemplo docuerunt præclaram illam Gre- A demnemus. Sed ad Hilarium nostrum quod attinet, de
gorii Naz. Or. xxi, n. 19, sententiam: Sic enim exi-
stimo in dubiis et incertis rebus faciendum esse, ut ad
benignitatem et humanitatem propensiores simus, eos-
que, qui in culpa sunt, absolvamus potius quam con-

vero illius erga Orientales sensu, nullum ut diximus
dubium relinquent ipsius responsa apologetica, quæ
et seorsim in notis, et post hunc librum simul in
unum collecta exhibebimus.

457-458

SANCTI HILARII

LIBER DE SYNODIS,

SEU

DE FIDE ORIENTALIUM.

(SCRIPTUS CIRCA FINEM ANNI 358.)

Dilectissimis (a) et beatissimis Fratribus et (b) coepi- B urbibus significassem, quid cum religiosis fratribus nostris Orientis episcopis fidei studiique esset, quantaque, sub occasione temporalium motuum, diabolus venenato ore atque lingua mortiferæ doctrinæ sibila protulisset; verens ne in tanto ac tam plurium episcoporum calamitosæ impietatis vel erroris periculo, taciturnitas vestra de pollutae atque impiatæ conscientiæ esset desperatione (g) suscepta (nam ignorare vobis frequenter admonitis non licebat), mihi quoque apud vos tacendum arbitrabar, dominicæ sententiæ admodum memor, qua post primam atque iteratam conventionem, eos, qui etiam sub testimonio 459 Ecclesiæ inobedientes exsisterent, haberi sicut ethnicos publicanosque jussisset (Matth. xvi, 15 et seqq.).

scopis, provincia Germaniæ primæ, et Germaniæ secundæ, et prima Belgica, et Belgicæ secundæ, et (c) Lugdunensi primæ, et Lugdunensi secundæ, et provincia (d) Aquitanicæ, et provinciæ Novempopulanæ, et (e) ex Narbonensi plebibus et clericis Tolosanis, et provinciarum (f) Britanniarum episcopis, Hilarius servus Christi, in Deo et Domino nostro eternam salutem.

lum.

1. Hilarii de Galliæ episcoporum fide anxii proposiConstitutum mecum habebam, Fratres carissimi, in tanto silentii vestri tempore nullas ad vos ecclesiastici sermonis litteras mittere. Nam cum frequenter vobis ex plurimis Romanarum provinciarum

(a) Sic omnes mss. uno excepto Vaticanæ bas. et C recentiore Carn. qui cum vulgatis præferunt Dominis, non dilectissimis. At epistola adversus Auxentium magno codicum consensu dilectissimis fratribus inscribitur.

(b) Plures mss. non tamen potiores, et episcopis, onisso deinde provinciæ vocabulo. At in recentiore Carn. totus titulus sic interpolatur: Coepiscopis Germaniæ primæ, in qua est prima Maguntia; et Germaniæ secundæ, in qua prima est Agrippina, id est Colo nia; et primæ Belgicæ, in qua prima est Treveris; et Belgica secundæ, in qua prima est Remis; et Lugdunensis primæ, in qua prima est Lugdunum; et Lugdu. nensis secundæ, in qua prima est Rotomagum, et Narbonensi plebi, in qua prima est Narbona; et Clericis Tolosanis, etc., quod desumptum videtur ex his, quæ in mss. monasterii Silvæ majoris et S. Remigii Remensis, in fronte totius Tractatus sic prænotantur: In Germania prima est Maguntia, in secunda Agrippina, id est Colonia, in Belgica prima Treveris, in Belgica secunda Remis, in Lugdunensi prima Lugdunum, in Lugdunensi secunda Kolomagus, in Novempopulana est Tolosa mendose, quantum ad postremam hanc metropolim. Nam Novempopulanæ primaria civitas Elusalium in Corbeiensi codice sæculo sexto exarato consignatur: Tolosatium autem in prima Narbonensi post Narbonam ordinatur.

(c) Editi hic et infra, Lugdunensis : refragantibus potioribus mss.

(d) In novem mss. desideratur et provinciæ Aquitanica. In vetusto Colb. et Germ, håbetur, et pro vinciæ Aquilanæ in duobus aliis, et provinciæ Aquitaniæ : in Carn. et provinciæ Aquitanicæ primæ. Sane

in provinciarum Gallicanarum partitione, quam ex-
hibet jam dictus codex Corbeiensis medio sæculo sexto
exaratus, duæ recensentur Aquitanicæ, et primæ
quidem metropolis civitas Biturigum, secundæ au-
tem Burdigalensium. Ita etiam memorantur quatuor
Lugdunenses ac Narbonenses duæ. An data opera
Hilarius provincias illas non distincte nuncuparit ?

(e) Corb. aliique complures mss. et Narbonensi plebi. Retinenda cum vetustioribus Colb., Carn., etc., vulgata lectio: quasi diceret Hilarius, et ex omni Narbonensi provincia (cujus metropolis Narbona et sub ea Tolosa recensetur), præsertim Tolosanis plebibus et clericis: de quibus præcipua ipsi cura fuit, quod Rhodanium illorum episcopum, qui, Sulpicio Severo teste, natura lenior non tam suis viribus quam Hilarii societate Arianis non cesserat, eadem exsilii conditio implicuerat.

(f) Britannias jam sua ætate Christianas fuisse testatur Tertullianus adversus Judæos n. 4, ubi BriD tannorum inaccessa Romanis loca Christo vero subdita memorat. Hos medio sæculo secundo, Lucii regis et Eleutherii Papæ temporibus fidem suscepisse scribit Beda, lib. 1 hist. gentis Anglorum cap. 4. Neque alios spectare videtur Hilarius in Psal. XIV, n. 3, ubi narrat etiam in Oceani insulis plurimas Deo habitationes ab Apostolis paratas. Nunc vero indicat ipsos Britanniarum episcopos cum Gallicanis conspirasse, ut decertarent adversus Arianam pestem, quæ ipso Beda teste, libro laudato, cap. 8, perfidiæ suæ virus non solam orbis totius, sed et insularum ecclesias adspersil.

(g) Editi, suspecta; emendantur ex melioribus

mss:

[ocr errors][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »