Obrazy na stronie
PDF
ePub

trationem vocat, quidquid eo usque disseruit. Quid A bus eorum agnitis, legis et prophetarum atque evangelivero sibi velit evangelicæ fidei sacramentum, cap. 13 corum testimoniorum responsionibus eorum vesanam in Matth., n. 6, explicat his verbis: Quamquam ad doctrinam destrueret, et fidem Ecclesiæ firmius robofidei sacramentum, id est, ad Patris et Filii et Spiritus sancti unitatem, etc. ubi fidei sacramentum idem sibi esse significat, quod Trinitatis mysterium. Mittimus interim singulare in iis libris haberi pratroci nium fidei. Eo namque statim perducitur liber primus, ut in Dei rebus non humano sensui, sed Dei ipsius de se testimoniis credendum esse quisque persuadeatur. Tum liber tertius in id unum niti videtur, ut ad capiendas res divinas hominem infirmitatis suæ convincat, doceatque nullum ei esse nisi in fide præsidium. Quod quidem rursum quarto, quinto, aliisque libris sæpenumero inculcatur.

V. Quomodo sint contra omnes hæreses. Hinc non immerito contra omnes hæreses dicti fuerint, in quibus non modo omnium generatim hæreseon caput ac principium, quo cuique fidem intra sensus sui fines concludere, et ad placita propria Scripturas detorquere permittunt, passim profligatur atque retunditur; sed et Arii, Photini, veterumque hæreticorum Hebionis, Valentini, Manichæi, Hieracæ, Sabellii jam tum propagatæ confutantur blasphemiæ; imo etiam prævertuntur nondum excitate Apollinarii, Macedonii, Nestorii, Eutychetis, Sacramentariorum, etc. Deinde cum Athanasius epist. ad Epictetum Synodum Nicenam vocet τροπαῖον οὖσαν πάσης αἱρέσεως, cumque hujus Synodi Symbolum contra omnes hæreses inscriptum in veteribus exemplaribus legere sit; eodem prope jure hi fidei ejusdem vindices libri titulo eodem insigniri meruerunt.

C

VI. In Arianos potissimum intenti sunt. Fatendum tamen est eos potissimum contra Arianam sectam fuisse conscriptos. Consilium suum declarat Hilarius ipse lib. 1, num. 17, ubi de Arianis, quorum nomini parcere solet, sermone habito statim subjicit: Horum igitur furori respondere animus exarsit. Neque illud libri septimi exordium, Septimus hic nobis adversum novæ hæreseos vesanam temeritatem liber scribitur, aliud sibi vult, nisi ut indicet in unam Arianam heresim hactenus disputatum esse. Ac ne superfluis probationibus diutius immoremur, sufficiat illud lib. x, num. 8, ubi Hilarius ad finem hujus operis licet vergens, cum unis tamen iisdemque hæreticis, quorum stultissimis professionibus huc usque responderit, sese rem habuisse testificatur. Non enim obscurum est quas vocet stultissimas professiones, cum Arii ac sociorum ejus epistolam ad Alexandrum missam, in qua perfidiam suam consignarant, libris quarto et sexto totam describat, et in ea refellenda tum in iisdem libris tum in sequentibus totus occupetur. Quo spectat illa tituli pars, quam præ se fert exemplar Vindocinense: In hoc codice B. Hilarii quartus in ordine liber manifestissime hæreticorum pandii fallacem doctrinam. Idem ipsam illam perfidiæ eorum expositionem, quibus Ecclesiæ fidem nitebantur infirmari, ex eorum libris delatam præfatus Doctor in suo inseruit volumine: scilicet ut callidis propositioni

[ocr errors]
[ocr errors]

raret.

VII. Ut efficacius confulentur, simul refellitur Sabellius. Non minori quidem conatu adversus Sabellii, quam adversus Arii commenta videtur contendere sed hoc tantum agit, ut Arianos efficacius configat, quos, ut ipse notat lib. x, num. 5, validissimis licet rationum momentis conterere frustra conaretur, quam diu in se vel levissimam relinqueret Sabelliana labis suspicionem. Sub specula enim, inquit, omnium hæreticorum ad occasiones singulorum verborum in os meum pendentium loquor. Sed pendentibus licet ita omnem de se detrahendi occasionem B se sustulisse confidit, ut lib. x, n. 5, dicere non timeat: Nam quoque nunc secundum sancti Spiritus donum temperavimus totius fidei demonstrationem, ut ne quid ementiri saltem adversum nos criminis pos

sent.

VIII. Libri scripti contra Arianos, CONTRA ARIANOS non sunt inscripti. Quamvis autem totum hoc opus contra Arianos scriptum ultro concedamus, ægre lamen dabimus inscriptum contra Arianos. Quis enim credat Hilarium, qui ab Arianis ex nomine designandis de industria abstinet, illud in ipsa librorum fronte inscripsisse? Vix enim bis Arii, semel Ariomanitarum vocabulum lib. vi, ex ipsius calamo excidit : alias vero prorsus parcit sectæ nomini. Hæc modo (Lib. VII, n. 3) nova hæresis, modo (Ibid. n. 6) novella nunc hæresis, nunc (Lib. x11, n. 17) nostri temporis infidelitas appellatur. Hujus vero auctores similiter teclis verbis vocitari audias, aut non veri Dei prædicatores, aut (Lib. 11, n. 4) aliquos nunc hujus temporis prædicatores, aut (Lib. vi, n. 6) præsentes hæreticos, aut (Ibidem) dissimilem Patri Filium prædicantes, aut (Lib. x1, n. 4) novi Christi prædicatores, vel etiam (Lib. 1, n. 26) creaturæ prædicatores; nusquam Arianos.

[ocr errors]

IX. Hilarius moderationem suam his libris patefecit. - Sicut cum solerter cavit, ne favere Sabellio videretur, egregium dedit prudentiae specimen; ita hac agendi ratione singularem patefecit animi moderationem. Quam quidem longe clarius testatam facit, cum totis illis libris pravam Arianorum doctrinam convektere contentus, in nullum nominatim invehitur. Alicubi enim audies mala deflentem, quibus tum misere per eos afflictabatur Ecclesia: at vel unius eorum, per quos illa tam injuste patiebatur, nomen prodentem frustra exspectaris. Semel lib. x, incidit mentio exsilii sui; sed injuriæ sibi illatæ velut immemor, querit potius unde de eo gratuletur, quam unde queratur. Neque cuiquam videri debet huic moderationis proposito adversari, quod Arianam hæresin non novellam modo, sed et furentem et impiam frequens cognominet. Certis enim notis indicanda erat, cujus nomen proprium tacebatur. Vulgo autem furentem illam cognominabant, cum nefaria illius indole conveniente nominis ratione. Ut enim ait Gre

15

PRÆFATIO.

gorius Nazianz. Or. xxi, n. 3, 'Apeños tūs pavius èñá- A ritus sancti divinitate. flic non videntur tacenda,
yupos: ac rursum Or. xxix, n. 4, hanc sectam vocat
τὴν ̓Αρείου καλῶς ὀνομασθεῖσαν μανίαν, hoc est, a fu-
rore recte cognominatam. Quidni etiam impia a tem-
perante dicta sit, quæ a dilecto Filio Patrem optimum
separabat? Denique Hilarius ipse sibi conscius quam
moderate iis libris ac toto exsilii sui tempore se ges
sisset, ubi adversus Constantium scribendi quadam
necessitate se constrictum vidit, libere contestatus
est nihil a se hactenus in tempora maledictum, nihil
in eam, quæ tum se Christi Ecclesiam mentiebatur...
famosum ac dignum impietate ipsorum scripsisse aut
locutum esse (Lib. in Const. num. 2). Non igitur sine
causa crediderimus eum, qui ita affectus erat, lucu-
brationes suas contra Arianos minime inscripsisse.

quæ ad dicti libri xn argumentum in primo scribit,
se nimirum vitiosas et irreligiosas de Spiritu sancto
prædicationes ad hoc amovisse, ut illæsum atque in-
contaminatum regenerantis TRINITATIS sacramentum in-
tra definitionem salutarem apostolica atque evangelica
auctoritas contineret; neque jam per sensus humani
sententiam Spiritum Dei inter creaturas quisquam au-
deret referre, quem ad immortalitatis pignus et ad di-
vinæ naturæ consortium sumeremus (Lib. 1, n. 36). Ex
his enim palam fit, eum hisce libris regenerantis Tri-
nitatis sacramentum defendere voluisse, ut nihil de
totius fidei (in baptismo suscepta) absolutione deesset.

X. Inscriptio DE TRINITATE retinenda.— Minus con-
stat an non de fide eas nuncuparit. At inscriptioni
huic quamvis, ut superius ostensum est, multa fa-
veant, iisque accedat exemplum Ambrosii, qui libros
a se contra Arianam sectam scriptos de fide compel-
lavit; cum tamen non vera sit, nisi quatenus fidei
nomine Trinitatis mysterium significatur, nulla
succurrit ratio satis gravis, nt antiquum et a multis
jam sæculis receptum de Trinitate titulum immutemus:
haic præsertim suffragante Fortunato, cujus aucto-
ritas eo pluris omnibus facienda, quo ipsummet Hi-
larii autographum vidisse potuit. Si enim illius ætate
pii præsulis ad Abram epistola Pictavis tenebatur pro
munere conservata, quanto magis in ignes illi libri?
Titulum eumdem confirmant liturgica preces in an-

XII. Spiritum sanctum Deum non nominari perperam notat Erasmus. Erasmo hic non succensere vix B sustinemus, de docto præsule nostro, et antiquis Patribus in præfatione sua perinde scriptitanti, ac si Spiritus sancti divinitatem asserere formidassent. Hos quidem Spiritus sancti cultores facit, sed ita ut simul in animum inducat aut eos coluisse quem non certo cognoscerent Deum, aut non ausos esse ore vel scriptis confiteri quod animo crederent. Neque novæ sunt Erasmi argutia. Longe ante illum Gregorio Nazianzeno teste Or. XXXVII, num. 52, objecerant Pneumatomachi, nusquam se in Scripturis reperire Dei nomen Spiritui sancto adscriptum. Et Basilium quidem laudat idem præsul Or. xx, n. 100, quod eorum disputationi non nihil cedens, quos benigne ad veritatem reducere peroptabat, in libris de Spiritu sancto ab ea voce, a qua abhorrebant, pro tempore

nua B. (lilarii solemnitate legi consuete, quæ etiam- C consideratissime abstinuerit, dum interim in aliis

vocibus e Scriptura petitis, testimoniisque minime dubnis camdem vim habentibus, necessariisque argumentis adversarios ita comprimebat, ut nullo modo repugnare ac contra niti possent. Alias vero tum privatis, cum publicis sermonibus Spiritum sanctum Deum dicere numquam eam dubitasse testificatur.

num in duobus Ecclesiæ S. Gatiani Turonensis codicibus ab annis saltem 800 exaratis asservantur : in uno quidem ad primam novembris diem, in altero autem ad decimam tertiam januarii. Sic porro habent: Deus, qui venerabilem B. Hilarii confessoris tui atque pontificis festivitatem solemniter recurrentem populo tuo dedicasti, cujus lingua in sæculo pro SANCTÆ TRINITATIS æqualitate sie tonuit, ut mundi hujus principem miles tuus prosterneret, ete. Exstat eadem oratio kal. novemb. assignata in Sacramentario regio bibliothecæ not. 3865, annos circiter 900 pra se ferente, in quo Symbolum Nienam habetur sine additione Filioque.

XIII. Deus ab antiquis et in Scripturis appellatur.Longius a scopo aberraret oratio, si quotquot ex antiquis id ipsum asseruerunt, hic recensere aggrederemur. Unum itaque sit omnium instar illud Tertulliani testimonium lib. adversus Praxeam num. 13: Duos quidem definimus Patrem et Filium, et jam tres cum Spiritu sancto, secundum rationem œconomiæ quæ Pater facit numerum; ne, ut vestra perversitas infert, D ipse credatur natus et passus, quod non licet credi, quoniam non ita traditum est. Duos tamen Deos et duos Dominos numquam ex ore nostro proferimus : non quasi non et Pater Deus, et Filius Deus, et SPIRITUS SANCTUS DEUS, et Deus unusquisque, etc. Neque etiam concedendum Spiritum sanctum in Scripturis minime de Spiritu Deum nuncupari. Ambrosius lib. sancto, c., aliud probat præsertim ex verbis Petri, Act. in, 3, etc., quibus ait primo, Anania, cur implevit satanas cor tuum ad mentiendum Spiritui sancto; ac deinde subjicit, Non es mentitus hominibus, sed Deo.

XIV. Nugatur qui, cum rem habeat, quærit rei nomen. Cur Spiritui sancto Dei nomen Hilarius non attribuat.

Sed quidquid sit de hac disputatione, quod

- Certe Hilarius ipse XI. Titulo huic qui sutis fiat. quodam modo videtur festinare ut titulum hunc impleat, cum in asserenda vera Trinitatis fide et in disserendo singillatim de Patre, Filio et Spiritu sancto librum secundum totum consumit, quem propterea lib. 1, n. 22, brevem demonstratæ Trinitatis sermonem cognominat: ut non immerito libri IV initio profiteatur, sese fidem et confessionem Patris et Filii et Spiritus sancti superioribus libris sufficienter tradidisse. Et deinceps quidem ad defendendam Patris et Filii consubstantialitatem, de qua pene omnis erat con'roversia, diligentius incumbit: propositi tamen sui non immemor, ad scopum titulo præscriptum ante operis finem revertit, et librum XII non concludit, nisi propugnata totius Trinitatis, ac nominatim Spi

mentum.

prædictis hæreticis litteram, non spiritum sapientibus A ut incorruptæ ac divine naturæ non esset, quem respondit Gregorius Or. XXXVII, num. 56, nunc in ad immortalitatis pignus et ad divinæ naturæ consorpromptu est in Erasmum retorquere, quem tamen tium sumeremus. Qui plura volet, adeat librum xu, Pneumatomachis ita in hac argutandi ratione compa- n. 54, etc., ubi Spiritus sanctus ejusdem cum Patre naturæ, virtutis ac substantia esse luculenter ramus, ut nullo pacto comparatum velimus in fide. adstruitur. Illos porro Gregorius nugari docet qui, relictis rebus syllabas consectantur, quique audientes ea in Scripturis Spiritui sancto attribui, quæ non consentanea sint nisi Deo, adhuc quærant ubi illud Dei nomen ei adscribatur. Quid enim interest, utrum decem, an bis quinque, utrum homo, an ratione præditum et mortale animal dicatur? Sane quibus placebit hæc Gregorii ratio, ii non inani scrupulo tribuendum existimabunt, quod Hilarius Spiritus sancti vocabulo Dei nomen non adjiciat. Hoc potius ita factum crediderint, quia ipsammet Dei naturam vel solo Spiritus nomine B intelligere soleat. Neque vero dubium est eum externo illo litterarum sono expressius aliquid scriptis suis consignasse, quo Spiritus sancti divinitatem commendaret.

XVI. Luculentum de Spiritus sancti divinitate arguUnum dumtaxat ex eo loco proferimus argumentum, petitum ex verbis apostoli, Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Ex quibus ad Patrem conversus, sic eum cum magna Spiritus sancti reverentia alloquitur: Nulla te nisi RES TUA penetrat: nec profundum immensæ majestatis tuæ, peregrinæ atque alienæ a te virtutis causa METITUR. TUUM EST, quidquid te init: neque alienum est, quidquid virlute scrutantis inest, quasi dicerct: Qui omnia etiam profunda Dei scrutatur, immensam majestatem metitur non metitur autem nisi immensus et æqua. lis eidem majestati. Item: Qui scrutatur profunda Dei, internus sit necesse est ipsi Deo: internum autem ei non est, quidquid alienum ab eo est, aut non ejusdem cum co substantia. Confitendus est igitur Spiritus sanctus immensus, et æqualis Deo, ejusdemque cum eo virtutis ac substantiæ. Brevius, sed non minus clare idipsum docet lib. 11, n. 31, cum scribit Deum in Spiritu sancto adorari, ubi in Spiritu adoratur; et ubi in Spiritu adoratur, jam non nisi in semetipso adorari.

XV. Dei in eo naturam constanter prædical. Ac primo quidem quoties inculcat, quod saepius facit, verbis baptismi Filium indicari et credi Patri consubstantialem, toties Spiritum sanctum utrique pariter consubstantialem esse profitetur. Non enim baptismi verba Filium magis quam Spiritum sanctum unius cum Patre naturæ ac substantia esse significant. Sed et cap. 13 in Matth. num. 6, diserte declarat, quod in Patre et Filio et Spiritu sancto absque ullo causæ externæ subsidio, quæ fermenti in morem eos copulet atque conjungat, omnia unum sint. Sic C lib. de Trinit. num. 28, Patrem et Filium et Spiritus sancti divinitatem argumenta, hos libros nonnulli

XVII. Ex dictis de Spiritu sancto non sequitur hos libros post exortam Macedonii hæresim confectos esse. -Propter hæc aliaque tam clara ad probandam Spi

ritum sanctum spectat velut aliquod totum, quod nullatenus separari queat. Qui enim, inquit nominatim de Spiritu sancto, confessioni Patris et Filii connexus est, non potest a confessione Patris et Filii separari. Imperfectum enim est nobis totum, si aliquid desit a loto. Hinc in eodem lib. 11, n. 4, Arianorum doctrinas ut novas et humano ingenio confictas notat, quod dissolvant perfecti hujus sacramenti veritatem, dum substantias diversitatum IN REBUS TAM COMMUNIBUS moliuntur. Hoc igitur a Deo traditum, et in Ecclesia semper creditum existimavit, Patrem et Filium et Spiritum sanctum res communes esse, neque in eis haberi substantiarum diversitates. Ita vero persuasum ei erat Patri consubstantialem esse Spiritum sanctum, ut unam Patris et Filii esse substantiam lib. 1x, num. 72, hinc demonstret, quod Spiritus sanctus, ut ex iis quæ Patris sunt, ita et ex iis quæ sunt Filii, suam accipiat. Non enim, inquit ibi, de creaturis sumebat Spiritus sanctus. Sumebat igitur de Creatore. Ut enim habet Ferrandus Diaconus epist. ad Anatolium, Omnis res aut Deus est, aut creatura : si Deus est, creatura non est; si creatura est, Deus non est. Quia porro noster Hilarius Spiritum sanctum de Deo Creatore substantiam suam sumere certo sciebat; magno ctiam studio laboravit, uti ex libro 1, num. 36, audivimus, ne quisquam eum inter creaturas auderet referre. Ei quippe videbatur absurdum,

conscriptos volunt post exortam Macedonii hæresim, proindeque post annum 560, quo Macedonius, Constantinopolitana Synodo episcopatu dejectus, errorem suum disseminare cœpit. Nihil tamen inde necessario conficitur. Quis enim nesciat, ut Filii, ita et Spiritus sancti divinitatem ab Ario labefactatam? Ipse in Thalia sua apud Athanasium Or. 2 contra Arianos, p. 312, divisas, et abunitas, et disjunctas, et alie· nas, et incommunicabiles esse Patris et Filii et Spiritus sancti substantias prædicat. Quem deinde perstringens Athanasius pag. 315 : Quomodo, inquit, de Spiritu sancto recte opinaretur, qui blasphemus est in Verbum quod Spiritum suppeditat? Simili omnino raDione Hilarius noster, lib. 11, n. 4 : Quid mirum ut de Spiritu sancto diversa sentiant, qui in largitore ejus (Verbo scilicet) creando, et demutando, et abolendo tam temerarii sint auctores? Quibus mox adjungit, Spiritum sanctum ab illis nesciri, quia Filium, auctorem ejus, ignorant. An hæc, quæso, adversus Macedonii fautores dixerit, qui de Verbo prava sentire non audiebant, quos ipse libro de Synodis laudavit ut qui veræ fidei revocandæ spem attulissent, quibus denique Constantinopoli post concilium Seleuciense communionem non negavit suam, imo etiam cæterorum ex Galliis episcoporum coacto Parisiis concilio litteras obtinuit?

XVIII. Probabilius est contra Arianos, quam contra

Macedonianos, assertam esse Spiritus sancti divinita- A illumque de hoc hæretico ne quidem cogitasse. Et
tem. Longe igitur probabilius est, Hilarium in iis,
que de Spiritu sancto disserit, unos Arianos re-
spexisse; quos non plane devicisse videretur, nisi
etiam Spiritus sancti divinitatem asseruisset. Sed
quia Filii divinitate, ex eo quod a Patre substantiam
suam accipit, demonstrata, consectarium erat Spiri-
tum sanctum, qui suam ab utroque sumit, neutri esse
inferiorem; paucioribus hoc præstandum fuit, cum
illud pluribus confectum jam fuisset. Itaque quemad-
modum Gregorius Nazianz. Or. 27, n. 1, Alexan-
drum Alexandrinum, cui nullum contra Macedonia-
nos certamen fuerat, magni Trinitatis propugnatoris
et præconis elogio donat, et antea Or. xxi, num. 36,
Athanasii ab Arianis, non a Macedonianis expulsi
fugam pro Trinitate et cum Trinitate susceptam vo- B xcv, ad Monachos Palæstina, c. 2, et alibi, Apolli-

vero cum Sirmiensi concilio anni 351, damnatos le-
gamus can. 8, qui prolativum verbum Filium Dei di-
cant; et can. 11 et 12, qui Verbum in carnem trans-
latum, aut demutationem, corruptionem, et passio-
nem, cum crucifixus est Dei Filius, in sua divinitate
sustinuisse prædicent; cum etiam in generali præfa-
tione § 3, ex Theodoreto, Augustino, Gregorio Na-
zianzeno et Athanasio demonstraverimus Arianos
animam Christo negasse, quo in ipsummet Verbum
caderent tristitia, dolor, aliæque, quæ ipsi ut homini
adscribuntur, infirmitates: cum hæc, inquam, ita se
habeant, perspicuum est Apollinaristas commentis
illis, quæ ab Hilario lib. x confutantur, esse recen-
tiores ac sicut Eutyches, Leone teste epist. nunc

cat ita credibile est Patris et Filii et Spiritus sancti
æqualitatem ab Hilario adversus Arianos, non adver-
sus Macedonianos fuisse propugnatam.

――

narii suscitavit errores; ita Apollinarium ab Arianis
pravarum opinionum semina collegisse et dissemi-
nasse; nec proinde earum tam auctorem habendum
esse, quam fautorem. Si cui adhuc dubii aliquid su-
persit, an liber decimus adversus Arianos scriptus
sit, necne; ipsummet librum consulat, eosque ipsos,
quibus in superioribus libellis responsum sit, in eo
refutari audiet, cum hoc tamen temperamento, ut
non jam quod omnes unanimi consensu, sed quod
plerique eorum volunt, excutiatur.

XIX. Liber decimus est contra errores Apollinarii.
- Expendendum hic venit, an non libro x, contra
Apollinaristas disputetur: non enim repugnat magis
libro duodecimo aliisve locis contra Macedonianos
disceptari, quam contra Apollinaristas decimo; cum
illorum princeps anno 360, horum autem non ante
annum 361 prava sentire deprehensus sit. Negandum
sane non est, totum librum decimum scriptum esse ad-
versus errores, quorum auctor Apollinarius vulgo
existimatur. Namque a num. 15 usque ad 23, magno
studio defenditur, Christum verum ac totum homi-
nem ex anima et corpore perfectum assumpsisse; C
simulque eorum refellitur opinio, qui eumdem Do-
minum nostrum non modo carnem, sed et animam
ab Adam propagatam suscepisse arbitrantur. Imper-
fectum autem hominem, ut ignorat nemo, a Christo
susceptum prædicabat Apollinarius: qui etiam, ut
Nemesius cap. 2, testis est, existimabat animos ab
hominibus gigni, ut a corporibus corpora; progredi
enim ut propagationem primi hominis in omnes qui ex
illo generantur. Unde Monachi ab Apollinario ad
Alexandrinum concilium missi, ut a suspicionibus
quibus adspersus erat se purgaret, profitentes Ver-
bum ex Maria hominem esse genitum (Apud Athana-
sium epist. ad Antioch.), non sine causa adjicere vi-
dentur, quantum ad carnem attinet, ne videlicet sus-
picio relinquatur, eos Christum ex Maria secundum D
animam genitum sentire. Ex eodem concilio Alexan-
drino apparet, Apollinarium insimulatum esse, quod
Verbum Domini ut in prophetis, ita et in Jesu fuisse
crederet. Hæc porro opinio etiam notatur et explo-
ditur prædicto n. 21 libri x, quo deinceps per to-
tum confutantur tum iidem illi errores, tum maxime
impietas eorum, qui Christum in sua divinitate pas-
sum esse asserebant. Nihil autem apud Leonem et
alios Patres solemnius, quam ut Apollinaristis hæc
impietas attribuatur.

XX. Errorum eorumdem auctores Ariani in eo refel·
luntur-A que tamen affirmare liceat, nullum Hila-
rio in bi libris cum Apollinario conflictum fuisse,

-

XXI. Opus hoc in exsilio Hilarii conscriptum.-Sed
quid moramur? Hoc Hilarii opus in exsilio illius lu-
cubratum, antiqui mss. fidem faciunt, ipse lib. x, n. 4,
conceptis verbis testatur: adeoque confectum fuc-
rit necesse est ante annum 360, quo patriæ ac pro-
priæ ecclesiæ redditus est, et perinde ante exortas
Macedonii aut Apollinarii hæreses. Certe in patria ac
propria ecclesia, quamvis absque exsilii indulgentia,
jam manenti non congruunt hæc libri x verba : Lo-
quemur exsules per hos libros: et sermo Dei, qui vinciri
non potest, liber excurret. Ut enim hæc, quemadmo-
dum vult non nemo, eum nondum exsulem, sed ad
exsilium animo dumtaxat paratum ac promptum
dixisse vel scripsisse intelligamus, alia quæ illis
proxime cohærent non permittunt. Quo autem exsilii
anno animum ad hoc opus appulerit, non constat.
Veri tamen simillimum est eum non distulisse, quin
illud susciperet.

XXII. Tres primi libri pridem ante cæteros absoluti.

Ex initio quarti libri perspicuum est, tres primos
pridem ante subsequentes fuisse absolutos. Photini
autem hæresim tunc temporis Hilario nondum notam
fuisse hinc suspicamur, quod commentum a Photino
suscitatum libro 1, ad argumentum libri vi propo-
nens, ac lib. II, n. 23, refellens, de hoc utrobique
agit unius Hebionis nomine, non Photini: cujus, ut-
pote recentioris, et perinde nocentioris, nomen po-
tius exprimendum erat, quam Hebionis. Contra vero
libro VI, jam doctior factus, argumentum, quod
libro adversus Hebionem sibi proposuerat, ita prudens
in Photinum retorquet, ut ne propositi immemor vi.
deatur, n. 3 et 7, consulto repetat Hebionem esse
Photinum.

-

XXIII. Non deest unde primus puletur scriptus, qui A dicis, quem in Aquisgranensi bibliotheca ab Hine

primus est. Hac ratione nonnihil prohibemur, quo minus subscribamus Erasmo, qui librum, nunc ordine primum, auctori postremum nemine hactenus repugnante asseruit. Movet nos præterea, quod Hilarius ipse quarti libri initio testetur, se anteriores libellos, sine exceptione, pridem conscripsisse: ac deinde num. 2, aperte indicet, scriptum jam fuisse librum primum, cum ad quartum manus admovit; sic enim habet: Atque hæc sicut PRIMO LIBELLO testati sumus, nunc quoque idcirco a nobis commemorata sunt, etc. Neque solum libro quarto, sed etiam nono num. 10, in memoriam revocat quæ lib. 1 a se tractata sint. XXIV. Quædam inde consectaria ad laudem auctoris el tempus operis.—Si quid autem inde conficitur, antistes doctissimus laudem non meretur minorem ob B amplitudinem ingenii, quo tot ac tanta ab ipso operis sui exordio complexus sit, quam ob acumen, quo in tam abstrusa penetrarit. Ex his etiam sequitur, tres saltem priores libros ante librum de synodis, in quo de gestis in Photini condemnationem fuse disserit, fuisse compositos. Cum autem hæc adversus Photinum gesta diu latere non potuerint in oriente degenti, hinc conjectare est Hilarium in lucubrandis tribus prædictis libris prima exsilii sui otia dedisse. Nisi forte quis malit, eos ab illo etiam ante hoc tempus, hoc est, ante medium annum 356 scriptos fuisse, ita ut exsilio tum interveniente nonnihil retardatus sit, ne alios prosequeretur. An cæteris quoque libris posterior censenda sit prædicta de Synodis lucubratio, non ausim affirmare, quod tamen licet opinari. Hoc vero mancat, ita opus intermissum fuisse, ut pius confessor adhuc in exsilio detentus decimum librum peregerit.

C

-

I

XXV. An illi libri ad Constantium ab Hilario sint missi.—Si Gregorio Turonensi fidem habere quis vo let, non modo totum hoc opus in exsilio absolutum, sed etiam inde ad Constantium ab Hilario missum credat necesse est. Non enim aliud indicare videtur lib. Hist. Franc. c. 38, ubi ait: Beatissimus Hilarius Pictavensis episcopus suasu hæreticorum exsilio deputatur ibique libros pro fide catholica scribens Constantio misit. Hoc quippe de libellis ad Constantium loqui non intelligendus est, quorum unum ante exsilium misit Hilarius, alterum non misit, sed ipse Constantio dedit. Verumtamen conjectare licet, Gre- D gorium confudisse quod pro fide catholica confessor strenuns et fecit libros illos conscribendo, et tentavit libellis Constantio aut missis aut datis audientiam deprecando.

XXVI. Barbario presbyter. Rationem tituli expendentes, necdum diximus quis sit ille presbyter Barbario, cujus nomen in Corbeiensi aliisque duobus codicibus adscriptum reperimus; isne fuerit, ad quem Hilarius ipse autographum destinarit, an ad quem apographum longe post Hilarium alter vel sponte sua, vel rogatus miserit. Hoc postremum siguificatur his ms. Pratellensis verbis, utere felix curationibus tuis. Ex antiquitate autem Corbeiensis co

maro et Alenino consultum fuisse ad lib. 11, n. 27, ostendemus, planum est Barbarionem illum Caroli Magni temporibus non esse inferiorem. Cum autem hujus nomen absit a miss. aliis, quis illum Hilario existimandum putet æqualem?

XXVII. Quibus causis ad scribendum adductus sit Hilarius. Porro ipse non Barbarione, non aliquo alio suasore, sed charitate sola et episcopalis officii necessitate urgente se ad scribendum permotum fuisse declarat lib. vt, n. 1: Ac mihi quidem, inquit, præter officii mei necessitatem, qua hoc Ecclesiæ episcopus prædicationis evangelicæ debeo ministerium : tamen eo propensior cura ad scribendum fuit, quo magis plures periculo infidelis intelligentiæ detinebantur, uberius gaudium consectans ex salute multorum, si cognitis sacramentis perfectæ in Deum fidei, impia humanæ stultitiæ instituta desererent, el se Deo redderent. Hunc locum aliosque non attendisse convincuntur, qui cum velint plurimos non mala fide hæresim amplexatos, clementiam erga illos in Hilario desiderant. Eos certe, qui Arii partibus errore et ignorantia favebant, apprime distinguere noverat ab illis qui in eadem hæresi pravo quodam voluntatis affectu detinebantur. Et horum quidem malitiam ac sensus pravitatem non sine horrore et indignatione cogitabat: at singulari in illos misericordia commovebatur. Sed quia utrisque subvenire cupiebat, utrisque scripsit.

XXVIII. Quid de Arianorum affectione sentiebat. Scripsit enim et propter magistros nequitiæ vel corrigendos, vel saltem refellendos: scripsit et propter eos, quos illi deceperant, erudiendos. Illorum cum emendationem perdifficilem prævideret, quia, inquit lib. vɔ, num. 11, ab ipsis et ratio intelligentiæ non quæritur, et deinceps ab intelligente intimata non capitur, refutationem et facilem propter ipsorum imprudentiam, et propter simplices necessariam existimabat. De cæteris vero spes ei longe alia erat, de quibus codem in loco subjicit: Sed si quos amor Dei el intelligentiæ ignoratio, NON IMPIETATIS VOLUNTAS per stultitiæ sensum detinuerit in errore; spero ut ad emendationem proclives sint, cum impietatis studium absolutæ veritatis sit demonstratio proditura. Hac spe nonnihil recreatus superius aiebat, Uberius gaudium consectans ex salute plurimorum, si cognitis sacramentis perfectæ fidei, impia humanæ stultitiæ instituta desererent, et se Deo redderent.

XXIX. Effecit his libris ne sana doctrina cum sanctis exsularet. Neque vero propter Arianos solum aut refellendos aut emendandos, sed et propter fideles instruendos, has lucubrationes aggressus est; ut nimirum exsulantium Doctorum quodam modo vicariæ essent, et quos ipse præsens nequibat, absens doceret per illas firmaretque. Licet, inquit lib. x, num. 4, nunc a multis coacervantibus sibi secundum desideria sua magistros sana doctrina exsulet; non tamen a sanctis quibusque prædicationis veritas exsulabit: loquemur enim exsules per hos libros, etc. Triplicem illam scribendi causam lib. 11, num 5, paucis

« PoprzedniaDalej »