Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]
[blocks in formation]

LIBER XXIII.

CAP. I. 1 Hæc Hannibal post Cannensem pugnam capta ac direpta confestim ex Apulia in Samnium moverat] Vos addidistis castra, sic: castra capta ac direpta, quamquam poterat sic mutari sine ulla additione castraque direpta. Sed non improbo additionem, sive sit ea ex vobis, sive ex aliquo exemplari: nam multa conquisistis. Cæterum quid sibi vult pri. mum illud verbum Hæc? Ego supervacuum existimo, et hac de causa adjectum, quod ii, qui Hannibal sine adspiratione scribunt, ipsam figuram aspirationis in principio libri non nihil distare a sequenti vocali, et forte majuscule scriptam videntes, non partem hujus nominis, sed aliud esse putaverunt. Igitur Hæc, quod vicinum in scriptura erat, interpretati sunt. Valla. Romanorum castris captis ac direptis legerem: quippe Hannibal Romanorum castra non moverat, sua non diripuerat, sed contra utrumque. Glar. Glareanus putat legendum castris captis ac direptis: ' neque enim, inquit,' Annibal Romanorum castra capta ac direpta movit, neque sua cepit ac diripuit: verum contra.' Errat autem, non enim ea est mens scriptoris; sed hæc: Annibal, post Cannensem pugnam confectam, et post Romanorum castra capta ac direpta, in Samnium moverat. Ita ut verbum moverat absolute accipiamus, ut sæpe alias, non ad castra referamus. [Hic recte Glareanum carpit. Sed Glareanus ante suum errorem agnoverat, quam hic admonuit.'] Sigon. Sensus est, Annibal post Can. nensem pugnam et post castra capta

ac, &c. F. Sanctius. Tollere voluit ambiguitatem bujus sententiæ Andreas, immissa conjunctione et, edens post Cannensem pugnam et castra capta et direpta. Nam in libris Mss. ita corrupte reliquerunt scribæ : Hæc Hannibal post Cannensem pugnam capta ac direpta confestim. Gebh. Scripta lectio, Hæc Hannibal post Cannensem pugnam capta ac direpta confestim. Sic Put. Pet. Pal. Voss. Sic invenit L. Valla, et testatur suo demum seculo Tò castra adjectum: ipse autem recidit rò Hæc, et legit castraque direpta. Glareanus mallet Romanorum castris captis ac direptis. Aliter Sigonius. Videretur scribendum, Æcis Hannibal post Cannensem pugnam captis ac direptis. Hoc enim Apuliæ ista in vicinia oppidum: in quo cum præsi dium reliquisset, postea id recuperavit vi consul Q. Fabius Maximus, ut docebimus XXIV. 20. Polybius 111. 88. Συμμίξας δὲ ταῖς ἀπ ̓ Αριμήνου βοηθούσαις δυνάμεσι περὶ τὴν Δαυνίαν, ἀντεστρατοπέδευσε τοῖς Καρχηδονίοις περὶ τὰς Αἴκας καλουμένας. Ita scribendum, non Atyas. Sic incipit et librum tertium. J. F. Gron. Eamdem scripturam, quam Gronovius in codd. suis invenerat, servant Flor. Lov. 1. 3. 4. 5. Harl. Ber. Gaertn. Hav. Hearnii D. et Colbert. Donjatii. Neque dissentiunt Cant. et Rec. nisi quod Nec, pro Hæc, legant. Nec Hannibal post Cannensem pugnam castra directa confestim, &c. est in Lov. 2. Doujatius propius Mstorum lectionem legi posse existimat Eca Annibal post Cannensem pugnam capla ac direpta confestim, &c. Verum Eca numero singu

« PoprzedniaDalej »