Obrazy na stronie
PDF
ePub

De sensu.

CAP. I. contrapressio seu avTITUTía, sive conatus cordis deliberantis se a pressione per motum tendentem extrorsum ; qui motus propterea apparet tanquam aliquid externum. Atque apparitio hæc sive phantasma est id quod vocamus sensionem; et, quantum ad oculum, lumen dicitur vel color; quod attinet ad aurem, sonus; ad nares, odor; ad palatum, sapor; et ad reliquum corpus, calor, frigus, durities, mollities, et cætera pertinentia ad sensum tactus: quæ qualitates omnes nominari solent sensibiles, et sunt in ipso objecto nihil aliud præter materiæ motum, quo objectum in organa sensuum diversimode operatur, neque in nobis aliud sunt quam diversi motus. Motus enim nihil generat præter motum, et apparitiones illæ tum vigilantibus tum dormientibus mera sunt phantasmata. Præterea, ut pressio, frictus, pulsio oculi excitat phantasma lucidi, et pressio auris sonum, ita etiam objecta, quæ videmus vel audimus, eadem phantasmata generant per pressionem, sed inobservabilem. Nam si colores illi et soni in ipso objecto essent, separari ab illis non possent. Separantur autem, ut manifestum est in reflexionibus visibilium per specula, et audibilium per loca montana. Scimus autem corpus, quod videmus, in uno tantum loco esse, sed apparentias in plurimis. Quanquam autem aliquando in distantiis parvis ipsum objectum verum investitum videatur imagine sua, semper tamen aliud est objectum, aliud objecti imago. Sensio ergo et phantasma originale omnino idem sunt, facta, ut dixi, pressione oculi vel alius organi ab objecto externo.

Philosophi autem scholiastici, locis quibusdam freti Aristotelis, aliud docent, nempe, species, id

est apparitiones, visibiles, emissas ab objecto in oculum, efficere visionem; item species, id est apparitiones, audibiles, emissas ab objecto in aurem, causam esse auditionis; causam denique intelligendi esse quasdam species, id est apparitiones, intelligibiles, emissas a re intellecta. Non hoc dico ut scholarum philosophicarum usum improbans, sed, quia de earum in civitate usu inferius locuturus sum, ostendere etiam quæ in illis emendari debent, quorum unum est sermo insignificans, non putavi ne obiter quidem negligendum esse.

CAP. I.

De sensu.

CAPUT II.

DE IMAGINATIONE.

ID, quod omnino quiescit, nisi ab alio moveatur perpetuo quieturum esse, nemini puto dubium esse. Cæterum corpus, si moveatur, nisi motus ejus ab alio extinguatur semper promotum iri, quanquam ratio utrobique eadem sit, nempe nihil posse movere seipsum, non tam facile concedi solet. Mensurant enim homines corpora omnia alia per sua, videntesque seipsos per motum dolori et lassitudini obnoxios esse, idem judicant de aliis motis omnibus ; quasi defessa cuperent tandem sua sponte requiescere; neque considerant annon sit motus aliquis in quo consistit quietis desiderium. Atque hinc oritur doctrina illa scholarum, descendere corpora gravia propter appetitum quiescendi et conservandi naturam suam in iis locis qui sibi maxime conveniunt; appetitum et scientiam boni et mali sui, qua homines plerumque carent, rebus inanimatis imperite ascribentium.

CAP. II.

De imaginatione.

Simul ac corpus movetur, movebitur, nisi aliud corpus obstet, in æternum. Neque id, quod obstat, motum hunc in instante, sed in tempore et gradatim extinguit. Sicut in mari videmus fieri, ut cessante vento non statim cessant fluctus, ita quoque in motu illo contingit, qui est in partibus internis hominis tunc cum videt, somniat, &c. Postquam enim objectum remotum est, vel oculus clausus, imaginem tamen rei visæ retinemus, quanquam aliquanto obscuriorem. Atque hæc est imago a qua facultatem appellamus imaginationem. Phantasiam Græci et melius vocant, a quocunque sensu oriatur; imago autem propria est rerum visibilium. Imaginatio ergo nihil aliud est quam sensio deficiens sive phantasma dilutum et evanidum, et est hominibus cum animalibus cæteris fere omnibus communis, sive vigilant sive dormiunt.

Quod amoto objecto phantasma fit dilutius, causa non est debilitas aliqua motus facti in actu sentiendi, sed præoccupatio organorum ab objectis aliis; quemadmodum prædominans fulgor solis stellarum lumen obscurum facit; quæ tamen stellæ virtutem illam, qua videri se faciunt, non minus de die exercent quam noctu. Verum, quia inter multos et varios ictus, quos oculi, aures, et cætera sensuum organa ab externis agentibus de die patiuntur, solus ictus prædominans est sensibilis, lux solis prædominans causa est, quod a stellarum actionibus minus afficiamur. Amoto autem objecto, etsi remaneat quæ facta fuerat impressio, succedentibus tamen objectis et operantibus, præteriti imaginatio diluitur et obscuratur, sicut vox hominis a strepitu diei. Itaque quanto a visione vel sensione alicujus objecti longius est tempus,

tanto dilutior est imaginatio sive phantasma. CAP. II. Etiam continua organorum corporis mutatio pro- De imaginatione. grediente tempore partes aliquot, quæ in sensione motæ erant, destruit ; atque inde contingit eundem in nobis effectum producere distantiam temporis et distantiam loci. Sicut enim in magna loci distantia obscuriora apparent, quæ aspicimus, et sine minutiorum partium distinctione; et voces debiliores apparent et inarticulatæ : ita quoque post magnam temporis distantiam imaginatio præteriti debilior fit, perdimusque, exempli causa, earum quas vidimus urbium multas plateas, et actionum multas circumstantias. Sensionis dilutionem hanc, rem ipsam indicaturi, nempe ipsum phantasma, nominamus, ut ante dictum est, imaginationem ; quando autem significare volumus dilutionem, appellamus memoriam: adeo ut eadem sit res imaginatio et memoria, sed propter diversas considerationes diversis nominibus significata.

Memoria multarum rerum experientia dicitur. Porro, cum imaginatio earum rerum tantum sit, quas ante, vel simul vel per partes, sensu perceperimus; imaginatio illa, quæ est simul totius objecti, imaginatio simplex est, ut quando quis imaginatur hominem vel equum, quem ante viderat; imaginatio autem, quæ oritur ex sensione plurium partium, ut quando a visione hominis uno tempore, et a visione equi alio tempore, concipimus animo centaurum, composita dicitur. Itaque quoties quis componit phantasma suæ ipsius personæ cum phantasmate actionum alterius hominis, ut facit is qui seipsum imaginatur esse Herculem aut Alexandrum, id quod illis aliquando accidit qui multum versantur in lectione actionum heroicarum,

CAP. II. imaginatio illa composita est; et nihil aliud est præter figmentum animi. Multæ etiam aliæ imaginationes in hominibus, etiam vigilantibus, oriuntur a magna impressione facta sentiendo. Nam ab intento aspectu in solem relinquitur ante oculos longo post tempore imaguncula solis, quasi macula; et a longa et vehemente attentione ad figuras geometricas apparebunt, etiam in tenebris et vigilantibus, ante oculos lineæ angulique. Quod genus phantasia an nomen proprium habeat necne, nescio; cum sit res de qua homines non sæpe disserunt. Imaginationes dormientium sunt somnia. Atque hæc quoque, sicut imaginationes cæteræ, ante extiterunt, vel integræ vel per partes, in sensu. Et quoniam in somno cerebrum et nervi, quæ sunt sensionis organa necessaria, ita stupefiunt, ut ab actione externorum objectorum moveri facile non possint, dormientibus contingere imaginatio nulla potest, adeoque somnium nullum, nisi quod procedat ab agitatione partium internarum corporis sentientis; quæ partes internæ, propter connexionem cum cerebro aliisque organis, intemperie sua aliquando commovent organa, faciuntque ut phantasmata ante facta appareant tanquam vigilanti. Sed quoniam organa sensuum occlusa nunc in somno supponuntur, ita ut objectum aliud novum non sit quod ea offuscare posset, necesse est ut somnium clarius sit in hoc sensuum silentio, quam sunt imaginationes vigilantium. Atque hinc est quod difficile sit, et multis videatur impossibile, inter sensum et somnium distinguere accurate. Ego, quoties considero quod in somniis neque sæpe neque constanter eadem objecta, loca, personas, actionesque imaginor, quæ vigilans; neque tam

« PoprzedniaDalej »