Obrazy na stronie
PDF
ePub

falsum sibi pastoris nomen usurpat, conjurationis A vas, mihi cur denegas? Sed, ut video, perversis contra me factæ auctorem,sacris non contradicens canonibus, vestræ audientiæ repræsento. » Et conversus ad Prætextatum Rothomagensem episcopum « Ut quid, ait, o episcope, munera populo contra meam erogasti salutem?Quave de causa filium meum Meroveum cum uxore patrui conjunxisti?Non ignora bas quid de hac causa sacri sanciant canones?Quare autem ita filium adversus patrem armasti suum, ut ille pariter cum vita regnum vellet eripere meum?» Postquam vero rex siluit, Franci, qui præ foribus stabant frementes, ostia basilicæ effringere nitebantur, ut antistitem pœnis subderent. Sed rex, hæc fieri prohibens, Prætextato copiam purgandi tribuit. Cumque ille objecta refelleret, quidam falsi testes surgentes calumniabantur a pontifice sibi munera B data, ut regem dolo perderent. Quibus episcopus : << In hoc, inquit, veros vos esse confirmo,quod muneratos vos a me fore fatemini. Quid enim vestris ditatus donis aliud agerem, nisi ut par pro pari referrem?Quod vero falso confingitis, me mala regi machinatum esse, id omnibus modis falsum est. >> Hæc eo dicente, rex quidem in regiam se recepit, episcopis autem in domo ecclesiæ residentibus, adveniens Etius archidiaconus Parisiensis ita eos alloquitur : Nunc, inquiens, est tempus, o sanctissimi sacerdotes, quo aut pro vestra magnanimi constantia glorificemini, aut pro dejectione et contumelia fratris ac coepiscopi vestri, contemptui in posterum, si tacueritis, habeamini. » Tunc cæteris tacentibus (quod metuerent reginæ furorem, cujus C instinctu ista gerebantur) et digitum ori suo superponentibus, Gregorius Turonorum antistes sic orsus est loqui « Oportet nos, fratres charissimi, et maxime eos qui principis fruuntur familiaritate salubria ei suggerere consilia,ne forte, ira devictus, plus justo in sacerdotem Domini commoveatur et a Deo, innocentium ultore, gravius puniatur. » Illis quoque nec ad ista respondentibus, subjunxit antistes: << Cavenda nobis, sanctissimi Patres, illa terribilis Domini comminatio est, quam per prophetam prænuntiavit: Si me, inquiens, dicente ad impium:Morte morieris, non annuntiaveris ei, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. 111). Nos itaque, qui speculatores in domo Dei sumus positi, non negligamus regi pericula ostendere sua, et, si necesse sit, exemplis ad resipiscendum provocetur, qualiter Maximus imperator, beatum Martinum impiis communicare compellens, imperio pulsus sit, vel Clodomirus, sacerdoti Avito non obaudiens, interierit. »

Cumque nec tunc quidem aliquis eorum responsa præbuisset, aliqui adulatoriæ artis regi denuntiaverunt nullum ei pertinacius resistere quam Gregorium Turonicum. Qui mox per quemdam aulicum evocatus, stante rege propter tabernaculum ramis tectum Bertrannoque Burdegalensi pontifice dextræ ejus inhærente, sinistræ vero Ragnemodo Parisiaco taliter rex episcopum allocutus est dicens : « Dic, domne pontifex, quijustitiæ tramitem cæteris ser

D

consentis, et impletur in te vulgare proverbium, quod Corvus corvi oculum non eruet. » Cui sacerdos: « Mihi, inquit, o rex, æquitatem deserenti correptores erunt multi. Te autem delinquentem quis corripiet, nisi ille qui se fatetur peccaminum vindicem? Quapropter si nos, te de justitia commonentes, audire contempseris, plus a Deo quam a nobis condemnaberis. » Ad hæc rex : « Apud alios semper justitiæ causam obtineo, apud te nunquam. Verum ego optimam inveni ultionis meæ materiam. Persuaso namque Turonico populo, ut clamet sibi a te æquitatis jura denegari, ego quoque proclamabo me, qui etiam regia polleo dignitate, nil eorum quæ ipsi postulant a te posse promereri. Et sic orto adversum te populorum odio, injusti nomine denotaberis. » Econtra pontifex respondit: «Si quidem sim injustus, id Deo magis quam notum est. Tu vero si nostra aspernaris monita, sacros sume canones, et, his saltem consentiens, juxta decerne. »Tum demum rex animum antistitis, ut erat callidus, hoc modo mulcere cœpit. Erat autem coram eis mensa panisque superpositus, cum diversis fereulis. Ait ergo rex ad sacerdotem: « En, inquit, ferculum tui gratia paravi, in quo nil aliud quam cicer carnesque continentur volatilium. Utere nunc eo libens mecum. » Bealo vero Gregorio respondente quod cibus ei gratior esset facere voluntatem Patris sui qui in cœlis est, et a rege petente ut sponderet rex nihil se contra canones acturum, elevatis Chilpericus manibus juravit per Viventem in sæcula se decreta sanctorum Patrum non transgressurum. In crastinum vero, aurora incipiente, legati Fredegundis reginæ ad hospitium memorati pontificis venerunt, poscentes, et duas libras argenti pro munere offerentes, ut in dejectionem Prætextati consentiret cæteris episcopis. Dicebant enim aliorum se voluntatem probatam habere. Illo itaque recusante et, si sibi mille libræ darentur, nullo modo asseutire velle se asserente, illisque magis instantibus, tandem pollicitus est in decretis canonum fratribus suis se assensum præbiturum. Tunc, illis quæ petebant se impetrasse putantibus et gratias agendo recedentibus, advenerunt quidam sacerdotes similia petentes. Quibus antistes eadem que prioribus reddidit responsa. Convenientibus autem in concilium episcopis, adveniens Chilpericus rex ait illis reperisse se in decretis canonum quod episcopus furti obnoxius sacris deberet privari ordinibus. Erat enim rex litteris eruditus. Cumque pontifices quærerent quis eorum furti insimularetur, rex dixit : « Num obliti estis quanta vobis ostenderim, quæ Prætextatus mihi furto abstulit? » Demonstraverat namque rex pridie varia ornamenta, quorum pretium ad tria millia æstimabatur solidorum, cum sacculo duobus millibus numismat bus aureis referto. Hæc omnia dicebat sibi ab episcopo furata.

Sed Prætextatus objectis facile se purgavit, hoc modo regi responsa dans: « Excellentia tua, domine

regis promerueris gratiam, nostra non poteris frui societate. »Post hæc rogavit Chilpericus pontifices, ut aut vestis Prætextati scinderetur, aut centesimus octavus psalmus (qui maledictiones Iscariothicas continet) super eum recitaretur, vel certe in perpetuum communione privaretur. Sed pontificibus hoc agere recusantibus et maxime Gregorio Turonensi renitente, ab ecclesia Prætextatus pellitur ac custodiæ traditur. De qua dum fugere noctu niteretur, cæsusque, in insula quadam maris, quæ civitati adjacet Constantiæ, in exsilium relegatur. CAPUT XXVIII.

De Guntranni Burgundionum regis ad Childebertum oratione.

mi rex, reminisci valet, si dignatur, Brunichildem A antistes: «Audi, frater et quondam coepiscope,nisi a Rothomago abeuntem plerasque sarcinas in diversis speciebus mihi commendasse et, post aliquod tempus, missis pueris eas a me repetisse. Cumque ego ex hac re tuam consuluissem voluntatem, præceptis obaudiens tuis, unam eis sarcinam, eo quod amplius ferre non valerent, contradidi. Venientibus iterum ac tertio, ex tua jussione cætera reddidi, dicente magnificentia tua mihi ut a me ea rejicerem, ne pro his ira inter vos iterum repullularet. Hæ duæ tantum sarcinæ apud me remanserunt. Nunc igitur cujus furti me arguis fore obnoxium?» Cui respondit rex: « Si hæc ita se habent et custodia causa ista suscepisti, cur limbum aureis intextum filis exinde rapiens secuisti et eum, pro nostri dejectione, his quibus tibi placuit distribuisti?» Tunc sacerdos: B «< Ad sita jam, inquit, semel dixi, et nunc iterum dico, me non ob aliud illis ista largitum fuisse nisi ut eorum muneribus mihi concessis parem referrem gratiam. Ut vero, propriis deficientibus,ex commendatis aliqua præsumerem,confidentia ausum tribuit, eo quod Meroveus, cujus illa conjugium expetiverat, ex te carnaliter genitus, mihi in baptismo spiritalis esset filius. » Animadvertens Chilpericus Prætextatum hoc modo non posse superari, relicto concilii loco,ac convocatis quibusdam sibi adulantibus, ait illis: << Victum me verbis episcopi fateor, et vera eum prosequi scio. Sed ut Fredegundi reginæ satisfiat, ite ac ex vestra quasi persona consilium ei dantes dicite Scis quia dominus noster Chilpericus, rex misericors est et confessis cito ignoscit. Vade ergo C et prosternere pedibus ejus confitereque te in eum peccasse, ac confestim indulget tibi. » Quibus jussa perficientibus, seductus est Prætextatus eorum dolis qui se quoque pollicebantur pedes regis deosculaturos, ut ei ignosceret. Sequenti die residentibus episcopis in concilio, Chilpericus cum Prætextato iterato altercari cœpit, dicens: « Si munera pro muneribus retribuisti, sacramenta pro parte Merovei contra meam salutem cur exegisti? » Ad hæc sacerdos respondit: « Innotui celsitudini vestræ Meroveum me ex lavacro suscepisse salutari. Ideoque si facultas fuisset, etiam angeluin Domini in ejus evocassem auxilium. » Quid plura? procedente longius altercatione, Prætextatus ad pedes regis corruit, clamans: << Miserere, clementissime rex, ho- D micidæ, qui te regno pellere volui et filium tuum tibi substituere. » Hæc eo loquente, prostratus et ipse rex pedibus aliorum sacerdotum, qui in synodo residebant, aiebat: « Audite, sanctissimi sacerdotes, nefandissimum reum exsecrabile crimen confitentem. » Verumtamen pontificibus a terra regem elevantibus, jussit rex Prætextatum ab ecclesia egredi. Ipse autem in regiam se recepit, mittens ad synodum quosdam canones, quibus erat annexus quaternio novus, continens hæc: « Episcopus in homicidio vel cæteris criminalibus deprehensus peccatis, sacris privetur ordinibus. His lectis, dum Prætextatus staret stupens, ait illi Bertrannus Burdegalensis

Porro Guntrannus rex Burgundionum Childeberto regi Austrasiorum, nepoti suo, ut pacificus cum proceribus regni sui ad pontem, quem Petreum dicunt,sibi occurreret mandavit. In cujus advenientis amplexibus diu immoratus,universis audientibussic est locutus: « Evenit, meis præpedientibus peccatis, ut ex me genitis carerem filiis. Unde mihi, propriis orbato hæredibus, necesse est quærere extraneos, quibus partos relinquam thesauros. Optimum itaque judicavi te,omni humana carne mihi charior nepos, Childeberte, eligere, qui et mei successor regni et congregali esses possessor thesauri. Quapropter maneat,oro,quæ inter patrem ac filium debet manere dilectio. Unus nos protegat clypeus, una contra adversantes tueatur hasta; et ab hodierno et deinceps talis inter nos charitas permaneat, ut si dante Deo filios procreavero, te tamen a jure non secernam hæreditario. » His dictis et proceribus Childeberti pro eo spondentibus, eo quod ipse puer adhuc esset, simul prandentes et se muneribus honorantes, ad sua sunt reversi. Verumtamen legatos utrique ad Chilpericum regem miserunt, denuntiantes ut autea quæ de eorum regno pervaserat redderet, aut se ad belli certamina præpararet. Quod ille tunc quidem despectui habuit. Quo tempore sinister populi rumor adversus Salonium et Sagittarium episcopos surrexit. Hos sanctus Nicetius Lugdunensis antistes, enutritos,primum quidem diaconii, deinde sacerdotii eosgradibus insignivit. Et Salonium quidem Ebreduni. Sagittarium vero apud Vapingum episcopos instituit. Illi vero non velut episcopi religioni operam dabant, sed tanquam tyranni homicidiis,rerum alienarum pervasionibus, adulteriis quoque vacabant. Et in tantum eorum excrevit malitia ut super Victorem Tricassinum antistitem,natalitii sui diem festum agentem, cum cohorte irruentes militari,ejus vestimenta scindentes, famulos casos fugantes,apparatum prandii omnem raperent et ipsum cumhac contumelia solum relinquerent. Qua causa ad aures Guntranni regis delata, ex ejus jussu collecta est synodus apud Lugdunum, qua præsidente sancto Nicetio, hos convictos a propriis expulit sedibus. Unde illi graviter indignati, regis gratiam sibi acquirentes, acceptis ab co epistolis ad papam Romanum Joan

nem profecti sunt. Cui persuadentes, se injuste A a Guntranno duce eo quo diximus interfectus est damnatos, scripta ejus ad regem detulerunt,jubentia

modo.

Britanni,eo tempore,graviter regionem vastando Redonicam, ad vicum, qui Cornutus dicitur, advenerunt. Contras quos Bibolenus dux missus recedentes insecutus est; Britanniamque ferro et igne depopulatur. Hoc adeo Britannos in majorem commovit iracundiam ut sequenti anno non solum Redonicam, verum et Nanneticam infestarent provinciam. Qui tamen, legatis Felicis Nannetici episcopi emendationem polliciti,mendates fuerunt, CAPUT XXX.

De violatione templi Dionysiani et reparatione. Illo tempore, mulier quædam, a zelante viro apud Parisius quod adultera esset impetita, dum opem

ut suis restituerentur locis. Quos rex, verbis corripiens, ad proprias jussit urbes redire. At illi, cum Victore quidem pacem facientes, homines qui ei injurias irrogaverant direxerunt ut ipse in eis ulcisceretur. Qui Dominici præcepti memor, non reddens mala pro malis, illæsos dimisit ad propria. Salonius denique et Sagittarius, pessimis quotidie adjicientes pejora, in expeditionem, quam Mummolus eo tra Longobardos egit, pergentes, multa perpetrarunt homicidia. In civibus pari modo suis ita crudeliter sæviebant ut multos usque ad effusionem sanguinis cæderent.Quod ubi regi Guntranno nuntiantum est, eos exhiberi præcepit, a præsentia tamen sua usque ad audientiam sustinere. Hoc Sagittarius adeo indi- B petisset a suis parentibus, et illi, eam innocentem gne tulit ut de rege indigna loquens, publice proclamaret «< Filios regis non fore regnaturos, eo quod mater eorum ex Magnacharii fuisset familia.»> Erant namque adhuc filii regis superstites. Propter hoc rex ira commotus, equos eorum et cuncta quæ habebant abstulit et ipsos in duobus monasteriis a se procul divisis pœnitentiam agere constituit,mandans propriis judicibus circum ea loca constitulis ut eos cum summa armatorum cautela custodirent,ne forte elaberentur. Tunc forte seniore ex filiis regis ægrotante, accedentes quidam familiarum ejus ad eum, suaserunt ut præfatos episcopos ad proprias juberet regredi Ecclesias: ne fortassis ob eorum damnationem ira Dei super domum incumberet principis. Cumque rex petita non abnuisset, Salonius et Sagittarius reggressi ad sua,tam eximios sanctæ religionis cultores se ostendebant ut quotidie totum ex ordine Psalterium recitando, nunquam a psalmodia cessare viderentur. Qui tamen post pau. lulum ad suum in tantum reversi sunt vomitum ut fornificationi et ebrietati inservientes, dum clerici matutinos psallerent hymnos, ipsi adhuc in convivio positi vina flagitarent. Incipiente vero aurora, circumdati mollibus usque ad tertiam diei horam somnum capiebant.Cumque in talibusversarentur, Deum post terga ponentes, ipsi quoqueaDeo postpositi iram ejus incurrerunt, ut in sequentibus demonstrabimus. CAPUT XXIX.

De Chilperici in Ennodium cæterosque Childeberti fautores sævitia et de motu Britonum.

His diebus, Chilpericus Pictavam pervasit urbem, fidelesque nepotis sui, videlicet Childeberti regis, cum Ennodio duce, ab ejus sunt hominibus pulsi. Ennodius itaque exsilio trusus, facultatibus fisco subactis, post annum patriæ et suis redditus est rebus. Dacco autem Gadarici filius, relicto Chilperico dum ubique vagaretur, a Draccoleno duce, qui dicebatur Industrius, fraude caplus est, jurante sibi quod non interficeretur. Cum vero eum ad regem perduxisset, egit ut interimeretur. Quod ubi Dacco in custodia positus agnovit, confessus cuidam presbytero peccata sua,pœnitentiam nesciente rege petiit. Qua accepta,interfectus est. Porro Draccolenus PATROL, CXXXIX,

C

credentes, sacramentum pro ea viro vel ejus parentibus super sepulcrum sancti Dionysii fecissent, ab eis quod perjurassent redarguti sunt. Et causa usque ad jurgium prorumpente, cum propter nobilitatem eorum (erant enim primi in palatio regis Chilperici) neutra pars alteri cederet, gladiis se invicem percutientes sacram basilicam sanguine polluerunt. Interea ecclesia sine officiis manente divinis, dum hæc ad regem delata fuissent, interminatus est nullis eorum prorsus fore benevolum, donec Ragnemundi Parisiasci antistitis, in cujus diœcesi hæc acta fuerant, reconciliatione veniam mererentur. Quos episcopus, facinus confitentes, pœnitentia indicta, communioni restituit ecclesiamque reconciliavit. CAPUT XXXI.

De Nantini Engolismensis morte formidanda. Tunc temporis Nantinus Engolismensis comes hujusmodi ex causa gravem divinitus est pasзus mortis pœnam Maracharius avunculus ejus comitatu prædictæ urbis diu potitus,ad clericatum accedens,post non multum tempus episcopus est factus. Quem cum adversarii ejus, immisso in capite piscis veneno, nefandissime necassent, non diu lætati sunt. Nam Frontonius, cujus consilio hoc perpetratum est scelus, uno tantum anno post eum functus est episcopatu. Cumque ei Heraclius Burdegalensis presbyter successinet, a Nantino, qui ob ulciscendam avunculi mortem comitatum a rege emeD rat, gravissime increpahatur, quod avunculi sui interfectores secum retineret.Quare in majus crescente controversia, comes villas ecclesiæ ab avunculo per testamentum relictas pervasit, asserens quod non deberet ea tenere testamenta, quorum testator ab ejus fuerat clericis interemptus. Post hæc crudeliori exardescens iracundia, interfectis etiam quibusdam laicis,unum ex presbyteris lancea vulneratum, dum adhuc viveret, suspendi ac ad confessionem criminis cogi jussit. Qui diu revinctis post terga manibus pendens, fluente e patenti vulnere sanguine innocentem reddidit spiritum. Pro tantis igitur sceleribus Nantimus ab Heraclio excommunitatus,convenientes apud Sanctonas urbem quosdam sacerdotum rogavit ut pro se antistitem

23

interpellarent, pollicitus se res ecclesiæ redditurum A rum, a nobis injuste oppressorum, morti reddi

et mala quæ commiserat emendaturum. Antistes vero, rogantibus annuens fratribus, eum communioni restituit. Sed comes ad Engolismam reversus, domos quas pervaserat destruxit,dicens : « Si hæc ecclesia recipit, saltem deserta inveniantur. >> Episcopus sane, his auditis, iterum communione eum privans vita decessit. Nantinus quoque a quibusdam episcopis pecunia corruptis communioni redditus, in morbum incidit. Cum vero valida cruciaretur febre, clamabal: « Heu! heu ! quæ tormenta ab Heraclio illata patior! Ipse me nunc cruciat, ipsius igne consumor. Mortem peto, ne diu male vivam.» In his vocibus constitutus interiit. Audiant ista qui sacerdotibus, vel Deo servire cupientibus, injurias irrogant. Intelligant Deum esse vindicem injuste

oppressorum.

CAPUT XXXII.

De Chilperici per Fredegundem in suos sævitia Chilpericus etiam rex, suggerente Fredegunde regina, proscriptionibus gravissimis populum sibi subjectum atterere cœpit. Qua de causa multi e plebe, nativum relinquentes solum,maluerunt exsules novas quærere sedes quam patrios incolendo fines iujusto ruere sub onere tributi. Inter cætera namque quæ cogebantur solvere liberiori etiam orti progenie, e terra propria culta labore amphoram vini regiæ inferebant mensæ. Marcus referendarius, huic muneri præpositus, ut cunctas Aquitaniæ urbes, quæ ab regnum Chilperici respicere videbantur, ad hæc solvenda verbis vel minis invitaret, a Lemowicinis seditione orta jugulatur ; et tomi universi quos secum ferebat igne cremati sunt. Porro Chilpericus, dum pessimis quotidie adjiceret pejora, febre arripitur valida. A quo cum convalescit languore, parvulus ejus filius nec dum baptisma consecutus ægrotare cœpit gravius. Qui baptismatis gratia imbutus, levato paulisper incommodo, matrem nequivit lætificare gaudio pleno.Nam fratrem ejus Clodobertum, cui ætas provectior, eo convalescente doluit similia incurrisse. Ita denique latens pestis in totam diffundebatur regiam prolem ac si a visceribus transiens paternis, in filiorum membris hæreditariam videretur velle sibi vindicare sedem. Tandem Fredegundis, cujus toties dolor lacera torquebat præcordia, quoties semimortua natorum contemplabatur corpora, pristinæ feritatis oblita, humani induit compassionem animi; adiensque re. gem, hujusmodi apud eum habuit sermonem : « Beneficiis, inquit, divinis nosmet, mi vir, benefactis respondere convenit, quos superna non punit clementia, tanto tempore perseverantes in malitia. Neque enim flagella omnipotentis Dei sustinuimus, quasi rei,sed in virga filiorum eruditi, propheticum illud dictum in nobis sumus experti: Quia flagellat Dominus omnem filium quem recipit (Hebr. x11). Ecce namque nos, et feribus et variis sæpe vexati calamitatibus, insuper filiorum amplexus amittimus eratissimos, quos lacrymæ viduarum et orphano

В

dere proximos. Poeniteat nos tandem aliquando malorum quæ gessimus; et conversi ad Dominum, platabilem eum super nostram imploremus fore malitiam. Neque enim, quamvis indignos, sibi supplices aversabitur, quia est misericors et miserator. Incendamus igitur iniquas descriptiones, et quas ad oppressionem constituimus pauperum, ad nostram nostrorumque deleamus salutem. Nihil est quod timeamus, si vere pœniteamus,quasi passuri gravia,qui pertulimus gravissima. Quid enin pati polest gravius quam ut amittatur quod est charius? Quid vero nobis poterit esse dulcius quam natorum affectus? Quibus porro per tot annorum curricula partos reservamus thesauros,si B præmittimus hæredes, quos optaveramus fieri successores? Cavendum profecto est ne illius evangelici incurramus sententiam divitis qui,innovando horrea et congregando multa, accepit responsum se non visurum diem crastinum nec suarum cogniturum hæredem rerum. Sed propitius jam potest esse qui vindicavit et mitior quam si non vindicasset.» Hujusmodi orationem circumferens Fredegundis regina, transduxit Chilpericnm regem a furore animi,atque intentionem ejus adeo emollivit, ut libellos quibus nefanda continebatur lex, manu propria voracibus traderet flammis. Quibus peractis, junior eorum filius diem obiit. Cujus corpusculum in oratorio sanctorum Dionysii ac sociorum ejus martyrum est Chumatum. Nec longum fluxerat tempus, alter quoque ex filiis superius nominatus Clodobertus, morti cœpit esse proximus. Consternata mater anxiis gemitibus languentis filii, ad basilicam Sancti Medardi Suessionis eum defert. Ubi uterque parens votis, aureis donis sancti honorarunt sepulcrum.Sed adveniente nocte, æger, ultimum exhalavit spiritum. Cujus funus præfatæ urbis populus, pulla veste circumamictus, cum maximo luctu ad ecclesiam Sanctorum Crispini et Crispiniani est prosecutus. Quo in loco prædictus regis filius tumularium est sepulturam adeptus. Sequenti abhinc anno alius ex filiis Chilperici, Theodericus nomine, terminum sortitus est vitæ. Unde Chilpericus divinæ animadversionis judicium cervici imminere suæ cognoscens, multa pauperibus Christi, seu ecclesiis, largitur donaria. Restiterat sane adhuc unus e regia prole, quem Chilpericus custodia mancipatum, suggerente Fredegunde, custodibus legavit puniendum. Ita efferbuerat Chilpericus in malitia ut non ei sufficeret generi ejus imminens cœlestis vindicta, nisi eam augmentaret per sua facinora.

D

CAPUT XXXIII.

De inundatione aquarum, tempestate cæli, terræmotu et prodigiis multis.

Anno v Chideberti regis (qui fuit nonus decimus Chilperici atque Guntranni) tantæ lues aquarum per universas regiones factæ sunt Galliarum ut flumina terminos, quos nunquam antea excesserant, prætergressa, pecora quidem exitio, ædificia vero duo

rumque locorum gravi afficerent ruina. Quibus al- A fieri catholicum, tamen infirmitate impulsus est

ipsam amplecti religionem.

CAPUT XXXV.

De Tiberii Constantini obitu et Mauricii in Imperium successione.

Tiberius vero Constantinus postquam imperium vii rexit annis, sentiens diem suæ imminere vocationis, una cum consilio Augustæ Sophiæ Mauricium,genere Cappadocem, virum strenuum, elegit ad imperium suamque filiam regalibus ornamentis ornatam ei tradidit, dicens : « Sit tibi imperium cum hac puella concessum: Utere eo feliciter, in mente habens æquitatem ac justitiam præcipua optimi imperatoris esse insignia. » Hæc postquam dixit, corpoream relinquens sarcinam: ad æternam

veorum suorum metas repetentibus, pluviisque cessantibus, circa mensem qui September dicitur, denuo arbores floruerunt. Tunc quoque fulgur per cœlum cucurrisse visum est sonitusque tanquam ruentium arborum per totam pene terram auditus. Burdegalensis civitas terræmotu concussa est; et de Pyrenæis montibus immensi lapides sunt evulsi, quibus immensa pecorum hominumque multitudo percussa interiit. Vicus Burdegalensis, incendio divinitus orto nulliusque hominis incitamentis augmentato inflammatus, multos exussit, subito comprehendens domos et areas frugibus refertas. Aurelianensis urbs simili incendio vastata est. Apud Carnotinum pagum de effracto pane sanguis effluxit. In urbe Pictava lupus e silvis veniens, per portam B migravit patriam, maximum sui obitus populis sibi ingressus est; qua cum cæteris clausa, lupum cives in media interemerunt urbe. Cœlum quoque ardere visum est et Liger fluvius plus solito excrevit. Ventus auster tam violens fuit ut silvas prosterneret, domos vel sepes erueret, hominesque usque ad internecionem volutaret. Cujus turbinis spatium, eo loci quo visus est cucurrisse, tenuit in latitudinem jugera septem, licet longitudo quanta esset non posset æstimari. Sed hæc prodigia, gravia sunt subsecuta mala. Nam et discordia inter reges orta, bella excitavit civilia, et dysenteriæ morbus totas prope occupavit Gallias. Qua peste Austrigildis regina Guntranno regi nupta laborans, querelam marito adversus medicos detulit, quasi illorum negligentia erga se ægritudo convaluisset. Jussu Guntranni diversis pœnis medici interierunt: ipsaque post deficiens mortua est.

CAPUT XXXIX.

De legatis captis et remissis. De Maurilii episcopi laudabilis obitu deque Gregorii Turonensis pro fide catholica victoria.

C

Quibus diebus Chilpericus legatos Mirionis Gal!iciæ regis, qui Suevis imperitabat, ad Guntrannum regem missos, apud Pictavium cepit et Parisius in custodia posuit. Quos tamen post annum liberos ad propria remisit. Maurilius quoque Caturcensis pontifex, dum propter podagræ infirmitatem candens ferrum tibiis seu pedibus imponeret,languorem pessimum incurrit. Quo ingravescente, dum multi D episcopatum ambirent, ipse Ursicinum eligens,dum adhuc superstes esset, benedici fecit, sicque ab hoc sæculo migravit. Fuit autem eleemosynarius yalde, Scripturis in tantum eruditus divinus ut genealogias Veteris Testamenti plerumque memoriter recenseret. Pauperes Ecclesiæ suæ ergo iniquorum judi cum oppressionem sustentabat, ut illud Job Domino decantaret dicens: Pater eram pauperum, et causam eorum diligentissime investigabam (Job. xxix). Tunc etiam Gregorius Turonensis cum Egilane Leuvigildi Hispanorum regis legato, quem ad Chilpericum miserat, quia erat ipse Egila Arianus, de fide sanctæ Trinitatis conflictum habuit et eum mirabiliter superavit, Qui quamvis negasset se aliquando

subditis relinquens luctum.Fuit enim summæ bonitatis,in eleemosynis promptus,in judicando caulissimus, nullum despiciens, omnes diligens, ipse quoque est dilectus a cunctis. Quo defuncto, Mauricius purpura indutus, diademate redimitus, ad circum processit et,acclamatis sibi laudibus,largitis populo (ut moris est) muneribus, primus ex Græcorum genere in imperium confirmatus est.

CAPUT XXXVI.

De primo Longobardorum rege.

At vero Longobardi, cum per annes decem sub potestate ducum fuissent, tandem communi consilio Flavium Authari,supra memorati principis Clephonis filium, regem sibi statuerunt. Cui ob restaurationem regni, daces qui tunc erant, mediam totius substantiæ suæ partem contribuerunt,ut esset unde rex ipse sive qui ei obsequebantur per diversa distribuli officia alerentur. Erat sane hoc mirabile in

gente Longobardorum. Nulla erat violentia, nullæ struebantur insidiæ; unusquisque quo libebat securus sine timore pergebat.

CAPUT XXXVII.

De Mauricio imperatore Francos in Longobardos sollicitante.

Hoc tempore, Mauricius imperator Childeberto regi Francorum quinquaginta millia solidorum per legatos suos ea vel maxime direxit gratia ut cum exercitu supra Longobardos irrueret eosque Italia pelleret. Qui, nil moratus, cum innumera Francorum multitudineItaliam subito introivit. Longobardi vero conserendæ manus spem abjicientes, munimentis suarum se commisere urbium, et, intercurrentibus legatis oblatisque muneribus, pactum cum Childeberto fecerunt. Quo ad Gallias remeante, cognito imperator Mauricius quod cum Longobardis fœdus iniisset, solidos, quos ei ob Longobardorum expulsionem dederat, repetere cœpit. At ille, suarum virium potentia fretus, pro hac re nec responsum reddere voluit.

CAPUT XXXVIII.

De persecutione catholicorum in Hispania. Exstitit in illis diebus apud Hispanias persecutio dira catholicorum, quæ tali quadam ex causa a

« PoprzedniaDalej »