Obrazy na stronie
PDF
ePub

factione tua exsiliatum ? Quo ille audito, perti- A est. Amingus vero dum Widin Gothorum comiti,

mnit, solique Deo spem suam committens, in basilicam sanctæ Euphemiæ confugit tenuitque columnam altaris. A qua avulsus, fune colla ligatus per totam circumduci urbem jubetur atque ad vesperam ergastulo claudi, ubi modicum quid panis et aquæ ei quotidie tribuebatur. Postmodum suggerente Narsete Romanarum partium duce, vinculis ab imperatore levatus ac simul cum clero suo Romam redire permissus, ubi Syracusas attigit, calculi languore fatigatus defecit. Cujus corpus Romam delatum ac ad sanctum Marcellum via Salaria est humatum, succedente ei Pelagio in pontificatum.

CAPUT XXXIII.

De Romæ a Totila obsidione et Romanorum ad
Justinianum confugio.

Totila quoque, rex Gothorum,deprædata Sicilia regressus, Romam obsidione cinxit. Cujus cives tantam tunc famis penuriam passi sunt ut cibi inopia coacti natorum suorum carnes edere vellent, Fessis diutina pugna simulque inedia Romanis nec' valentibus monia tueri, Totila a parte Hostiensi urbem irrupit ; qui, parcere potius Romanis quam eos perdere malens, per totam noctem, qua victor urbem intravit, quosdam suorum buccinis clangere jubet Ut cives se a Gothorum gladiis aut ecclesiis tuerentur aut quibusque modis occulerent. » Habitavitque aliquantum temporis cum Romanis, plus paterna pietate circa eos usus quam tyrannica crudelitate.Hanc illi, ut concedatur, animi benignitatem, qui nimiæ antea crudelitatis exstiterat, beati Patris Benedicti (quem olim, ut prædictum est, audierat) monitio contulit. Aliqui sane ex senatoribus, Romani quondam glorias nominis, tunc autem miseræ reliquiæ desertæ civitatis, Constantino. polim Justinianum principem adierunt supplices, adversum Gothos auxilia poscentes. Turbatus gravi nuntio Cæsar, rebus in Hesperia minus prospere gestis, Narsetem ennuchum, cubicularium vero suum, expertum belli virum, omni militiæ quæ in Italia erat præfecit. Ille propere (neque enim differendi tempus dabatur) cum lecta pube, transmisso Mediterraneo freto in Latium contendit, et junctis sibi Longodardorum auxiliis cum Gothis prælio confixit. Totilaque rege interfecto Italiam ab eorum dominatione eripuit.

CAPUT XXXIV.

De bello Bucelleno duci ab Narsete illato. Bucelleno etiam duci Narses bellum intulit,quem Theodebertus, rex Francorum, ut supra memoravimus, cum Italiam introisset, reversus ad Gallias, cum Amingo alio duce ad eam subjiciendam reliquerat. Qui Bucellenus, interempto Belisario, dum pene totam Italiam direptionibus vastaret et regibus Francorum de manubiis subjectorum hostium munera copiosa conferet, in Campania hiematurus in loco,cuiTannelum nomen est,dysenteriae morbo laborans, bello gravi a Narsete superatus exstinctus

contra Narsetem rebellare paranti, auxilio esse non dubitaret,utrique Narsetis virtute vincuntur. Widin captus Constantinopoli exsiliatur. Amingus, qui ei auxilio esse voluerat, Narsetis gladio perimitur. Tertius quoque Francorum dux, nomine Leutharius, Bucelleni germanus, dum multa onustus præda repedare festinat ad propria, iter Veronam ac Tridentum juxta lacum Benacum propria morte defunctus est. Habuit nihilominus Narses certamen adversus Sisuvald, Brentorum regem, qui adhuc de Herulorum stirpe remanserat, quos secum in Italiam veniens Odoacer adduxerat. Solus quippe Sisuvald de Herulorum gente restiterat. Huic Narses fideliter sibi primum adhærenti multa beneficia conB tulit. Sed novissime superbe rebellem et regnum dilatare suum per Italiam cupientem bello superior cepit celsaque de trabe suspendit. Hic Narses prius quidem cartularius fuit: deinde propter virtutum merita patriciatus honorem promeruit. Erat vero vir piissimus, religione catholicus, in pauperes munificus, in recuperandis sanctorum basilicis satis sludiosus, vigiliis et orationibus adeo intentus ut magis precibus Deo profusis quam armis victor foret bellicis.

C

D

CAPUT XXXV.

De Alboin Longobardorum rege.

In illis diebus, Alboin filius Aldoin Longobardis præfuit. Hic, vivente adhuc genitore, cum Turismodo, Turissendi Gepidarum regis filio bello conflixit. Et cum summa vi utrinque decerneretur, Alboin Turismodum, spata cervice tenus percussum, ad terram dejecit mortuum. Turbati Gepidi, quod regis filium, per quem maxima ex parte prælium substiterat, interemptum conspiciebant, in fugam versi sunt. At vero Alboin, patrata victoria, ad patrem lætus rediit. Nec multo post ei vita decedenti in regnum substitutus est.

CAPUT XXXVI.

De Cautini facinore et sancti Medardi transitu et sepulcro.

His diebus Cautinus, Arvernæ urbis episcopus rem inauditam fecisse memoratur. Erat in ipsa urbe Anastasius quidam nomine, officio vero presbyter, ingenuus genere. Hunc frequenter pontifex, nunc precibus, nunc minis compellebat ul proprietatem suam, quam per chartas gloriosa memoriæ Chrotildis reginæ possidebat, cum ipsis chartis ei dono daret. Quo omnibus modis renuente, episcopus a villa ad urbem deductum custodibus legavit inedia afficiendum, ni petita compleret. Sed ille forti animo resistebat, dicens sibi melius esse ad tempus fame affici quam traditis rebus filios exhæredare. Erat apud basilicam Cassii martyris crypta, et in ea sarcophagum cujusdam magni hominis ex Pario marmore factum. In hoc igitur mausoleo,ex jussu episcopi, cum mortuo vivens sepelitur presbyter operiturque lapide,datis custotibus qui cum custodirent. Verum presbytero, tanquam altero Jona,orante ad

Dominum, custodes inedriati vino vertur.tur in som- A aliis cœnobiis sanctorum munificentissimus exstitit num. Quod ille intelligens, brachiis, quæ tantummodo libera propter magnitudinem sepulcri habebat operculum ad unam impulit partem reseratoque aliquantulum loculo caput erexit et sic toto pectore aditum egrediendi sibi paravit. Gravabatur autem, ut ipse postmodum asseruit, nimio fetore, qui ex putrefacto emanabat corpore.Itaque sepulcro liber, ad ostium cryptæ properat. Fiebant enim hæc in initio noctis. Quos obseratum inveniens et inter rimas prospiciens, videt hominem cum securi prætereuntem. Hunc leni sururro evocans rogat ut aditum securi reseret. Quo impetrato, presbyter progreditur liber, rogans virum ne de se cuiquam indicaret,ac demum ad domum suam indeque ad regem Clotarium properat. Cui cum causam enarrasset B suam,rege ac optimatibus dicentibus quod nec Herodis vel Neronis tempore talia fuerunt gesta,jubetur adduci episcopus. Qui dum istud se jussisse negaret,a presbytero convictus confususque abcessit. Presbyter vero res suas tenuit. Quo tempore, beatus Medardus, Vermandensis episcopus, plenus virtutibus, migravit ad Dominum. Cujus corpus Clotarius rex honorificentissimo recondidit mausoleo. CAPUT XXXVII.

De Clotarii regis donationibus, et piis operibus, obitu ac hæredibus.

Idem vero inclytus rex Francorum Clotarius, ad suffragia egregii confessoris Martini in tutelam sibi exposcenda, Turonis abiit. Multus ibi pro sua salute suorum que peccaminum abolitione Domini ac sanctorum ejus precator et clarissimis donis eidem sacro loco regia liberalitate impartitis, in ditandis et

Indeque venationis gratia exercendæ, cujus studiosos fore Francos supra meminimus, Cociam silvam ingressus, dum supra vires corporis, quod senectus debilitaverat,induiget exercitationi,animo validior quam corpore, comminuit omnem suæ vigorem salutis ægritudinemque contraxit gravem. Febris erat vehemens, continui ac sine ulla intermissione viscerum dolores. Dum cruciatur atque alternis vicibus, nunc frigus,nunc calor membra exagitant, inter ægra suspiria quæ mens extorquebat sibi male conscia hæc iterabat verba: « Vua, vua,quam magnus est Rex ille cœlestis, qui sic humiliat sublimes terræ reges. Iste cum sit immortalis, melior est quovis orbis terrarum principe mortali. Quod si melior et potentor : et si potentior, ergo et misericordiæ largitor. Qui non, ut multi hominum, mortibus delectatur reorum ; sed misericors ac miserator pœnitentiam amplectitur peccatorum. Illius igitur clementia munus totis est exoptandum affectibus deque ejus miseratione nunquam desperandum. » Inter hos atque hujusmodi sermones finem imperii edidit, corpus terræ, regnum filiis derelinquens, per quinquaginta et unum annos potestate functus, perpetua ac emper in majus augmentata. Filiis regni hæredibus hujusmodi vocabula: primus, Cherebertus; sequens, Guntrannus; tertius, Chilpericus; quartus, Sigebertus, vocati. Sepultusque est in basilica Sancti Medardi. ut ipse jusserat; quæ triginta et eo amplius millibus ab eo C loco, in quo finem vitæ invenit, aberat, magno obsequio per tantum spatii deductus filiorum, seu etiam psallentium clericorum.

Explicit liber secundus.

INCIPIT LIBER TERTIUS

CAPUT PRIMUM.

De Chilperici regis cum fratribus disceptatione super hæreditate paterna.

Sepulto Clotario, varia est inter filios ejus sorte regnatum. Siquidem Chilpericus (cui inter fratres mens promptior) non contentus cum cæteris partem ponere fratribus, thesauros patris Parisiaca in urbe reconditos rapit, ad Francis (quos avidiores fore pecuniæ persensit) pretio sollicitatis, apud eos regnum arripuit. Verum conjuncti fratres improvida irruptione eum a civitate deburtavere. Dehinc conditionibus pacis consentientem evocant totumque regni corpus quadripartita sectione ex æquo hi qua- B tuor fratres partiuntur. Et Chereberto quidem, qui et Aribertus dictus est, Parisiorum urbs, quondam Childeberti, sorte provenit; Guntranno Aurelianensis, regnum videlicet Clodomiri; Chilperico Suessionensis assignatur civitas, caput et ipsa regni paterni; Sigeberto autem Mediomatricum, quæ et Metis, cessit, Theodorici patrui quondam subjecta dominatui. Urbs famosa et inclyta, ac ideo inter cæteras

urbes Galliæ haud mediocri semper habita loco. De qua quid in veterum reperimus libris, paululum intermissa re cœpta, in medium proferamus. Cum gens Vandalorum junctis sibi Suevis et Alanis Gallias depopulatum ire destinavisset, Chroco rege ipsorum a matre sua quærenti quid faciendo Magni nomen obtineret, illa ad eum : « Si, inquit, fili, famosus in orbe esse cupis, magnarum ædificia ædium a majoribus exstructa destrue egregiasque urbes de struens eorum incolas gladio exstingue.Neque enim meliora prioribus potes condere habitacula aut bellando nominis tui gloriam amplius propagare.» Cujns ille responsi non segnis exsecutor exstitit ac si divino oraculo non hominis voce dictum fuisset. Nam apud Maguntiam ponte Rhenum transiens,primo ipsam urbem miserabiliter delevit ac demum cursum itineris Metis deflexit. Cujus muri, nocte quæ diem adventus ejus præcedebat, divino nutu sponte ruentes, viam irrupturis aperuerunt. Incertum utrum hanc divina indignatio flagitiosis et impœnitentibus invexerit calamitatem civibus, an

forte ut infandissimi homicidæ justa acceleraretur A rium, miræ magnitudinis simul et pulchritudinis perditio, quo cælestia autumans opitulari sibi suffragia eo contenderet ubi nefandi ausus merita lueret supplicia. Civibus denique Metensibus usque ad internectionem pene pessundatis, Treviris properat. Treverici in arenis civitatis præsidio locato, conatibus ejus restiterunt. Chrocus Treviris infecto negotio, Arelas expugnare nisus, a quodam milite, Mario nomine, captus, per civitates quas everterat ductus, pœnis excruciatus interiit. Sed de his satis dictum. CAPUT II.

De Chereberto, qui et Aribertus dictus est. Cherebertus, qui et Aribertus, rex Parisiorum, Ingobergam duxit uxorem. Huic erant ancillulæ duæ. Nomen uni Marcovefa, altera vocabatur Merofidis. Harum amore rex ita deperire cœpit ut uxorem ejiceret Ingobergam, et eas ambas in locum ejus substitueret. Pro qua re a beato Germano, præfatæ urbis episcopo, increpatus, nec correctus, utrasque cum filio, quem ei una earum genuerat, divinitus percussas se perdidisse indoluit Ipse quoque, non post multum temporis, in Aquitania apud castrum Blavia vitæ finem sortitus, in basilica sancti Romani est sepultus.

CAPUT III.

De Guntranni liberis et gestis. Guntrannus autem quatuor filios ex diversis habuit concubinis, quarum nomina recensere supersedi, maxime cum nec ei legitimo fuerint copulatæ conjugio et, eo adhuc superstite, cum suscepta prole

B

[ocr errors]

terminum sortitæ sint vitæ. Fuit sane idem rex
summe bonus, pacis æquique servantissimus; hoc
solum tanti gloriam viri obnubilante facto quod,
lenociniis delinitus meretricum, licitum refutavit
matrimonium. Hic quadam die venatum in silvam
profectus, sociis, prout res exposcebat, huc illucque
dispersis, ipse cum uno suorum fidisssimo fidelium
sub arbore quieturus resedit, positoque in familiaris
amici gremio capite, oculos cupiens furari labori,
obdormivit. Et ecce ex ore quiescentis regis, in mo-
dum reptilis, animal egressum, oras propter laben-
tis rivuli percursare ac ut in ulteriorem ripam trans-
iret satagere cœpit. Quod cernens ille, super cujus
genua rex cervicem inclinaverat suam,gladium va-
gina nudatum fluviolo superposuit, et sic animal il- D
lud ad alteram transmeavit partem. Atque sub ra-
dice cujusdam montis ingressum, post aliquot rediit
horarum spatinm, et eodem ponte usum in os Gun-
tranni est ingressum. Exsurrexit rex, et familiari
narrans somnium, mirabilem se dixit vidisse visum,
inquiens: Conspexi fluvium permaximum ponte
ferreo constratum. Per quem transvectus, spelnn-
cam in cujusdam montis radice constitutam sum
ingresssus. Inibi inæstimabiles thesauros abscondi-
tamque veterum reperi gazam patrum. » Refert
alter quid de eo et ipse intuitus sit, consonaque
sibi apparuerunt somnii verba ac visio manifesta.
Quid plura? effossus est locus, enormeque auri ac
argenti inventum pondus. De quo Guntrannus cibo-

compactum, Hierosolymam mittere destinavit ad
Jesu Christi Domini sepulcrum. Sed cum et itineris
difficultas et Sarracenorum qui eadem infestabant
loca timor ne vota perficeret obstitissent, in Basilica
quæ Cabilonensi adjacet civitati, cujus condendæ
ipse actor exstiterat, super sepulcrum sancti Mar-
celli poni jussit. Quod quandiu tumulum sancti
martyris durando venustavit, nullum in tota Gal-
lia opus, quod ei æquipararetur, potuit inveniri.
CAPUT IV.

De Sigeberti conjugio cum Bruna Gothorum regis filia.
Porro Sigebertus,cognito quod fratres ob infausta
conjugia gravi subjacerent opprobrio, Gogonem le-
gatum in Hispaniam adAthanahildum regemGotho-
rum, qui exercitum imperatoris ab Hispania expule-
rat,mittit petitum filiæ illius, Brunæ nomine, nuptias
Quam ille a patre cum multis sibi traditam opibus
ad Sigebertum perducit. Sigebertus cam, eo quod
Arianæ dedita esset hæresi, a catholicis baptizari
Brunichildemque vocari præcipiens ac fide instrui
orthodoxa, cum magno apparatu epularum duxit
uxorem.Hæc ut in regnum confirmata est,Gogonem,
qui se ab Hispaniis abduxerat, invisum regni Sige-
berto fecit. Huic denique Gogoni, cum in infantia
Sigeberti omnes Franci de regno ejus Chrodinum
majorem domus elegissent, virum probum ac timo-
ris Dei plenum, ille oblato cessit honore, regem al-
locutus in hæc verba: Omnes, inquit, Franciæ
potentes consanguinitatis mihi jure fœderantur,nec
valeo jurgia eorum portare, dum quisque, mea fre-
tus propinquitate, eo ad nocendum alteri efficiatur
promptior quo mei censuram judicii non pertime-
scit, quasi affinitate propinqnior. Sed bonum esse
asseritis, æquitatis intuitu, etiam parentes punire.
Quis hoc abnegat? Verum perpeti infamia deno-
tantur vel Torquatus, filium pro contempto suo
præcepto securi percutiens, vel Brutus, duos pro
patriæ libertate ex se natos pari modo perimens.
Adeo ut præcipuus poetarum de eo ita scripserit :
Infelix, utcunque ferent ea facta nepotes.
(VIRG. Eneid. lib. vi).

Sed esto,sit melius pro misericordia quam pro cru-
delitate argui. Ut quid autem frustra improbis mi-
sericordia impenditur, dum indulta venia insolen-
tiores ad exercenda passim vitia efficiantur? Non
mihi ergo contingat,proptertransitoriam eorum gra
tiam,æternæ damnationis subire sententiam.>> Post
hæc verba, rege cunctisque optimatibus in ejus ar-
bitrii dispositione electionem tantæ successionis po-
nentibus, ipse eo quidem die siluit. Diluculo vero
subsequentis diei matutinus consurgens, ad domum
Gogonis cum quibusdam palatii primatibus prope-
rat. Et brachium ejus collo superponens suo,signum
futuræ dominationis dedit eique dixit : « Dominus
noster rex Sigebertus cœtusque reipublicæ nostræ
comitem me destinaverant fore domus regiæ. Hoc
ego nunc tibi cedo munere. Utere felix meo privi-
legio, quo me sponte carere profiteor. » Hujus exem-

dente, duritia aufugit pavimenti, et sic in terram ac si in modium farinæ est integrum defixum. Non tulerunt fratres tanto scelere maculatum consortem esse suum ; sed conjuncti simul regno pellere moliti sunt. Quod consilium, non tam astu Chilperici quam ipsa levitate qua coeptum fuerat, dissipatum est.

CAPUT VI.

plum cæteri qui aderant proceres secuti, Gogonem A illud positum oleum accendebatur, in terram decimajorem domus acclamaverunt, Strenuus in gerendo principatu Gogo eo usque est habitus donec Brunichildem de Hispania arcessire est jussus. Ille dies mortis Gogoni fuit, cui expedierat exsilio mutasse sedes, antequam hanc omni bellua crudeliorem in cervicibus locandam aveheret suis. Namque Brunichildis, ut prælibatum est, regio potita conjugio, animum regis ab eo alienans, ad postremum jugulare coegit. A qua tantum humaui sanguinis effusum, tantæ cædes actæ potentum seu etiam regum in Francorum regno sunt, ut non immerito sibyllam ante multa sæcula de ea vaticinasse sit creditum. Veniet, ait, Bruna de partibus Hispaniæ, ante cujus conspectum gentes, sive gentium reges, peribunt.Ipsa vero calcibus equorum disrupta peribit. »> CAPUT V.

B

De Chilperici filiis et eorum gestis.

Erant Chilperico tres filii, Theodebertus, Meroveus, Clodoveus, ex Audovera regina suscepti. Quam Fredegundis eodem perfidiæ commento quaGalsontam hac de causa pepulit: Chilpericus, cum fratre Sigeberto expeditionem in Saxones agens, Audoveram reginam domi reliquerat alvo gravidam. Cui Fredegundis, utpote ancilla ex ejus orta familia,ad cuncta deserviebat vitæ necessaria. Hæc hortatur dominam ut natam puellam perducat ad baptismi gratiam, quo rex adveniens gratuletur non solum natam sibi esse filiam, sed etiam in Christo renatam.Paret mulier suadenti meretriculæ eo attentius quo autumabat eam sibi bona consulta dare. Quærenti deinde matronam quæ puellam susciperet pos! sacri baptismatis undam, respondit non posse inveniri nobiliorem ea, quæ hujus exsequeretur muneris obsequia. His quoque illa credula verbis, efficitur filiæ mater spiritalis. Regredienti post hæc regi it obviam Fredegundis eumque his interpellat verbis: « Quam gloriosus, ait, apparet hodie rex ChilC pericus, rediens victor triumphatis hostibus, cui nata est filia, Childechinda, forma egregia corporis! Sed prohi dolor! scelus hac nocte a te patrabitur,refugiendum quidem, si vitari posset, ne domina mea Audovera tecum secreta subiret cubiculi silentia. » Hujus novitate sermonis rex stupefactus, causam quæsivit. Cum sileretur, elicuit studio quærendi et motu indignationis. Et comperto indicio,quod ejus commater foret regina ex prole suscepta, Fredegundi in hæc respondit verba: « Si Audoveræ nunc fraudor amplexibus, te sociam asciscam mei stratus. >>Et properanti ad aulam occurrit regina, ferens in ulnis parvulam, quam bis (ut ita dicam) generaverat, filiam. Ad quam rex : « Nefandam, inquit, o regina, rem perpetrasti, et regia inconvenientem

De Chilperici mulierosi novis nuptiis. Chilpericus quoque rex,æmulatus et ipse fratrem cum plurimo præter regium morem feminarum vallaretur grege, quæ regi propter decorem magis quam propter nobilitatem generis copulabantur, dirigit qui Brunichildis sororem natu majorem a patre Athanahildo petant, ac vice sua spondeant se,si ejus potiundæ facultas detur, cæteras abdicaturum conjuges Quorum verbis Athanahildus credulus filiam, Galsontam nomine, ad Chilpericum destinat,magna ditatam dote. Quæ catholico baptismate..... (4) magis consecrata, regi toro nuptiali est conjuncta. Legatis sane Atanahildi regis quærentibus ut tactis sanctorum pignoribus fides firmaretur quod Galsonta in vita sua solio regni non pelleretur, Chilpericus non abnuit. Præbitis sacramentis pactaque pace, eos ad propria sinit abire. Sed, ut erat animo levis, jura prævaricatus est pactionis. Nam Fredegundis,conjux quondam vocata Chilperici regis, offensa novæ nuptæ aspectibus invisis, exigui prope temporis intervallo tantum adulandi arte prævaluit ut se conjugio regis redderet. Inde ad audenda majora protervia muliebri elata, domina se omnibus qui in aula erant regia præferebat, contumeliisque afficereGalsontamAthanahildi regis filiam non cessabat Illa marito de injuriis questa, ab eo qui omnem jam circa eamdem imminuerat affectum,verbis blandioribus deludebatur. Denique feralibus furiis exagita-majestati. Nec potero te habere conjugem, cum tus, instigante Fredegunde, eam in stratu quiescentem crudelissime strangulavit. Immane facinus nullique antea cognitum tyranno, ac Franco homini, maxime regi! Penitus incongruum conjugem innoeuam, et quam ab hostibus raptam vindicari ferro, aut mortem pro ea appetere decuerit,hanc securam in communi toro cubantem, suffocare non erubuisse! Demens, qui illius meretriculæ persuasionibus tantum connubii violarit decus,cujus fraude in proximo erat ipse perimendus. Post transitum sane Galsontæ, magnum virtus divina ad ejus sepulcrum est dignata ostendere miraculum. Nam vitro,in quo ante

D

(4) Nomen proprium loci, quod deest in codd. ms.

commatris adepta sis nomen. »Postea episcopo qui puellam baptizaverat in exsilium acto, reginam cum filia sacro adoperlas velamine monasterio retrusit, prædia ac facultates cis tribuens. Fredegundem vero sibi copulavit. Incidit ea tempestate necessitas Sigberto regi, fratri Chilperici atque Guntrauni, exercitum ductandi adversus Cacanum principem Chunorum; qui confinia regni ejus depopulaturus, adventabat. In hoc congressu superior bello factus, ingentes Chunorum strages dedit. Cum reliquis vero pacem firmavit. Cujus absentiam Chilpericus aucupatus, ut se ejus habebat inquietudo morum,dome

stica seditione publicam interpolans pacem Franco-A rum, Remis opulentissimam regni ejus urbem improviso impetu occupavit. Super plagam fractus Sigebertus Suessionis et ipse de regno Chilperici pervasit captæque urbis populum imperio suo adjunxit, repertumque Theodebertum, Chilperici filium, custodiæ mancipavit. Quem patri petenti clementissime muneratum postea reddidit, dato prius sacramento ne quid in posterumTheodebertus contraSigebertum moliretur.Quod, præpediente humani generis inimico,non diu inviolabile permansit, generis inimico, non diu inviolabile permansit.Chilpericus quoque, bello superatus, conditiones pacis amplexus est.

CAPUT VII.

De Saxonibus Galliam irrumpentibus a Mummolo repulsis.

Saxones, qui ad Italiam jussu Theodeberti senioris demigraverant,cum conjugibus ac liberis in Gallias prorumpunt. Quibus Mummolus, Guntranni regis patricius, obviam pergens, eos fugaciter Italiam repetere compulit.Sequenti anno iterum Saxones ad Rhodanum usque fluviumGallias ingressuri accesserunt. Mummolus cum exercitu suo obvius, transitum eis fluminis denegabat. Sed acceptis muneribus, per fines regni quod tuebatur transeundi ad Sigebertum licentiam tribuit. Aquo suscepti,jubentur proprias incolere terras. Quo dum tendunt,plurimos negotiatorum in itinere deceperunt, ærislaminas quadam arte ad auri optimi atque probati speciem coloratas venundantes aurumque pro pretio earumdem accipientes. Hac de re multi mercatores ad inopiæ malum se devolutos sero doluerunt. Sed Saxones fraudulentiæ suæ pœnas matura ultione luerunt. Nam a Suevis aliisque nationibus, quæ patriam eorum pervaserant, terna acie superati, ad xx milia suorum ferme interemptis, reliqui conditionibus hostium, licet inviti, paruerunt. CAPUT VIII

De Justiniano et Justino Augustis. Justinianus,eo in tempore,posquam triginta tribus annis imperium felici rexit sorte, sceptrum cum corona regni Justino reliquit minori. Fuit autem Justinianus vir fide catholicus, pietate insignis æquitatisque cultor egregius. Ideoque ei omnia cooperabantur in bonum. Quiet bella civilia prospere pervarios duces et maxime per Belisarium gessit, et in causis civilibus componendisque legibus mirificus exstitit. Ob causam etiam multimodarum victoriarum, ut Alemannicus, Gothicus, Alanicus, VandalicusAfricanusque diceretur,habere agnomina meruit Exstruxit quoque idem princeps intra urbem Constantinopolim Christo Deo(qui est sapientia Dei Patris) templum:quodGræco vocabulo Hagiam Sophiam,id estSanctam Sapientiam nominavit, Cujus opus adeo cuncta ædificia excellit ut in totis terrarum spatiis huic simile non posse inveniri qui videre testentur.

B

C

D

CAPUT IX.

De Cassiodoro et aliis claris viris.

Hujus temporibus Cassiodorus tam in sæculari quam divina scientia, Dionysius abbas in paschalis calculi argumentatione mirandus, Priscianus Cæsariensis in arte Grammatica, Arator in exerandis apostolorum Actibus arte metrica, claruerunt. Benedictus quoque in cœlesti disciplina placidius cæteris effulsit. Hæc nos studium boni principis,vel eorum qui ejus fuere temporibus,dicere paucis coegerunt. Nunc Narsetis acta succinte perstringamus, ut postmodum continuo ductu inchoatæ percurrat Historiæ ordo.

CAPUT X.

De Narsetis inclytis gestis.

Narses itaque multimodis subjugatarum gloriosus triumphis nationum, civica insignis corona, summæ per Italiam æquitatis exercebat jura. Sed his rebus sibi apud improbos expertus est nocuisse potius invidiam quam apud probos fuisse gratiam.Nam cum pro liberandis civibus mortis se discrimini sæpisssime obtulisset, circumpositarum vero gentium in se odia excitavisset, tanta a Romanis pertulit ut plus post bellum a suis quam in ipso bello ab bostibus periculi in sese expertus sit..Impleveruntque Romani facinus exsecrandum ut quem protectorem suæ salutis habuerant eum ante tribunal judicis etiam absentem accusare non erubescerent. Nec novum apud eos hoc genus flagitii fuit. Quippe Scipio major quondam Africanus devicta Carthaginis. nobilitatus tropæis, ab ingrata sibi urbe Roma diu exsulans, in agris suis morbo simul et tristitia defecit. Alter quoque Africanus Scipio, superioris haud ignobile genus Scipionis .post perdomitam Libyam causam adversus accusantes in senatu dicere coactus quod sibi pro patria laboranti ab improbis et ingratis denuntiari cognovisset, medio subsequentis noctis tempore, ab æmulis in cubiculo necatus est. Simili modo contra hunc Narsetem relatio Romanorum ad Justinum cucurrit principem ac ejus conjugemSophiam, querelantium nihil sibi collatun libertatis devictis Gothis, quibus tetrior supersit dominus, eunuchus scilicet Narses. Quibus cognitis, Cæsar ira exardescens successorem Narseti Longinum direxit præfectum. Quod ubi Narses agnovit, ita dixisse fertur: «Si male, inquit, egi cum Romanis, digna factis recipiam meis. Si vero bona, et si reddere volunt similia, ut quid calumniatur, suentes capiti meo falsa testimonia? » Tanta autem indignatio, præcipue Augustæ, adversus Narsetem excitata est ut inter cætera (quia eunuchus erat), injurioso satis sermone mandaret, debere eum in gynæceo feminarum pensam dividere lanarum,non consulatum tenere Romanum. Ad hæc Narses: « Filum,ait, filabo, quo talis ordietur tela, quam Justinus et Sophia nequeant in omni sua rescindere «vita

« PoprzedniaDalej »