Obrazy na stronie
PDF
ePub

ram confero, ab aliis spero. Illis dixi exponendo A tium mihi suæ orationis impendat, et omne quod in quod faciant, istis aperio confitendo quod parcant. Illis verborum medicamenta non subtraho, istis lacerationem vulnerum non abscondo. Jgitur quæso ut quisquis hæc legerit, apud districtum judicem sola

me sordidum deprehendit fletibus diluat. Orationis autem atque expositionis virtute collata, lector meus in recompensatione me superat, si cum per me verba accipit, pro me lacrymas reddat.

ADMONITIO

IN SEQUENTES HOMILIARUM LIBROS

1169 I. Post expositionem sancti Gregorii in librum Job, servato sanctarum Scripturarum ordine, sequi debent ejusdem sancti Doctoris Homiliæ in Ezechielem prophetam, quas licet afflictus morbis, negotiisque difficillimis pene immersus, ac innumeris vexatus curis, ad populum habuit. Luctuosam tum Urbis ac totius Italiæ faciem ipse depingit homilia 6 libri secundi, quæ olim 18 inscribebatur: Ubique, inquit, luctus aspicimus. Ubique gemitus audivimus. Destructæ urbes, eversa sunt castra, depopulati sunt agri, in solitudinem terra redacta est....... Alios in captivitatem duci, alios detruncari, alios interfici videmus. Cætera omittimus quibus Romæ, Romani agri, totiusque Italiæ calamitates luget. Non absimilia leguntur in Præfatione libri II, ac præsertim in fine homiliæ ultimæ. Undique, inquit, gladiis circumfusi sumus, undique imminens mortis periculum timemus. Alii detruncatis ad nos manibus redeunt, alii captivi, alii interempti ad nos nuntiantur. Jam cogor linguam ab expositione retinere. Hæc nostri Gregorii Scripturam sacram interpretandi otia, inter tot et maxima quidem negotia miratus Bernardus, ad Eugenium summum pontificem ita scribit: Obsidio urbis et barbaricus ensis civium cervicibus imminebat. Nunquid tamen istud terruit beatum papam Gregorium quominus sapientiam scriberet in otio? Eo nempe temporis (quod ex ejusdem præfatione liquet) obscurissimam et extremam partem Ezechielis tam diligenter quam eleganter exposuit (Lib. i de Consid., cap. 9). II. Sane difficillimam prophetiæ hujus explanandæ provinciam deprecari coactus est olim Hieronymus, ob nuntiatam sibi Romanæ urbis obsidionem. Postquam, inquit, clarissimum terrarum omnium lumen exstinctum est, imo imperii Romani truncatum caput, et, ut verius dicam, in una urbe totus orbis interiit, obmutui et humiliatus sum, et silui de bonis (Epist. ad Eustoch., quæ commentar. in Ezech. præmittitur). Aliam laboris hujus declinandi causam affert Hieronymus, nimirum intelligendi et explanandi difficultatem, quam, inquit, Hebræorum probat traditio; nam nisiquis apud eos ætatem sacerdotalis ministerii, id est tricesimum annum impleverit, nec principia Geneseos, nec Canticum canticorum, nec hujus voluminis exordium et finem legere permittitur, ut ad perfectam scientiam et mysticos intellectus plenum humanæ naturæ tempus accedat.

III.Verum ut tam arduum opus feliciter exsequeretur noster Gregorius, præsentissimum numen expertus est. Cum enim ultimam Ezechielis prophetæ visionem interpretaretur, Petrus diaconus, quo exceptore ac notario utebatur, vidit Spiritum sanctum, sub columbæ candida specie, ipsius capiti insidentem, et rostrum ori immittentem, ex quo altissima mysteria edisceret, ac veluti ebiberet, ut refert Paulus Diaconus in ipsius Vita prope finem, confirmatque Joannes Diac., 1. Iv, cap. 69 et 70.

Neque vero mirum videri debet Gregorio tam singulariter adfuisse Spiritum sanctum, eo potissimum tempore quo majora edidit humilitatis argumenta, quando, Isaia teste (Isai. LXVI, 2), didicimus Dei Spiritum humilium esse consolatorem et inhabitatorem. Sanctissimum Doctorem audiamus homil. undecima, num. 5, amarissimis lacrymis vel leviora piacula deflentem: O quam dura sunt ista quæ loquor, quia memetipsum loquendo ferio. Cujus neque lingua, ut dignum est, prædicationem tenet, neque in quantum tenere sufficit vita sequitur linguam. Qui otiosis verbis sæpe implicor, et ab exhortatione atque ædificatione proximorum torpens et negligens cesso. Qui in conspectu Dei factus sum mutus et verbosus. Mutus in necessariis, verbosus in otiosis. Reliqua missa facimus, quæ stupendam in tanto viro animi demissionem præ se ferunt. Et quasi humili huic confessioni nonnihil deesset, inferius adhuc ita se reum pronuntiat (Num. 26): sed interim dum loquor, avertere a memetipso oculos volo; et ecce iterum sermo divinus me impingit in memetipsum, ut meam negligentiam videam, et mihi dici hæc quæ audio pertimescam. Sicut enim superius dixi, cujus cor in curis innumeris exsparsum se ad se colligat? etc.

IV. Ut immensis laudibus digna videtur sanctissimi pastoris, tot curis, tot incommodis obsistentibus, assiduitas in concionando, ita non mediocres meretur populi Romani ad Gregorium audiendum flagrans studium, et divini verbi fames inexplebilis. Romanis enim postulantibus 1170 Gregorius Ezechielis expositionem suscepit, quod ipse in præfatione ad librum secundum docet, confirmatque Joannes Diac. 1. iv, c. 76.

V. Cum imminente Urbis obsidione incœptæ legantur illæ de quibus præfamur homiliæ, et Agilulpho Langobardorum rege jam muros cingente absolutæ, vel potius interruptæ, quærendum nobis est quo tempore Roma obsessionem hanc passa sit. Referri quidem solet ad an. 595. At ad annum 592 potius pertinere in Vita sancti Gregorii, 1. 11, cap. 4, pene certis et indubitatis argumentis ostendimus.

VI. De homiliarum istarum numero nulla est controversia; duæ etenim supra viginti reperiuntur in libris tam manu exaratis quam editis; at modus eas numerandi non est idem. Nimirum in Excusis eodem modo computantur, ac si ad unum eumdemque librum pertinerent omnes, ita ut quæ prior est secundi libri dicatur in Vulgatis decima tertia. Secus autem in manuscriptis Codicibus, qui post duodecimam prioris libri, eam quæ præfationem libri posterioris proxime sequitur, primam appellant, et sic deinceps usque ad decimam. Quibus morem gerendum duximus. Alteram tamen numerandi rationem iniit Joannes Diac., qui lib. IV, cap. 66, homiliam octavam decimam vocat, quam nos cum Mss. libris sextam secundi libri dicimus. Verum de his quæ levioris et prope nullius momenti videntur monuisse tantum sufficiat.

VII. Quod spectat ad dicendi ac scribendi rationem, quam observavit hic sanctus Doctor, up eam accuratiorem ac venustiorem esse non contendimus, ita velut humiliorem et depressiorem ipsam contemni non sinimus. In his sane concionibus constat Gregorium rerum magis sensusque curam, quam verborum delectum habuisse. Quamvis vero litteralem sensum tanquam cæterorum fundamentum prius statuere conetur, mysticis tamen rimandis et moralibus explicandis in primis incumbit. Prima homilia cæteris præmittitur ut prologus, in quo Gregorius multa de prophetis prophetiæque Spiritu docet scitu digna et necessaria. Qui

plura circa hoc argumentum requirit, adeat alios ex sanctis Patribus qui prophetas explicandos susceperunt, maxime vero legat Epiphanium, qui initio libri de Ponderibus et Mensuris fuse prosequitur quot sint in prophetis orationum genera, et hæc assignat: doctrinam, contemplationem, cohortationem, minas, commiserationem, lamentationem, preces, historicam narrationem, prædictionem.

VIII. Cæterum in toto hoc opere Gregorius prudenter quidem Hieronymum consuluit Ezechielis prophetiam interpretantem, sed non serviliter secutus est. Imo vero eumdem (dissimulato tamen honoris causa ejus nomine) aliquando refellit; cujus modestiam et in Hieronymum reverentiam utinam imitarentur ex recentioribus scriptoribus nonnulli, qui tam libere eruditissimi Scripturarum sacrarum interpretis doctrinæ obloquuntur! Quorum audaciori calamo liceat hoc opponere doctissimi Sulpicii Severi ejus coævi testimonium dialogi 1, cap. 4. Hieronymus, inquit, vir erat præter fidei meritum dotemque vtrtutum, non solum Latinis atque Græcis, sed et Hebræis etiam ita litteris institutus, ut se illi in omni scientia nemo audeat comparare.

IX. Quid autem nobis hæc novissima Editio debeat jam commemorandum. 1. Prolixiores Ezechielis textus, qui singulis homiliis, si priorem excipias, præmittuntur in Excusis, non autem in manu exaratis, resecuimus; at singulos versus ut successive proponuntur a sancto Doctore explicandi, lineis distinctis excudi curavimus, ad mss.Codicum similitudinem propius accedentes, in quibus aut majoribus characteribus, aut etiam minio vel alio exquisito colore depictis describuntur. 2. Prædictas homilias quæ prius veluti uno ac continuato spiritu legebantur, nullis ad pausandum assignatis clausulis, in varias sectiones, additis totidem numeris, partiti sumus. Notis infra et ad calcem rejectis, si quid obscurius occurrerit quod explicatione indiguerit, exponere curavimus; ubi etiam variantes lectiones exhibuimus, et si qua in textu nonnullius momenti mutatio facta fuerit (contigit autem id sæpissime) Codices mss. quibus ad emendationem faciendam usi sumus indicavimus. Locos omnes a nobis sanatos aut restitutos enumerare longius foret; paucos tamen ex prioribus homiliis designabimus, ut ex iis intelligatur novæ Editionis non modo utilitas sed necessitas. Lib. 1, hom. 2, n. 17, de quo mox, etc.; hom. 3, n. 5, non tenuiter amatur. Et n. 18, cum pes mentis, etc.; hom. 4, n. 3, et si simul, etc.; hom. 5, n. 2, vitæ mortalis, etc. Et n. 7, Verbum itinerantibus, etc.; hom. 6, n. 8, quid ergo mentes auditorum, etc. Et n. 13, ligno autem, etc. Item n. 18, et humus ejus, etc., ubi Editi habent et fumus ejus. Ibid., Gussanv., in pice ardentem, pro in picem ardentem. Denique, n. 19, terribilis quædam. Quem locum Editores omnes corruperant legendo terribilis quidem. Multas similes Editorum corruptelas dissimulamus, ut ad insignem veniamus, quæ exstat hom. 8, n. 24, in qua sane fides de Christi divinitate periclitatur, ut ex nota ad hunc locum palam fiet. Ex reliquis 1171 prioris libri homiliis nihil amplius carpemus. Imo ex altero libro unicum locum notabimus, nimirum ex hom. 1, olim 13, n. 3, et lunam sanctam Ecclesiam ; ubi apud Gussanv., et unam sanctam Ecclesiam. Ex his paucis quantum cætera medela indigerent facile intelligitur; eam autem attulerunt mss. Codices quos hic enumerabimus.

X. Et primum quidem commemorandus est vetustissimus Codex Corbeiensis nunc bibliothecæ sancti Germani a Pratis, notatus 161, litteris Merovingiis descriptus qui Caroli Magni, imo etiam Pipini regis ætatem superare creditur, quod eorum temporibus hi veteres characteres Romanis cessissent. Continet hic Codex priorem homiliarum librum. C. Germanensis nomine designabitur, ad discrimen alterius Corbeiensis Cod. antiquissimi, et duorum aliorum Germanensium, quibus Codicibus 2, 3, et 4, locum cum Mss. assi

gnamus.

Quintus est insignis Ecclesiæ Laudunensis, antiquitate præstantissimus, continens librum secundum tantum. Sextus locus debetur Gemeticensi septingentorum annorum, qui duos libros ex integro complectitur. Circa undecimum sæculum, aut ineunte saltem duodecimo exarati creduntur liber Ebroicensis Ecclesiæ, Uticensis, seu monasterii sancti Ebrulphi; Sagiensis, scilicet monasterii sancti Martini, Beccensis, Lyranus, et Rothomagensis monasterii beatæ Mariæ de bono nuntio; quibus in membranis exstant homiliæ omnes laudatæ, si pauca folia excipias aut abrasa aut avulsa ab exemplari Rothom.Hi omnes Codices parum ab invicem discrepant. Uticensis plurimas non raro lectiones suppeditat, aut eadem manu, aut diversa sed antiqua descriptas.

Ex bibliotheca celebris monasterii sancti Joannis apud Augustam Suessionum utendum accepimus optimæ notæ Codicem, ad quem etiam omnes homilias illas recognovimus, necnon ad duos alios, alterum Longipontis, ord. Cisterc., alterum Vallis Claræ ejusdem ordinis.

Anglicanorum denique Codicum discrepantes lectiones mutuo accepimus a Thoma Jamesio, qui eas publici juris fecit cum cæteris ad Gregoriana opera spectantibus ut jam admonuimus. In conferendo Eze chiele, inquit Jamesius, quatuor mss. Codices mihi adjumento fuerunt, quos postea enumerat, scilicet duos ex bibliotheca collegii Mertonensis, unum ex bibliotheca Boldeiana, et alterum ex bibliotheca collegii Ballionensis.

Præter tot Codicum collationes, adhibuimus etiam veterum Editionum Parisiensis 1502 et alterius 1518, Gilotianæ, Vaticanæ, denique novissimæ Gussanvillæanæ subsidium.

XI. In Codicibus Suessionensi, Laudunensi et Longipontano, occurrerunt plurima ad homiliam 9 secundi libri, olim 21, pertinentia; quæ cum nec in Editis ullis, nec in aliis Mss. saltem nobis notis legantur, inserere textui religio fuit. Quia tamen a phrasi Gregoriana non abhorrent, ea hic consignanda duximus; neque enim in brevissimis notis ad columnarum calcem attextis contineri facile potuissent.

Num. 1 laudata hom., ad hæc verba: Nunc ergo cum duæ mensæ describuntur, additur in memoratis Codicibus: Et rursus in exteriore vestibulo quatuor mense esse perhibentur, aperte jam circa interiorem portam duo vestibula esse memorantur; inter quæ, ut diximus, porta Aquilonis interior staret. Porta itaque interior in interiori vestibulo binas per latera mensas habere descripta est, atque in exteriori similiter binas. Quatuor autem hinc et quatuor inde mensæ octo pariter fiunt, dum per latera singula binæ in vestibulo interiori et binæ hinc et inde in exteriori esse describuntur. His itaque, etc., usque ad ignorantia non angustat, ubi desinit num. 1, sicut in Editis, quibus hæc adduntur in Mss. Dum enim una porta, id est interior, inter duo vestibula esse describitur, tacite etiam porta exterior ad mentem reducitur, intra quam vestibulum ante portam interiorem esse perhibetur. Non jam ergo nobis de una, sed de utraque tractandum est. Possunt, etc. Ab his verbis num. 4, quæ pergit ad Aquilonem, hæc habent Codd. mss. Dum enim ascensum nominat, portam Aquilonis interiorem designat, per quam sanctam Ecclesiam ac testamentum novum prædiximus figurari; quæ habuit latus exterius Synagogam, ex qua in Deo et Domino nostro Jesu Christo fides inchoavit. Et vere intelligentiæ ostium in sancta Ecclesia fidelis populus invenit, quæ ad Aquilonem pergere dicitur, quia multitudinem credentium de torpore frigoris et iniquitatis ex gentilitate colligit. Habet ergo porta interior latus exterius, id est sancta Eccle

sia Synagogam; habet ostium, id est cælestis regni intelligentiam; et pergit ad Aquilonem, quia peccatores quosque non despicit, sed eos recipiendo ad pœnitentiam misericorditer attendit. Dicatur autem quatuor mensæ hinc, et quatuor mensæ inde per latera portæ ; dum enim fides et vita, 1172 patientia atque benignitas in interiori intellectu custoditur, porta nostra quatuor in interiori vestibulo mensas habet, in qua dum ex priori parte prioris temporis doctrinam legis et prophetias aspicimus, atque in carnali populo circumcisionis et sacrificii, quæ fuerint ligamenta pensamus, mensæ quoque quatuor, quasi ex alio latere forinsecus in vestibulo monstrantur. Quæ, etc., ut in Editis.

In Cod. Longipont. past hæc verba, misericorditer attendit sequitur: Dicatur recte, quæ pergit ad Aquilonem. In exteriori enim custodia litteræ lex data tenebatur. Ostium vero portæ est ipse historicus intellectus legis, qui ad Domini timorem ducit. Quæ porta ad Aquilonem pergere dicitur, quia lex eadem sub timore minarum frigida Judaici populi corda constrinxit, quasi enim per calorem ille populus curreret, si præcepta dominica ex amore servasset; sed quia sub timore mortis propositæ litteram custodivit, quasi in torpore frigoris remansit; inde novis populis æterna præmia amantibus, non autem temporalia tormenta timentibus, atque jam calentibus dicitur: Non enim accepistis Spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum; in quo clamamus, Abba pater. Dicatur autem: Quatuor mensæ hinc, etc.

Hæc sane vel Gregoriam sunt, vel Gregorianis simillima. Prioris contextus, et rursus, etc., omittendi aliis in Codicibus manu exaratis occasionem præbuit, ut conjicere licet, verbum describuntur, immediate antecedens, et bis paucas intra lineas repetitum. Prætermisso enim primo describuntur, cum cæteris quæ sequuntur, amanueusis ad secundum incaute oculos deflexit, et ad inferiora, non ad superiora. Plura præfari veremur, ne tempus evolvendo et assidue consulendo Gregorio utilius impendendum in legendis nostris scriptiunculis frustra teratur.

SANCTI GREGORII MAGNI

ROMANI PONTIFICIS

HOMILIARUM IN EZECHIELEM PROPHETAM

LIBRI DUO 1.

LIBER PRIMUS.

1173 PRAEFATIO.

Dilectissimo fratri, 2 Mariano episcopo, Gregorius episcopus servus servorum Dei.

3

A

Homilias quæ in beatum Ezechielem prophetam, ita ut coram populo loquebar, exceptæ sunt, multis curis irruentibus in abolitione reliqueram. Sed post annos octo, petentibus fratribus, notariorum schedas requirere studui, easque, favente Domino transcurrens, inquantum 11746 ab angustiis tribulationum licuit emendavi. Tua itaque dilectio has sibi ad legendum mitti poposcerat, sed valde incongruum credidi ut aquam despicabilem hauriret quem constat de beatorum Patrum Ambrosii atque Augustini torrentibus profunda ac perspicua fiuenta assidue bibere. Sed rursum dum cogito quod sæpe inter quotidianas B delicias etiam viliores cibi suaviter sapiunt transmisi minima legenti potiora, ut dum cibus grossior velut pro fastidio sumitur, ad subtiliores epulas avidius redeatur.

1 Mss. C. Germ. antiquissimus: Incipit liber homiliarum beati Gregorii papæ urbis Roma. Explanatio in sanctum Hiezechiel prophetam. Corb. antiquissimus, in beato Hiezechiel. Beccensis et Lyranus habent, Zezechiel. Rhotomag., Utic., Gemat., Ezechiel.

2 In Edit. Gussanv., consentiente Ms. Longipontano, Mariniano. Sequimur Corbeiensem, C. Germanensem et cæteros antiquiores.

3 In plur. siletur, servus, etc. Exstat in Germ. et aliis melioris notæ.

C. Germ., Homelias quæ in beatum Hiezechiel pro

HOMILIA PRIMA. Prophetam expositurus sanctus Doctor de prophetiæ temporihus et modis præfatur.

8

1. Dei omnipotentis aspiratione de Ezechiele propheta locuturus, prius debeo tempora et modos aperire prophetiæ ut dum accessus ejus ostenditur, virtus melius cognoscatur. Prophetiæ tempora tria sunt, scilicet præteritum, præsens et futurum. Sed sciendum est quod in duo ibus temporibus prophetia 7 etymologiam perdit. Quia cum ideo prophetia dicta sit. quod futura prædicat, quando de præterito vel præsenti loquitur, rationem sui nominis amittit, quoniam non prodit 1175 quod venturum est, sed vel ea memorat que transacta sunt, vel ea quæ sunt. Quæ tamen tria prophetiæ tempora verius loquimur, si ex sacræ Scripturæ testimoniis ostendamus. Prophetia de futuro est: Ecce Virgo concipiet et pariet filium (Isai. vi, 14). Prophetia de præterito: In principio creavit Deus cœlum et terram (Genes. 1, 1). De illo enim tempore dixit homo quo non erat homo.

[blocks in formation]

1

7

loniæ convocavit, nec ab eis solummodo interpretationem somnii, sed etiam somnium 1176 quæsivit ut nimirum ex præterito colligeret si quid in eorum responsionibus de venturo certum teneret. Qui cum dicere nullatenus potuissent, Daniel deductus ad medium est, qui de interpretatione somnii, et de narratione requisitus, non solum hoc respondit quod interrogatus est, sed ipsam somnii originem replicavit, dicens: Tu, rex, cæpisti cogitare in stratu tuo quid esset futurum post hæc (Ibid., 29). Et paulo post : Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis (Ibid., 31), et cætera. Cujus videlicet somnii mox ut ordinem dixit, quidquid ex eodem venturum sequebatur aperuit, pensemus ergo ordinem prophetiæ. A cogi

8

Prophetia de præsenti est, quando Paulus apostolus A misit ad magos et ariolos,omnes que sapientes Babydicit: Si autem omnes prophetent 2 intret autem quis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus; occulta 3 enim cordis ejus manifesta fiunt, et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit (I Cor.. XIV,24,25). Cum igitur dicitur: Occulta cordis ejus manifesta fiunt, profecto monstratur quia per hunc modum prophetiæ spiritus non prædicit quod futurum est, sed ostendit quod est. Quo autem pacto prophetiæ dicatur spiritus, qui nihil futurum indicat, sed præsens narrat ? Qua in re animadvertendum est quod recte prophetia dicitur, non quia prædicit ventura, sed quia prodit occulta. Rem quippe quamlibet, sicut ab oculis nostris in futuro subtrahunt tempora, ita ab oculis nostris in præsenti subtrahit causa. Ventura etenim B tationibus venit ad somnium, a somnio pervenit ad res occultatur in futuro tempore, præsens autem cogitatio absconditur in latenti corde. Est etiam prophetia præsens cum res quælibet non per animum, sed per absentem locum tegitur, quæ tamen per spiritum denudatur. Et ibi fit præsens prophetantis animus, ubi per præsentiam non est corpus. Nam Giezi longe a propheta recesserat cum Naaman Syri munera percipiebat, cui tamen idem Propheta dicit: Nonne cor meum in præsenti erat quando reversus est homo de curru suo in occursum tibi (IV Reg. v, 26)?

2. Sciendum quoque est quia prophetiæ tempora invicem sibi concinuunt ad probationem ut aliquando ex futuris præterita, aliquando vero ex præteritis probentur futura. Dixerat enim Moyses: In principio creavit Deus cælum et terram (Genes. 1, 1). Sed quis crederet quia verum de præterito diceret, si de futuro etiam aliquid non dixisset? In ipsius etenim libri fine, in cujus exordio illa de præterito dixerat, aliquid prophetiæ per Jacob vocem de venturis permiscuit, dicens: Non auferetur sceptrum de Juda, et dux 5 de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium (Genes. XLIX, 10) Qui etiam per semetipsum eumdem qui mittendus erat ei 6 quem ducebat populo prophetavit, dicens: Prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tanquam me ipsum audietis. Erit autem, quicunque non audierit prophetam illum, exterminabitur de populo suo (Deut. XVIII, 15). Cur ergo præteritis ventura permiscuit, nisi ut, dum impleretur ea quæ de futuro prædiceret, ostenderet etiam quia de præterito vera dixisset?

3. Quia itaque docuimus qualiter ex futurorum prophetia probentur præterita, restat nunc ut adhuc de sacris eloquiis ostendamus quomodo in ipso prophetiæ spiritu ex præteritis probentur futura. Certe rex Babylonicus, cum somnium vidisset (Dan.11,1 seq.

[blocks in formation]

D

futura. Qui ergo ipsam, ut ita dicam, radicem somnii protulit, profecto ex præteritis probavit quam vera essent quæ de futuris diceret. Prophetia autem præsentis temporis nec præteriti attestatione indiget, nec futuri, quia cum res occulta per prophetiæ verba detegitur, veritati illius res ipsa quæ ostenditur attestatur.

4.Igitur quia de temporibus prophetiæ tractavimus, restat ut de modis ejus ac qualitatibus aliqua disseramus. Spiritus quippe prophetiæ nec semper, nec eodem modo prophetæ animum tangit. Aliquando enim spiritus prophetiæ ex præsenti tangit animum prophetantis, et ex futuro nequaquam tangit; aliquando ex futuro tangit,et ex præsenti non tangit. Aliquando vero ex præsenti et ex futuro tangit; aliquando autem ex præterito, et ex præsenti, atque ex futuro pariter tangitur animus prophetantis. Aliquando tangit ex præterito prophetiæ spiritus, nec tangit ex futuro; aliquando autem tangit ex futuro, nec tangit ex præterito. Aliquando vero in præsenti ex parte tangit, et ex parte non tangit ; aliquando in futuro ex parte tangit, et ex parte non tangit. Sed hæc ipsa, si possumus, eo ordine quo præmissa sunt sacræ Scripturæ testimoniis ostendamus.

5. Ex præsenti enim prophetiæ spiritus prophetantis animum tangit, atque ex futuro non tangit, sicut Joannes Baptista venientem Dominum videns, ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi discipulis, requirebat, dicens: Tu es qui venturus es, (Joan. 1, 29). Sed cum jam moriturus esset, missis an alium exspectamus (Matth. x1, 3)? In quibus verbis ostenditur quia in terris quidem venisse Redemptorem noverat, sed an per semetipsum ad aperienda inferni claustra descenderet dubitabat. Ex præsenti enim per prophetiæ spiritum tactus fuerat, qui humanitatem Mediatoris videns, et divinitatem ejus intelligens, confitebatur Agnum qui peccata mundi tolleret ;

9

[blocks in formation]

ed tactus ex futuro non fuerat, quia adventum illius A quia incarnatum Verbum gestaret in utero agnovit, in infernum nesciebat.

6. Aliquando vero prophetiæ spiritus animum prophetantis ex futuro tangit, atque ex præsenti non tangit, sicut aperte libri Geneseos historia testatur, cum Isaac Esau filium suum ad venandum misit (Genes. XXVII, 3, seq.), cui minorem filium Rebecca ad benedicendum supposuit, qui hodinis pellibus indutus paterno palpatui corpus fraternum finxit. Cui ille minori filio tanquam majori benedictionem dedit, quæque ei essent longe futura nuntiavit; sed quis esset qui coram se assisteret, scire non potuit. 1177 Prophetiæ ergo spiritus ex futuro animum prophetantis tetigit, atque ex præsenti non tetigit, quando caligantibus oculis pater et ventura prædicebat, et præsentem filium nesciebat.

7. Aliquando prophetantis animum ex præsenti pariter et ex futuro tangit, quod ex eodem libro Geneseos liquido docemur (Genes. XLVIII). In illo quippe scriptum est quia cum vitæ jam termino propinquaret Jacob, et duos filios suos Joseph fecit assistere, ut ex benedictione illius possent longe post futura promereri, 2 cui majorem ad dexteram, minorem vero posuit ad sinistram (Ibid., 13). Cumque ille, oculis senectute caligantibus, nepotes suos quis prior, quisve esset minor, humano visu discernere nequaquam posset, ductis in obliquum brachiis, dexteram manum minori, sinistram majori imposuit. Quod dum corrigere filius vellet, dicens: Non ita convenit, pater, quia hic est primogenitus, audivit : Scio, fili mi, scio: et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur, sed frater ejus junior major illo erit (Ibid., 18, 19). Prophetiæ ergo spiritus ex præsenti pariter et ex futuro prophetantis animum tetigit, dum Jacob et ventura nuntiabat, et eos quos corporeis oculis videre non poterat, ante se positos per spiritum discernebat. Sic Ahiæ prophetæ animum prophetiæ spiritus ex præsenti atque ex futuro tetigerat, cum, caligantibus oculis, eam quæ se esse aliam simulabat, et uxorem Jeroboam esse cognovit, et quidquid ei futurum esset aperuit, dicens: Ingredere, uxor Jeroboam, quare aliam te esse simulas ? Ego autem missus sum ad te durus nuntius. Vade et dic Jeroboam: Hæc dicit Dominus Deus Israel: Quia operatus es mala super omnes qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares, me autem projecisti post corpus tuum, idcirco ego inducam mala super domum Jeroboam (III Reg.xiv,6-10). Ex præsenti enim atque ex futuro pariter prophetantis animus tactus fuerat, qui et ingredientem deprehendere potuit, et ei ventura nuntiare.

3

[blocks in formation]

B

C

D

eamque jam Domini sui matrem vocavit, dicens : Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me (Luc. 1, 43)? De cujus conceptione per angelum quoque ad Joseph dicitur : Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est (Matth. 1, 20). Quæ videlicet Elisabeth dixit: Beata quæ credidisti, quoniam perficientur ea quæ dicta sunt tibi a Domino (Luc. 1, 45). Dicens enim Beata quæ credidisti, aperte indicat quia verba angeli quæ dicta ad Mariam fuerant per spiritum agnovit; atque subjungens: Perficientur ea quæ dicta sunt tibi a Domino, quæ eam etiam in futuro sequerentur prævidit. Simul ergo de præterito et præsenti atque ex futuro per prophetiæ spiritum tacta est, quæ et eam promissionibus angeli credidisse cognovit, et matrem nominans, quia Redemptorem humani generis in utero portaret intellexit; et cum omnia perficienda prædiceret, quid etiam de futuro sequeretur aspexit.

1178 9. Aliquando vero prophetiæ spiritus ex præterito tangit animum, nec tangit ex futuro, sicut in Paulo apostolo aperte ostenditur, qui discipulis dicit: Notum vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem; neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi (Gal.1,11,12). Unde aliis quoque discipulis dicit: Secundum revelationem notum factum est mihi sacramentum (Ephes. III, 3). Qui tamen hoc ipsum Evangelium quod per revelationem cognoverat, cum Jerosolymam prædicaturus ascenderet, ait: Ecce ego alligatus spiritu vado in Jerusalem, quæ in ea ventura sunt mihi ignorans (Act. xx, 22). Hoc quippe Evangelii sacramentum est, quia Unigenitus Patris incarnatus atque perfectus homo factus est, qui crucifixus, mortuus, et sepultus, die tertia surrexit; die quoque quadragesima ascendit in cœlum, atque in dextera Patris sedet. Qui ergo per revelationem Evangelium agnovit, prophetiæ spiritu de præterito tactus est; sed quia quid pro eodem Evangelio passurus esset ignoravit, de futuro procul dubio tactus non est. Nam sic dicit : Nisi quod Spiritus sanctus per omnes civitates protesta-tur mihi, dicens: Quoniam vincula et tribulationes

Jerosolymis me manent (Ibid., 23), aperte ostendens quia ea quæ ipsi futura essent aliis de ipso revelata erant, non autem ipsi de se, sicut de illo per Agabum dicitur: Virum, cujus hæc zona est ila alligari oportet in Jerusalem (Act. XXI, 11).

10. Aliquando autem prophetiæ spiritus tangit ex futuro, nec tangit ex præterito; sicut de Elisæi facto scriptum est, quia cum unus ex filiis prophetarum materiam succideret, huic ferrum securis in aquam cecidit, qui exclamavit: Heu! heu ! Domine mi, et hoc ipsum mutuum acceperam. Dixit autem homo

6

[merged small][merged small][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »