Obrazy na stronie
PDF
ePub

137595

lestis (Luc.,13). Cui tamen militiæ electorum quoque A sicut luminaria in mundo (Philipp. 11, 15). Quia enim

[blocks in formation]

VERS. 4.Nunquid justificari potest homo comparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere? 21.Nemo justus nisi Dei illustratione,non comparatione. - Versus iste superius a beato Job dicitur,et nunc in ejus exprobratione replicatur. Omnis namque vir justus Dei illustratione justus est, non comparatione. Humana quippe justitia, auctori comparata, 2 injustitia est, quia etsi in ipsa sui conditione homo persisteret, creatori non posset æquari creatura (Job Ix, 2). Cui tamen ad graviora defectus pondera,accessit et culpa, quam serpens insidians intulit, et mulier infirmata persuasit (Genes. 11, 6). Unde nunc quia homo C per mulierem culpæ subditam nascitur, reatus primi infirmitas 3 in prole propagatur. Et quia in radice putruit humani generis ramus, in conditionis suæ viriditate minime subsistit. Unde recte nunc dicitur : Nunquid justificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere? Ac si aperte diceretur: Ne contra auctorem suum homo superbiat, consideret unde hac venit, et intelligat quid sit. Sed ecce nonnulli per donum Spiritus adjuti contra infirmitatem suæ carnis eriguntur, virtutibus emicant, signorum quoque miraculis coruscant; nullus tamen est qui sine culpa vitam transeat, quousque carnem corruptionis portat. Unde adhuc subditur:

[blocks in formation]

sancta Ecclesia lunæ appellatione exprimitur, propheta testatur, dicens: Elevatus est sol, et luna stetit in ordine suo (Habac. I, 11). Elevato enim sole, in sua ordine luna statuitur, quia ascendente ad cœlos Domino, sancta protinus Ecclesia in prædicationis auctoritate roboratur. Et quia stellarum nomine electi signantur, rursum Paulus insinuat, dicens: Stella enim a stella differt in claritate (I Cor. xv, 41). [Vet. IX.] Luna ergo non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus, quia nec sancta Ecclesia virtute propria tot miraculis emicat, nisi hanc prævenientis gratiæ dona perfundant,nec singulorum 544 bene viventium mentes a peccatorum maculis mundæ sunt, si remota pietate judicentur, quia apud districti judicis oculos, sua unumquemque corruptibilitas inquinat, nisi hanc quotidie gratia parcentis tergat. Electorum quippe animus prodire ad libertatem justitiæ nititur, sed adhuc compede infirmitatis tenetur; et culpas quidem subigere perfecte desiderat, sed quousque corruptione carnis astringitur, ejus vinculis, etiam cum non vult, ligatur. Hinc itaque colligat quanto peccatorum pondere pressi sint qui contra hæc decertare negligunt, si plene culpam nec illi superant, qui contra hanc viriliter pugnant. Unde et postquam dictum est: Ecce eliam luna non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus, protinus additur :

6

CAPUT XVII.

VERS. 6. Quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis ?

23. Si sanctiores maculæ non sunt expertes,quot sordent qui carnis spurcitiis immerguntur ?-Ac si aperte diceretur: Si ipsi quoque esse sine contagio non valent, qui inter præsentis vitæ tenebras virtutibus lucent, quanto reatu iniquitatis obstricti sunt qui adhuc carnaliter vivunt? Si a peccato esse liberi nequeunt qui jam in cœlestibus desideriis conversantur, qui peccatorum pondera tolerant, qui, carnis suæ voluptatibus dediti, adhuc putredinis jugum portant? Hinc Petrus ait : Si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt (I Pet. IV, 18)? Hinc per Isaiam dicitur Super humum populi mei spine et vepres ascendent, quanto magis super omnem domum gaudii civitatis exsultantis (Isai. xxx11, 13)? Humum quippe populi sui Dominus electorum omnium mentem vocat, super quam spinas ac vepres ascendere perhibet, quia nec ipsam quoque esse absque punctionibus vitiorum videt. Domus vero gaudii civitatis exsultantis est mens pravorum, quæ dum ventura supplicia conspicere negligit, in carnis voluptate se deserens, inaniter hilarescit. Ait ergo: Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent, quanto magis super omnem domum gaudii civitatis exsultantis? Ac si aper

7

Gil. et Guss, nist hunc Melius in 'Mss. et al. Ed. nisi hanc, sc. corruptibilitatem.

6 Alii Ed., colligant, invitis Mss. 7 Deest omnem in Gemet.

te dicat: Si et illorum mentem vitia deprimunt, qui A esse æstimant, a fructu se utilitatis alienant. Unde et se pro cœlestis patriæ desiderio affligunt, quibus 1 culpis substrati sunt qui sine ulla formidine sese in carnis voluptate derelinquunt?

24. Primus homo putredo, cujus filii vermes. Notandum vero in sermone suo quantum Baldad ordinem conditionis nostræ tenuit et nativitatis, qui hominem non vermem, sed putredinem, filium vero hominis vermem vocat. Primus namque humani generis parens, homo, non filius hominis, ex quo quisquis prodiit, non solum homo, sed filius quoque hominis fuit. Sicut ergo ex homine filius hominis, ita ex putredine nascitur vermis. Unde recte homo putredo, filius vero hominis vermis vocatur. Primus quippe homo putredo, non vermis, quia etsi per mortem putruit, non tamen ex putredine per nati- B vitatem venit. Qui autem hominis est filius, vermis dicitur, quia jam ex mortalium corporum corruptione propagatur.

25. Igitur quia amicorum verba finita sunt, beatus Job altiori acumine prosecutionis innititur, ejusque dicta tam sunt valida, quam extrema, quia et sic usus esse jurisperitorum solet, ut argumentum, quo adversariis suis eminere se prævident, ad prosecutionis conclusionem servent. Sequitur :

2

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

27. Quo sensu Deum adjuvare dicimur. - Sed inter hæc sciendum est, quod plerumque etiam Deum, qui videlicet imbecillis non est, humiliter agentes adjuvamus. Unde et per Paulum dicitur : Adjutores enim Dei sumus (I. Cor. III, 9). Nam cum ei quem ipse per internam gratiam infundit nos exhortationis voce D concurrimus, hoc quod ille per spiritum agit intrinsecus nos exterius ministerio vobis adjuvamus, et tunc solum nostra exhortatio ad perfectionem ducitur, cum in corde Deus fuerit qui adjuvetur. Unde et alias dicit: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (Ibid., 7). Plantare quippe et rigare, adjuvare est. Quod utrumque vacuum erit ministerium, si in corde Deus non dat incrementum. Sed qui de sensu suo alta sapiunt, esse humiliter Dei adjutores nolunt,quia dum se Deo utiles

Vindo, culpis prostrati.

2.1 Laud, habet, jurisperitorum et jurisperitis. 3 Duo Laud., nunquid imbecilli.

Veritatis voce discipulis dicitur: Cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus, quod debuimus facere facimus (Luc.xvii,10). Sequitur: CAPUT XIX.

[ocr errors][merged small]

[ocr errors]

28. Stulto consilium dare, charitatis, sapienti, ostentationis; ipsi sapientiæ, perversitatis est. - Dare stulto consilium, charitatis est; dare sapienti, ostentationis; dare vero ipsi Sapientiæ, perversitatis. Et quia hi quos tenere hæreticorum speciem diximus per locutionem suam ostentationi potius quam utilitati serviebant, recte adhuc contra Baldad subditur: IBID. Et prudentiam tuam ostendisti plurimam. Omnis cui prudentia recta est, plurima non est, quia, juxta Pauli vocem, non plus appetit sapere quam oportet sapere (Rom. XII, 3). Cui vero est plurima, non est recta, quia dum ultra modum tenditur, in quolibet latere culpæ declinatur. Prudentiam vero suam plurimanı ostendunt qui videri præ aliis prudentiores appetunt. Unde fit plerumque ut cum moderate sapere nesciunt, etiam fatua loquantur. Pro qua re ipse adhuc excessus prudentiæ subjungitur, ut dicatur :

[blocks in formation]
[ocr errors]

29. Quanta Baldad insipientia, divinæ sapientiæ suam præferentis. Per spiramentum vivimus, per prudentiam sapientes sumus. Prius autem nostrum est vivere, postmodum sapere, quia ut sapientes esse valeamus, prius agitur ut simus. Qui ergo vitam dedit, ipse procul dubio et prudentiam contulit. Baldad autem, quia beatum Job flagellatum pro culpa credidit, occultum Dei judicium, quod humiliter venerari debuit, superba nisus est temeritate penetrare. Ipsi ergo se per prudentiam prætulit, cujus judicium non intelligendo judicavit. Ipsi se per prudentiam prætulit, a quo vivendi spiraculum accepit; 546 ac si plus ipso esset sapiens a quo habebat ut esset. Sed quia beatus Job, sanctæ Ecclesiæ typum tenens, pauca in superborum correptione protulit, quos tenere hæreticorum speciem non ignoravit, sicut superius dixit: Disputare cum Deo cupio, prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum (Job x1, 3, 4); repente se ad doctrinam erigit, et contra elatorum imperitiam scientiæ suæ latitudinem per sententias expandit, dicens :

[ocr errors]
[blocks in formation]

transiret. Gigantes enim vel apostatas angelos, vel A superbos quosque homines, nil obstat intelligi. Hinc enim per prophetam dicitur: Mortui non vivent, gigantes non resurgent (Isai. xxv1, 14). Quos namque mortuos nisi peccatores nominat? Et quos gigantes nisi eos qui de peccato etiam superbiunt appellat ? Illi autem non vivunt, quia peccando vitam justitiæ perdiderunt. Isti etiam resurgere post mortem nequeunt, quia post culpam suam inflati per superbiam, ad pœnitentiæ remedia non recurrunt. Hinc rursum scriptum est: Vir qui erraverit a via doctrinæ, in cœlo gigantum commorabitur (Prov. xx1, 16); quia quisquis iter rectitudinis deserit, quorum se numero nisi superborum spirituum jungit? Bene autem contra elatos dicitur: Ecce gigantes gemunt sub aquis. Ac si aperte diceretur: Cur de scientia homo superbiat, cum B ignorantiæ abyssus et ipsos superbissimos angelorum spiritus premat?

31. Qui cæteris præesse ambiunt, iisdem supponuntur.- Si autem gigantum nomine potentes hujus sæculi designantur, in aquis possunt populi figurari, Joanne attestante, qui ait: Aquæ enim sunt populi (Apoc. xvII, 15). Bene autem contra superbientem dicitur: Ecce gigantes gemunt sub aquis, quia elati omnes dum in hac vita assequi 2 honorum celsitudinem cupiunt, sub ponderibus populorum gemunt. Nam quanto quisque hic altius erigitur, tanto curis gravioribus oneratur; eisque ipsis populis mente et cogitatione supponitur, quibus superponitur dignitate. Et bene his verbis breviter indicatur quia omnis superbia eo ipso in imo jacet quo in alta se erigit, ut inde magis cunctis supposita sit, unde cunctis expetit superesse. Homo quippe in sublimibus elevatus, tantos super se sustinet, quantos suppositos regit. Hi autem qui talibus sociantur, ipsi etiam laboris eorum participatione deprimuntur. Nam cum eis laborem etiam tolerant ponderis, dum pariter gloriam affectant honoris. Unde cum diceret: Ecce gigantes gemunt sub aquis, protinus adjunxit:

[blocks in formation]
[ocr errors]

32. Faciliorem vitiis viam aperiunt majores curœ. Desideratae dignitates absque peccato ministrari non possunt. Ac si dicat: Pariter gemunt qui eorum gloria ex delectatione sociantur. Ipsa autem occupatio sæcularium dignitatum tanto facilioribus vitiis D premitur, quanto majoribus curis gravatur. Humanus namque animus videre et devitare peccata utinam valeat vel quietus. Quia ergo vidit desideratas rerum celsitudines absque peccatis ministrari non posse, et quia divinæ iræ non absconditur quidquid illicitum perpetratur, apte secutus adjunxit:

1 Gilot.,ut in Vulgata, non vivant... non resurgant. * Germ. et Norm., honorem celsitudinis. 12 Laud., dilectione.

* Germ., Corb. Germ. et 2 Laud., habent inferus. Utic. et plerique, autem, uti legitur in Vulgata. 6 2 Laud., inferi vero et perditionis nomen.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

VERS. 7. Qui extendit Aquilonem super vacuum. 34. Corda divino amore vacua diabolus replet. Aquilonis nomine, in sacro eloquio appellari diabolus solet, qui ut torporis frigore gentium corda constringeret, dixit: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis (Isa. XIV, 13). Qui super vacuum extenditur, quia illa corda possidet quæ divini amoris gratia non replentur. Sed tamen omnipotenti Deo suppetit etiam vasa diaboli cunctis virtutibus vacua suæ gratiæ munere implere, in eisque divini timoris soliditatem ponere, quos nulla conspicit rectitudinis actione roborari. Unde apte subjungitur :

IBID.

CAPUT XXV.

super

Et appendit terram 8 nihilum. 35. Ecclesia super gentiles et Judæos ad nihilum per peccatum redactos fundata. — Quid enim terræ nomine nisi sancta Ecclesia designatur, quæ dum verba prædicationis suscipit, fructum boni operis reddit? De qua per Moysen dicitur: Audiat terra verba ex ore meo, exspectetur sicut pluvia eloquium meum (Deut. XXXII,1,2).Et quid per nihilum,nisi gentiles populi-designantur? De quibus per prophetam dicitur: Omnes gentes velut nihilum et inane reputatæ sunt (Isai. XL, 17). In eo ergo nihilo terra suspenditur, quod prius vacuum ab Aquilone tenebatur, quia illa corda gentilium repleta sunt charitate Dei, quæ pressa prius fuerant torpore diaboli. [Vet. XII.] Potest vero et per hoc vacuum Judææ infidelitas et per terram, sicut diximus, sanctæ Ecclesiæ fructificatio designari. Vir ergo sanctus Judææ pereuntis casum aspiciat, 9 et gentilitatis merita ad veniam redeuntis cernat, ac dicat: Qui extendit Aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum. Nam quia Judæorum corda fide vacua diabolo sunt subdita, extendit Aquilonem super vacuum. Quia vero nullis 10 existentibus meritis sicut dictum est: Pro nihilo salvos facies eos (Psal. Lv, 8), super gentes Dominus fundavit Ecclesiam suam, quæ per prophetam nihilum sunt vocatæ, apte secutus adjungit: Appendit terram super nihilum. Hoc vero quo ordine factum sit, mirifica subdens ratione contexit. Ait enim :

7 In vet. Edit. et pene omnibus, divini amoris contra fidem Mss. Anglic., Norm., Corb. Germ., etc. Norm., super nihili, et ita infra.

Vindoc., et gentilitatis veniam ad merita.

10 Pratell., Ebroic. et alii Norm., præcedentibus meritis.

[merged small][ocr errors]

VERS. 8. Qui ligat aquas in nubibus1 suis, ut non erumpant pariter deorsum.

[ocr errors]

36. Nubium nomine designati Apostoli et prædicatores. Quid hoc loco aquam nisi scientiam, quid nubes nisi prædicatores appellat? Nam quia in sacro eloquio aliquando aqua scientia dicatur, Salomone attestante didicimus, qui ait: Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiæ( Prov. XVIII, 4). Aqua signari scientiam David propheta testatur, dicens: Tenebrosa aqua in nubibus aeris (Psal. xvII, 12). Id est, occulta scientia in prophetis, qui ante adventum Domini, dum occultis sacramentis gravidi, mysteria immensa gestarent, intuentium oculis eorum intelligentia caligabat. Nubium vero nomine quid hoc in loco aliud quam prædicato res sancti, id est apostoli, designantur, qui per mundi partes circumquaque transmissi, et verbis. noverant pluere, et miraculis coruscare? Quos Isaias propheta longe ante intuens, dixit: Qui sunt 548 isti qui ut nubes volant? Quia igitur vir iste, prophetico plenus spiritu, in hac locutione sua ad laudem Dei initia nascentis Ecclesiæ desiderat exordiri, studet ejus ordinem ab apostolorum prædicatione narrare, qui curaverunt summopere rudibus populis plana et 2 capabilia, non summa atque ardua prædicare. Nam si scientiam sanctam, quæ hic aquæ nomine designatur, ut hauriebant corde, ita ore funderent, immensitate ejus auditores suos opprimerent potius quam rigarent. Unde religata intrinsecus scientia, ut non pariter deorsum erumperet, auditores suos distillatione verborum nutriens, nubes illa loquebatur, dicens: Non potui loqui vobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III, 1, 2). Quis enim ferre potuisset, si raptus ad tertium cœlum, raptus in paradisum, etiam arcana verba audiens quæ loqui homini non liceret, tam immensos supernæ scientiæ sinus aperiret (II Cor. xII, 2)? Aut cujus non virtutem auditoris opprimeret, si ea quæ intrinsecus haurire poterat, in quantum carnis lingua sufficeret, extrinsecus inundans aquæ hujus immensitas emanasset?

A rogavit ut a terra reduceret pusillum, et ita sedens prædicabat turbis (Luc. v, 3). Per navem Petri quid aliud quam commissa Petro Ecclesia designatur? De qua ut Dominus turbis confluentibus prædicet, eam a terra paululum reduci jubet. Quam nec in altum duci, et tamen a terra præcipit removeri, profecto significans prædicatores suos rudibus debere populis, nec alta nimis de cœlestibus, nec tamen terrena prædicare. Aqua itaque ligatur in nubibus, quia prædicatorum scientia infirmorum mentibus loquens quantum sentire valet docere prohibetur.

B

[ocr errors]

37. Rudes auditores non inundatione, sed distillatione scientiæ sunt irrigandi. Ut vero auditores rudes non inundatione scientiæ, sed moderata prædi- D cationis distillatione foveantur, ligat Deus aquas in nubibus, ut non erumpant pariter deorsum, quia doctorum prædicationem temperat, ut auditorum infirmitas, dictorum rore nutrita convalescat. Quod bene in Evangelio mystica descriptione narratur, dum dicitur: Ascendit Jesus in naviculam Petri, et

[blocks in formation]

[Vet. XIII] 38. Infirmis mentibus tegenda est allior scientia. Nam plerumque si auditorum cor verbi immensitate corrumpitur, lingua docentium indiscretionis pœna muletatur. Unde scriptum est: Si quis aperuerit cisternam et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos vel asinus in eam, dominus cisternæ reddet pretium jumentorum (Exod. XXI, 33). Quid est enim aperire cisternam, nisi intellectu valido Seripturæ sacræ arcana penetrare? Quid autem per bovem et asinum, mundum scilicet et immundum animal, nisi fidelis quisque et infidelis accipitur? Qui ergo cisternam fodit, cooperiat, ne illuc bos vel asinus ruat, id est, qui in sacro eloquio jam alta intelligit, sublimes sensus coram non capientibus per silentium tegat, ne per scandalum mentis aut fidelem parvulum, aut infidelem, qui credere potuisset, interimat. Ex morte enim jumentorum debet pretium, quia illud scilicet admisisse convincitur, unde ad agendam pœnitentiam reus tenetur. Operienda est itaque cisterna, quia coram parvulis 549 mentibus tegenda est alta scientia, ne unde cor docentium ad summa attollitur, inde infirmitas auditorum ad ima dilabatur. Dicatur igitur recte: Qui ligat aquas in nubibus, ut non erumpant pariter deorsum. Pariter namque aquæ erumperent, si coram infirmis auditoribus, quanta est scientia ex ore loquentis emanaret, si simul se omnis plenitudo prædicationis effunderet, et nil sibi cum proficientibus reservaret. Dignum quippe est ut qui prædicat audientis modum consideret, quatenus ipsa prædicatio cum auditoris sui incrementis crescat. Sic quippe agere unusquisque prædicator debet, sicut cum illo divinitus agitur, ut nequaquam cuncta quæ sentit infirmis insinuet, quia et quousque ipse carne mortalitatis infirmus est, ea quæ superna sunt cuncta non sentit. Prædicare ergo rudibus non debet quantum cognoscit, quia et ipse de supernis mysteriis cognoscere non valet quanta sint. Hinc est enim quod Paulus apostolus, postquam mysteriis cœlestibus interfuit, dicit: Videmus nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Unde et continuo hic sequitur:

8

[blocks in formation]

CAPUT XXVII [Rec. XV].

A eo ipso quo latius extenditur, angustatur. Vel certe' Qui tenet vultum solii sui, et expandit quia solium Dei ipsi nos sumus, vultum solii sui non super illud nebulam suam.

VERS. 9.

B

39. In hac vita gloria Dei ex parte tantum cognoscitur. — In vultu solet cognitio demonstrari. Solii ergo ejus vultus tenetur, quia a nobis in hac vita regni ejus gloria non quanta intrinsecus habetur agnoscitur. Super quo recte expandi nebula dicitur, quia sicut est illa cœlestis regni gloria non videtur. Nam corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). A videndo ergo eo nebula aspergimur,quia ipsa nostræ ignorantiæ obscuritate caligamus. Unde recte per Psalmistam dicitur: Caligo sub pedibus ejus, et ascen dit super cherubim,et volavit,volavil super pennas ventorum, et posuit tenebras latibulum suum (Psal. xvii, 10). Caligo namque est ei sub pedibus, quia non 1 in ea claritate ab inferioribus cernitur, qua in superioribus dominatur. Ascendit enim super cherubim, et volavit. Cherubim quippe plenitudo scientiæ dicitur. Proinde super plenitudinem scientiæ ascendisse perhibetur, et volasse, quia majestatis ejus celsitudinem scientia nulla comprehendit. Volavit igitur, quia longe in altum ab intellectu nostro se rapuit. Volavit super pennas ventorum, quia scientiam transcendit animarum. Qui posuit tenebras latibulum suum, quia dum caligine nostræ infirmitatis obscuramur per ignorantiam nostram nobis absconditur, ne a nobis modo in æterna et intima claritate videatur. Unde ei et in Canticis canticorum a sponsa dicitur: Fuge, dilecte mi, fuge (Cant. VIII, 14). [Vet. XIV.] Fugit nos, di- C cimus, quoties menti nostræ id quod reminisci volumus non occurrit. 2 Fugit nos, dicimus, quando id quod volumus memoria non tenemus. Sancta ergo Ecclesia postquam mortem ac resurrectionem Domini, ascensionemque describit, clamat ei prophetico plena spiritu Fuge, dilecte mi, fuge. Ac si diceret: Tu qui ex carne comprehensibilis factus es, ex divinitate tua intelligentiam nostri sensus excede, et in teipso nobis incomprehensibilis permane. Tenet ergo vultum solii sui, quia majestatis suæ potentiam mortalibus abscondit.

40. Ipsa angelorum ministeria minime cognita. — Sed si ejus solium angelicas virtutes accipimus, ipsis quippe velut sedi regiæ præsidet, sui nobis 550 solii vultum tenet, quia quandiu in hac mortali carne D subsistimus, quæ quantaque sint illa Angelorum ministeria non videmus. Et expandit super illud nebulam suam, quia procul dubio et cor nostrum ad quærendum sublevat, et tamen occulta moderatione agitur, ut ipsa requisitionis suæ immensitate reprimatur. Unde scriptum est: Dedit abyssus vocem suam, ab altitudine phantasiæ suæ (Habac. III, 10). Exclamare enim mens humana in admiratione compellitur, dum in altitudine considerationis in requisitionibus suis

1 Germ. et Corb. Germ., non ea claritate. Ita restituimus ex omnibus Mss., cum prius legeretur in Ed., fugit nos, dicimus, quoties id quod reminisci volumus memoria, etc.

immerito tenere dicitur, dum nostra scientia progredi ad altiora prohibetur. Super quod solium suum suam nebulam Deus aspergere dicitur, quia invisibilis manens, occulta super nos judicia exerit, ut et fiat in promptis quod videre possimus, et tamen origo facti lateat in abditis, ut cur fiat, nescire debeamus. Unde et apte subditur:

CAPUT XXVIII [Rec. XVI].

[blocks in formation]

3

41. Perfecta æternitatis scientia, nulli tribuitur quandiu vivimus. Quia plerumque in sacro eloquio, ut supra diximus, aquarum nomine populi designantur, aquas Dominus termino circumdat, quia humani generis ita scientiam moderatur, ut quousque vicissitudines alternantium temporum transeant, perfecte ad cognitionem claritatis intimæ non pertingat. Sin vero lucis nomine justos accipimus, tenebrarum vero appellatione peccatores (unde et Paulus dicit: Eratis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino [Ephes. v, 8]), hoc ipsum quod diximus sentiri nil obstat, quia perfecta æternitatis scientia nulli tribuitur, quousque cursus justorum injustorumque finiatur. Sed quia mirum non est carnales populos superna nescire, sanctus vir in ejusdem divinæ potentiæ admiratione se erigit, et quod ipsam quoque angelorum perfectorumque hominum scientiam transeat, intuetur dicens:

CAPUT XXIX [Rec. XVII]. VERS. 11. Columnæ cœli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus.

42. Columnæ cæli sunt vel angeli, vel summi Ecclesix prædicatores, vel etiam Ecclesiæ ipsæ. Quid aliud columnas coeli quam vel sanctos angelos, vel summos Ecclesiæ prædicatores appellat ? Super quos in cœlestibus crescens universa spiritalis fabrica structura surrexit, sicut alias sancta Scriptura testatur, dicens: Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei (Apoc. 11, 12). Nam quisquis in Dei opere recta intentione firmatur, columna in structura fabricæ spiritalis erigitur, ut in hoc templo, quod est Ecclesia, positus, et utilitati sit et decori. Eos vero Job columnas cœli quos Apostolus columnas vocat Ecclesiæ, dicens: Petrus, et Jacobus, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi (Galat. II, 9).

43. Possumus etiam columnas cœli et ipsas Ecclesias non inconvenienter accipere, quæ multæ unam catholicam faciunt toto terrarum orbe diffusam. Unde et septem Ecclesiis scribit Joannes apostolus, ut unam catholicam septiformis gratiæ plenam spiritu designaret (Apoc. 1, 4; 11, 29). Et de Domino novimus dixisse Salomonem: Sapientia ædificavit sibi domum,

31 Laud.,quia humanum genus ita scientia moderatur. In poster. Vulgatis, scientia transeat, quod videtur sensu carere. Locum hunc correximus ex Mss., præsertim Germ., Corb. Germ. et Norman.

« PoprzedniaDalej »