Obrazy na stronie
PDF
ePub

ribus debita ab audientibus stipendia conferuntur, et A cant, butyro eloquii pedes lavant. Solent etiam pe

1

des ipsa itineris asperitate lacerari. Unde et omnino difficile est in terrenis actionibus hujus vitæ iter agere, et nulla ex labore itineris vulnera sustinere. Cum ergo vigilantes præpositi, auditores suos curis exterioribus intentos ad cor revocant, ut quæ inter ipsa licita opera admiserint mala cognoscant, et quæ cognoverint defleant, pedes butyro lavant, quia eorum vulneribus pœnitentiæ unguenta subministrant. Reminiscatur igitur tunc Ecclesia vehementer afflicta, quomodo pacis suæ tempore per exhortationis verbum, membra in se etiam extrema mundabat, et dicat: Quando lavabam pedes meos butyro. Quod de beato Job admirabiliter libet intueri, qui inter tot curas rerum, inter tot affectus pignerum, inter tot studia sacrificiorum, subjectis suis quamlibet extremis, bona sequentis vitæ prædicabat, ut eos de cœlestibus imbueret, qui sibi ad terrena opera deservirent. Quid ad hæc nos episcopi dicimus, qui commissis nobis verbum vitæ impendere non curamus, quando conjugatum virum prohibere non valuit ab officio prædicationis vel sæcularis habitus, vel magnæ occupatio facultatis ? [Rec. XI.] Sed servata veritate historiæ, ad sanctæ Ecclesiæ jam verba redeamus, quæ per beatum Job, id est per os membri sui loquitur, quanta sint quæ tempore extremo patietur, cum transactorum suorum reminiscitur, cum per eam videlicet verbi pinguedinem operantium 8 vita lavaretur. Quæ ipsam quoque prædicatorum suorum vigilantiam plenius exsesubdit: quens, C

quos fatigat injunctus prædicationis labor exhibita
a discipulis pinguedo boni operis fovet, non quod
ideo prædicent ut alantur, sed ideo alantur ut præ-
dicent; id est, ut prædicare subsistant, non ut in
intentionem sumendi victus transeat 2 actio prædi-
catoris, sed ad utilitatem prædicationis deserviant
ministeria sustentationis. Unde a bonis prædicato-
ribus non causa victus prædicatio impenditur, sed
causa prædicationis accipitur victus. Et quoties præ-
dicantibus necessaria ab audientibus conferuntur, non
solent de rerum munere, 3 sed de conferentium
gaudere mercede. Unde per Paulum dicitur: Non
quæro datum, sed requiro fructum (Phil. IV, 17). Da-
tum quippe est res ipsa quæ impenditur; fructus
vero dati est, si benigna mente futuræ mercedis B
studio aliquid impendatur. Ergo datum in re accipi-
mus, fructum in corde. Et quia discipulorum suo-
rum Apostolus mercede potius quam munere pasce-
batur, nequaquam datum, sed fructum se quærere
fatetur. Unde et subdidit protinus, dicens: Ha-
beo autem omnia, et abundo (Ibid., 18). Butyro ergo
lavantur pedes, cum prædicatores sancti, ut dixi-
mus, ipsa prædicatione fatigati, auditorum suorum
bonis operibus foventur. Fessos namque pedes bu-
tyro unxerat ille qui audiebat: Viscera sanctorum
requieverunt per te, frater (Philem. 7). Hoc butyro
unctus fuerat pes qui in catena tenebatur, dicens :
Det misericordiam Dominus Onesiphori domui; quia
sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit
(11 Tim. 1, 16). Si ergo ex voce capitis hæc verba
pensamus, 616 recte pedes, sicut dictum est, præ-
dicatores accipimus.

[ocr errors]

[Vet. XII.] 23. Pedes Ecclesiæ sunt inferiores ministri, qui terrena curant. Si autem sentire ista ex voce solius corporis debemus, nimirum pedes Ecclesiæ sunt inferiorum operum ministri, qui dum ad usus necessarios ea quæ sunt exterius exercent, per extremum ministerium velut pedes terræ inhærent. Sed debent hi qui præsunt, qui doctrinæ studio invigilant, solerti cura occupatorum corda requirere, eisque eam quam ipsi vacando percipiunt, crebræ admonitionis voce, infusionem pinguedinis ministrare. Nam quia in uno corpore invicem pro se membra sollicita sunt, sicut illorum ministeriis

nostra extrema fulciuntur, ita necesse est ut nostris studiis illorum interiora repleantur. Quando igitur sancti doctores quibusdam ad extrema ministeria deditis, unctionem dominicæ incarnationis prædi

[blocks in formation]

IBID.

CAPUT XV.

Et petra fundebat mihi rivos olei. 24. In Ecclesia rivi olei sunt vel sacra dogmata, vel sancti Spiritus gratia. Quia petræ nomine Christus accipitur, prædicator egregius fatetur, dicens : Petra autem erat Christus (I Cor. x,4). Quæ videlicet petra nunc ad usum sanctæ Ecclesiæ olei rivos fundit, quia in ea loquens Dominus, prædicamenta unctionis intimæ emanat. De hac petra olei rivus exiit, liber Matthæi, liber Marci, liber Lucæ, et liber Joannis. In diversis hujus mundi partibus quod prædicamenta edidit, tot petra hæc per ora apostolorum omnium olei rivos fudit. Toties adhuc de petra hac olei rivus funditur, quoties a sancto Spiritu D ungendis mentibus auditorum ea quæ in libris veteribus de Christo dicta sunt explanantur. Et rivi vocantur olei, 617 quia decurrunt et ungunt. In quibus quisquis tingitur ungitur, quisquis ungitur in

8

6 Gemet., pænitentiæ lamenta.

7 Ita omnes Mss. Norm. et vet. Ed. In 2 Laud., a verbo prædic. Germ., Corb. Germ. et Editi recent., a butyro prædicationis.

8 Bellov., vita laberetur.

9 Ita Germ., Gemet., cum aliis Norm., duo Laud., Turon. et vet. Excusi. In posterior.omittitur primum ungitur. Operæ pretium non est monere in Mss. legi, tinguitur, unguitur; pro tingitur, ungitur.

terius impinguatur. [Vet. XIII.] De qua nimirum A magisterii exhibet libertatem. Quæ enim recta quæ

pinguedine Psalmista ait: Sicut adipe et pinguedine
repleatur anima mea (Psal. LXII, 6). Potest nomine
olei ipsa sancti Spiritus unctio designari, de qua per
prophetam dicitur: Computrescit jugum a facie olei
(Isai. x, 27). Jugum quippe a facie olei computres-
cit, quia dum sancti Spiritus gratia ungimur, a ca-
ptivitatis nostræ servitute liberamur: dumque ma-
ligni spiritus dominatio superba repellitur, jugum
conteritur, quo
1 libertatis nostræ colla premeban-
tur. De hoc rursus oleo scriptum est: Vinea facta
est dilecto 2 meo in cornu filio olei (Isai. v, 1). Filius
quippe olei, fidelis populus dicitur, qui ad fidem
Dei interna sancti Spiritus unctione generatur. Mul-
tis ergo tunc sancta Ecclesia tribulationibus depres-
sa, dona Spiritus, et mira quæ nunc habet prædi- B
camenta, ad memoriam revocet, et suum silentium
deploret, dicens: Petra fundebat mihi rivos olei.
Quibus verbis congrue subjicit:

CAPUT XVI.

3

VERS. 7-10. Quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant mihi cathedram. Videbant me juvenes, et abscondebantur, et senes assurgentes stabant. Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo. Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat.

25. Bona opera et doctrinæ cathedra, Ecclesiæ insignia sunt. - Mos veterum fuit ut seniores in porta consisterent, et causas introeuntium judicarent, qua- C tenus tanto esset pacificus urbis populus, quanto ad hanc discordes ingredi non liceret. Sed nos sacram historiam venerantes, hæc egisse beatum Job pro cultu justitiæ certum tenemus, atque ad indaganda allegoriæ mysteria ducimur. Quid ergo per civitatis portam, nisi bona quæque actio designatur, per quam anima ad conventum regni coelestis ingreditur? Unde et Propheta ait: Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion (Psal. ix, 15). Portæ quippe mortis sunt actiones pravæ, quæ ad interitum trahunt. Quia autem Sion speculatio dicitur, portas Sion, actiones bonas accipimus, per quas supernam patriam ingredimur, ut Regis nostri gloriam contemplemur. Quid vero per cathedram, nisi magisterii auctoritas designatur? Græca autem voce platea pro latitudine ponitur. Nunc ergo sancta Ecclesia ad civitatis portam procedit, quia ut aditum cœlestis regni percipiat, in sanctis se actionibus exerit. Cui in platea paratur cathedra, quia in magnæ auctoritatis latitudine sui

[blocks in formation]

D

sentit publica voce prædicat, quasi in platea cathedram sedet, cum nullum de sua prædicatione metuit, nullius pressa terroribus, se sub silentio abscondit. An non in publico ad docendum præsidet, quam simul et sentiendi veritas, et docendi potestas fulcit? Sed cum ad portam procederet, et in platea cathedram sederet, quid a levibus, quidve a gravibus ageretur, adjungit dicens :

VERS. 8.

CAPUT XVII.

Videbant me juvenes, et abscondebantur,

et senes assurgentes stabant.

6

618 26. Ecclesiæ vigorem, et rectitudinem imperfecti formidant; diligunt perfecti. Si historiæ intendimus, quæ dixit credimus; si allegoriæ, quæ prædixit videmus. Juvenes namque dici solent qui nulla consilii gravitate deprimuntur. Senes vero non eos Scriptura sacra vocare consuevit, qui sola quantitate temporum, sed morum grandævitate ma-. turi sunt. Unde per quemdam sapientem dicitur: Senectus enim venerabilis est, non diuturna, neque numero annorum computata. Cani autem sunt sensus hominis, et ætas senectutis vita immaculata (Sap. IV, 8). Unde recte quoque Dominus ad Moysen dicit : Congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti quod senes populi sunt (Num. x1, 16). In quibus quid aliud quam senectus cordis requiritur, cum tales jubentur eligi qui 7 senes esse sciuntur ? Si enim senectus in eis corporis quæreretur, a tantis sciri poterant, a quantis videri. Dum vero dicitur: Quos tu nosti quod senes populi sunt, profecto liquet quia senectus mentis, non corporis, eligenda nuntiatur. [Vet. XIV.] Sanctam ergo Ecclesiam vident nunc juvenes, et absconduntur, senes vero ei assurgentes assistunt, quia vigorem ejus atque rectitudinem immaturi formidant, grandævi glorificant. 8 Leves quique sunt, fugiunt; graves vero atque perfecti hanc vitæ suæ meritis assurgendo venerantur. Disciplinam quippe illius perfecti diligunt, imperfecti reprehendunt. Vident ergo hanc juvenes et absconduntur, quia deprehendi in suis occultis actionibus metuunt. Senes vero assurgentes stant, quia perfecti quique ex humilitate indicant, quantum in bona operatione profecerunt. Sed quia hæc de suis loquitur, narret quoque qualiter ab exteris ti

[blocks in formation]

tum superponebant ori suo. Vocem suam cohibebant A premitur, pravis quibusque prædicatoribus licentia duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat.

B

locutionis datur. [Vet. XV.] Quod longe ante Jeremias intuens, ait: Sed et lamia nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos (Thren. iv, 3). Quid namque lamias, nisi hæreticos appellat, humanam quidem faciem, sed belluina per impietatem corda gestantes? Qui tunc mammam nudant, cum errorem suum libere prædicant. Tunc catulos lactant, quia male sequaces parvulorum animas dum perversa insinuant, ad impietatem nutriendo confirmant. Sequitur:

CAPUT XIX [Rec. XII].

VERS. 11.-Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi.

4

28. Ecclesiæ testimonium reddere debemus bene vivendo.-Dum beatificari se ab audientibus, sibique testimonium reddi a videntibus fatetur beatus Job, qualis in sermone, qualis in opere fuerit, ostenditur. Neque enim aut in opere jam perfectus est, cui adhuc linguæ pravitas contradicit; aut in sermone laudabilis, qui hoc quod loquitur opere non ostendit. Ut igitur beatus Job amicorum suorum increpationibus exactus utraque se habuisse perhibeat, sese et audientibus et videntibus venerationi fuisse manifestat. Quod si ad vocem sanctæ Ecclesiæ referamus, ille ejus verba beatificat, quia ea quæ audierit opere consummat. Ille ei testimonium reddit, qui exemplis 5 vitæ illi bene vivendo respondet. Sanctam etenim Ecclesiam ille veraciter videt, cujus testatur vita quia videt. Ad hoc namque bonorum intra eam reC ctitudo cernitur, ut quique hanc viderint, a suis pravitatibus corrigantur. Necdum ergo intra sanctam Ecclesiam videt bonos, qui non est emendatus a malis. Sed unde ei testimonium reddatur, ostenditur cum subjungit :

27. Hæretici silere coacti S. Gregorii temporibus. Hæretici in culpa concordant, in sententiis discrepant. In Ecclesiæ adversis, hæretici libere prædicant. Qui hoc loco alii duces intelligi vel principes possunt nisi hæreticæ pravitatis auctores? De quibus per Psalmistam dicitur: Effusa est contemptio super principes eorum, et seduxerunt eos in invio, et non in via (Psal. CVI, 40). Ipsi etenim dum dispensationem Dei perverse interpretari non metuunt, profecto plebes subditas non in eam viam quæ Christus est, sed in invium trahunt. Super quos recte quoque effusa contentio dicitur, quia suis sibi vicissim allegationibus contradicunt. Arius quippe tres personas in divinitate suscipiens, tres etiam deos credidit. Quem contra Sabellius unum Deum suscipiens, unam credidit esse personam. Inter quos sancta Ecclesia rectum prædicationis suæ tramitem indeclinabiliter tenens, et unum Deum prædicans, tres personas contra Sabellium asserit, et tres personas asserens, unum Deum contra Arium confitetur. Quia autem in sacro eloquio Manichæus virginitatem laudari comperit, conjugia damnavit. At contra 1 Jovinianus quia concedi conjugia cognovit, virginitatis munditiam despexit. Unde fit ut semper hæreticis perversa intelligentia confusis, vicissim sibi eorum nequitia et in culpa concordet, et in sententia discrepet. At contra sancta Ecclesia per medias utrarumque partium lites 619 ordinata pace graditur, et sic scit superiora bona suscipere, ut noverit etiam inferiora venerari, quatenus nec summa æquet infimis, nec rursum ima despiciat, cum summa veneratur. Nunc ergo hæreticarum plebium principes, auctoritatem sanctæ Ecclesiæ perpendentes, cessant loqui, et quasi ori suo digitum superponunt, dum falsis querelis non ratione vocis se reprimi,sed virtutis manu significant. Vocem suam duces cohibent, quia nimirum hi qui post se errantes populos trahere conantur, ne loqui perversa nunc audeant, et auctoritatis frenantur pondere, et virtute rationis. Quorum lingua suo gutturi adhæret, quia etsi perversa loqui libera voce non audeant, intus tamen apud se contegunt cuncta quæ contra veram fidem proponere falsa moliuntur. Horum ergo temporum, sequenti tribulatione deprehensa, reminiscens Ecclesia deplorat, dicens: Quando procedebam ad portam D civitatis, et in platea parabant cathedram mihi. Videbant me juvenes, et abscondebantur, et senes assurgentes stabant. Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo. Vocem suam duces cohibebant, et lingua eorum gutturi suo adhærebat. Ac si aperte dicat: Cum prædicare mihi 3 voce publica licuit, omnis me qui veritati non fuit subjectus expavit. Illo namque tempore cum sancta Ecclesia adversitate

2

CAPUT XX.

VERS. 12, 13. · Eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non erat adjutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum.

[ocr errors]

29. Ecclesia filios suos et pascit et protegit. · Magnæ misericordiæ ista sunt opera, liberare 620 vociferantem pauperem, pupillo adjutorium ministrare, periturum eripere, cor viduæ consolari. Superius enim dictum est quid exhibuit per doctrinam. Ait namque: Auris audiens beatificabat me. Nunc autem narrat quæ per misericordiam impendit, dicens Eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non erat adjutor. Vox quippe cum opere sibi necessario concordat. Hæc beatus Job et exhibuit subditis, et tamen per sanctam Ecclesiam exhibenda signavit. Quæ utrumque nunc incessabiliter exercet, ut videlicet filios suos et loquendo pascat, et defendendo protegat, quatenus et per

7

1 Laud., Jovianus. Germ., Jobianus.

2 Alii, cum Corb. Germ., fidem rectam.

3 Plerique Mss., voce libera.

Gemet. et alii, quod os loquitur.

Gemet. et Germ., vitæ illius.

6 Laud. et Norm., cui non esset.
" Plur., quæ utraque.

verba bonos satiet, et per patrocinia tueatur a malis. A tionibus a culpæ fovea reducit. Unde scriptum est:

[blocks in formation]

[Vet. XVI.] 30. In Ecclesiæ rectoribus nec vigor sit rigidus, nec mansuetudo dissoluta. Perpendendum quoque video his qui plebium gubernationibus præsunt, quod superius dicens: Videbant me juvenes, et abscondebantur; nunc astruit : Cor viduæ consolatus sum. Quanta disciplina regiminis, ut ante eum juvenes abscondantur; quanta mansuetudo pietatis, ut per eum viduarum corda consolentur! Sunt namque (Dist. 45, can. sunt namque) nonnulli ita districti, ut omnem etiam 3 mansuetudinem benignitatis amittant, et sunt nonnulli ita mansueti, ut perdant districti jura regiminis. Unde cunctis rectoribus. atraque summopere sunt tenenda, ut nec in disciplinæ vigore benignitatem mansuetudinis, nec rursum in mansuetudine districtionem deserant disciplinæ, quatenus nec a compassione pietatis obdurescant, cum contumaces corrigunt; nec disciplinæ vigorem molliant, cum infirmorum animos consolantur. Regat ergo disciplinæ vigor mansuetudinem, et mansuetudo ornet vigorem, et sic alterum commendetur ex altero ut nec vigor sit rigidus, nec mansuetudo dissoluta.

Qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ 621 suæ, ✦ salvabit animam ejus a morte, 5 et operiet multitudinem peccatorum (Jac. v, 20). Si enim magnæ mercedis est a morte eripere carnem quandoque morituram, quanti est meriti a morte animam liberare, in cœlesti patria sine fine victuram? Cor autem viduæ consolatur, dum fideli cuique animæ qui æternas Domini retributiones narrat, quasi viri sui bona ad memoriam revocat. Cui quia spiritaliter anima juncta est, eo mortuo vidua dicitur, sed sanctæ Ecclesiæ vocibus ex ejus resurrectione refovetur. Magnam ergo consolationem cor viduæ suscipit, quando fidelis anima in verbis Ecclesiæ de adventu illius aliquid, cui spiritaliter est conjuncta, cognoscit. Sequitur: B

[blocks in formation]

32. Nulla bona opera sunt, si pravis quibusdam maculentur.-Vestimento utique cum vestimur, ex omni parte circumdamur. Ille ergo justitia sicut vestimento vestitur, qui se undique bono opere protegit, et nullam partem actionis suæ peccato nudam relinquit. Nam qui in aliis actionibus justus est, in aliis injustus; quasi hoc latus cooperuit, illud nudavit, nec jam bona sunt opera, quæ subortis aliis pravis operibus inquinantur. Hinc enim per Salomonem dicitur: Qui in uno offenderit, multa bona perdet (Eccle. Ix, 18). Hinc Jacobus dicit: Quicunque totam legem C servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jac. 11, 10). Quam videlicet sententiam suam ipse diligenter exposuit, cum subjunxit: Qui enim dixit, Non machaberis, dixit et, Non occides. Quod si non mochaberis, occidas autem, factus es transgressor legis (Ibid., 11).

31. Pietatis opera corporaliter et spiritaliter exhibentur ab Ecclesia.- Hæc autem quæ supra diximus pietatis opera sancta Ecclesia et corporaliter exhibet, et spiritaliter exhibere non cessat. Nam pauperem vociferantem liberat, cum peccatori veniam deprecanti eas quas commiserat culpas relaxat. De talibus quippe pauperibus dicitur : Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cælorum (Matth. v, 3). Et talium pauperum clamor est Psalmista voce dicentium: Cito nos anticipet misericordia tua, quia pauperes facti sumus nimis (Psal. LXXVIII, 8). Pupillum vero cui non est adjutor liberat, dum unusquis-D que, mortuo antiquo patre diabolo, ad sanctæ Ecclesiæ sinum currens, in ea exhortationis adjutorium invenit, qui jam desideria mundi persequentis fugit. Potest pupilli nomine fidelis quisque etiam propter mortem boni patris intelligi, cujus ad tempus visione destitutus est, quamvis solatio destitutus non est. Benedictio etiam perituri super eam venit, cum peccatoris interitum prævenit, et cum sanctis exhorta

[blocks in formation]

[Vet. XVII.] 33. Hinc adhibenda undique custodia et vigilantia. Frustra munita sunt cætera, cum vel unus hosti panditur aditus. Cordis ergo oculis circumquaque porrectis, undique nobis adhibenda custodia est. Unde recte quoque per Salomonem dicitur: Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedi (Prov. IV, 23). Dicturus enim custodia, præmisit omni, ut videlicet unusquisque hinc inde se diligenter inspiciat, et quandiu in hac vita est, contra spiritales inimicos in acie se positum sciat, ne mercedem quam per has actiones colligit, per alias amittat, ne hinc hosti fores obstruat, et aliunde aditum pandat. Si qua etenim civitas contra insidiantes inimicos magno valletur aggere, fortibus cingatur muris, ex omni parte insomni muniatur custodia, unum vero in ea foramen tantummodo immunitum per negligentiam relinquatur; inde procul dubio hostis in

9

6 Germ. et 2 Laud., et vestivit me sicut vestimentum; et sic infra.

7 Utic. et alii, Jacob dicit, qui totam legem.
81 Laud. et Turon., custodiam præmisit omnem.
9 Deest ex omni parte in pler.

4

vehementer accendunt, et de perpetratis malis districte redarguunt. Unde bene quoque per Salomonem dicitur Cogitationes justorum judicia (Prov. x11,5). 3 Intus quippe ab omni strepitu sæculari ad corda sua redeunt, ibique ascendunt tribunal mentis, atque ante oculos se et proximum statuunt, deducunt ad medium regulam testamenti, qua dicitur : Quæ vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis (Matth. VII, 12). Transferunt in se personam proximi, et sollicite attendunt quid sibi si ita essent fieri vel non fieri juste voluissent, sicque districto jure atque judicio causam suam et proximi juxta tabulas divinæ legis in fero cordis examinant. Bene ergo dicitur : Cogitationes justorum judicia, quia ipse eorum intimus motus cordis, quasi quædam libra est judiciariæ potestatis. Quibus peractis, quia retributionem inferius non requirunt, recte eorum judicia diademati comparantur. Diadema quippe in superiori parte corporis ponitur. Justorum ergo judicium diadema dicitur, quia per hoc non in terrenis et infimis, sed sursum remunerari concupiscunt. Sequitur :

greditur, qui undique exclusus videbatur. Pharisæus A beant, solerter aspiciunt, atque ad agenda bona se namque ille, qui in templum oraturus ascendit, civitatem mentis suæ quanta munitione vallaverit, audiamus Jejuno, inquit, bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo (Luc. XVIII, 12). Qui præmisit: Gratias ago tibi, magna certe munimina adhibuit. Sed videamus ubi insidianti hosti immunitum foramen reliquit Quia non sum sicut publicanus iste (Ibid., 11). Ecce civitatem cordis sui insidiantibus hostibus per elationem aperuit, quam frustra per jejunium et eleemosynas clausit. Incassum munita sunt cætera, cum locus unus, de quo hosti patet aditus, munitus non est. Gratias recte egit, sed perverse se super publicanum extulit. Civitatem cordis sui extollendo prodidit, quam abstinendo et largiendo servavit. Victa est per abstinentiam gula, destructa ventris в ingluvies, sublemata est 622 largitate tenacia, avaritia depressa. Quibus hoc laboribus actum credimus? Sed o quot labores uno vitio percussi ceciderunt, quanta bona unius culpæ gladio sunt perempta! Unde magnopere oportet et bona semper agere, et ab ipsis nos bonis operibus caute in cogitatione custodire, ne si mentem elevant, bona non sint, quæ non auctori militant, sed elationi.

[Rec. XIII.] 34. Maxime cavendum a superbia. De qua re non inordinate agimus, si ex libris, 1 licet non canonicis, sed tamen ad ædificationem Ecclesiæ editis, testimonium proferamus. Eleazar namque in prælio elephantem feriens stravit, sed sub ipso quem exstinxit occubuit (I Mach. vi, 46). Quos ergo iste significat quem sua victoria oppressit, nisi eos qui vitia superant, sed sub ipsa quæ subigunt, superbiendo succumbunt? Quasi enim sub hoste quem prosternit moritur, qui de culpa quam superat elevatur. Pensandum ergo magnopere est quia bona prodesse nequeunt, si mala quæ subrepunt non caventur. Perit omne quod agitur, si non sollicite in humilitate custoditur. Unde bene quoque de ipso primo parente dicitur: Posuit eum Dominus in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret (Genes. 11, 15). Operatur quippe qui agit bonum quod præcipi

tur, sed quod operatus fuerit non custodit, cui hoc subrepit quod prohibetur. Beatus igitur Job, quia ex omni parte bono se opere texerat, dicat: Justitia indulus sum, et vestivi me sicut vestimento. Ubi protinus subditur :

[blocks in formation]

C

D

CAPUT XXIII [Rec. XIV].

[blocks in formation]

-

36. Bona opera etsi humilitate occultanda, necessitate tamen aliquando publicanda. Inter hæc lectoris animus forsitan quærat cur beatus Job suas tam subtiliter virtutes enumeret. 623 Sanctorum quippe virorum est bona quæ fecerint occultare, ne contingat eos lapsum elationis incurrere. Unde per semetipsam Veritas dicit: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. vi, 1). Hinc est etiam quod duos cæcos juxta viam sedentes illuminans, præcepit dicens: Videte ne quis sciat (Matth. 1x,30). De quibus illico scriptum est quia illi abeuntes diffamaverunt eum per totam terram illam. Sed quærendum nobis est quid sit hoc quod ipse Omnipotens, cui hoc est velle quod posse, et taceri virtutes suas voluit, et tamen ab his qui illuminati sunt quasi invitus indicatur, nisi quod servis suis se sequentibus exemplum dedit, ut ipsi quidem virtutes suas occultari desiderent, et tamen, ut alii eorum exemplo proficiant, prodantur inviti, et facta quidem sua occultando seipsos custodiant, sed dum produntur inviti, bona ad proximos suos exempla transmittant. Occultentur ergo studio, necessitate publicentur; et eorum occultatio sit custodia propria, eorumque publicatio sit utilitas aliena. Rursum quia scriptum est: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam 6 sub modio, sed super candelabrum, ut lu— ceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »